장음표시 사용
11쪽
f. I. Ante vero, quam ipsam rem aggrediar, placet ordiri a delisitatu definitione, atque Ostendere, quam vim habeat. qua ratione ab laxitate et atonia disserat, ulli ne ambiguitati locus relinquatur. Debilitatem igitUr, V. c. musculi, ut cui ea potissimum infesta est, meo quidem iudicio vocant, si vis eum decenter se mouendi deficit, neque sussicit motibus ita producendis , ut in corpore sano fieri debet. Quae vero debilitas tunc demum oriri videtur, quando fibras musculares vis neruosa quasi deserit atque destituit. Nam ex physiologia edodii scimus, motus caulam musculorum c) praeter illam. quae insita est, principem a neruis proficisci. Neruo enim, qui musculum adit et permeat, compresso, siue alia ratione
laeso, in motum nullo stimulo d) se cieri patitur idem ille
musculus, neque prius Vim mouendi recuperat, quam neruus a compressione rursus liberatur. Contra si partium inter se, quae solidum componunt, ea adest cohaesio, ut minori nixu, quam satis est, ac tarde sese contrahunt, laxitas nominatur, ideoque tunc temporis motus, quoS Vitae et sanitatis munia exigunt, non iusta facilitate, vigore atque constantia fieri ponsiunt. Adesse mihi quidem videtur laxus iste totius corporis habitus in iis hominibus, ceteroquin sanis, quos post quamvis leuem corporis exercitationem cita defatigatio atque lassis tuta
12쪽
tudo sequitur. Istius vero laxitatis causa iure ponenda videtur in partium terrestrium, quae solidi basin constituunt, contactibus iusto leuioribus aeque ac rarioribus et ipsius glutinis, quod intercurrit, nimia Vel tenuitate, vel copia. Tandem atoni a stiperest, perfecta partium solidarum, inprimis musculorum, se contrahendi atque dilatandi impotentia. Vnte patet, debilitatem in neruis re sidere, laxitatem in 1olidis quibusque, ex tela cellulola Sc fibris conflatis, atomam in musculis,
ideoque scriptoris est, haec a se inuicem bene distinguere.
S. II. Quum ergo tanta sit nemorum vis ad musculorum, Vasorum viscerumque functiones efficiendas, facile inde erit intellectu, quae in morbis apparet debilitas, eam maximi elie momenti existimandum. Neque enim ignoram Us, in corpore aegroto semper fieri actionum quandam laesionem; quod si etiam debilitas maior vel minorincidit, non potest non accidere, quin functionum corporis integritas tollatur, et morbi ipsius vi ex inde aut , in magno aeger periculo versetur. Id quod thera pia quoque generalis filis confirmat, dum praecipit, curationem morbi, quo in inlignis virium impotentia iungitur, solito diuticiliorem esse, neque unquam eX voto cedere, nisi, ratione debilitatis in primis habita, vires vitae descientes; ad morbum superat
dum necessariae,.tum per medicamenta analeptica et stimulantia incitentur. Quare quo gratatores sunt causu e, quae debili G tam in morbis accersunt, eo maiorem hanc ipsam eoque
periculosiorem fore, fugere potest neminem. Quodsi, Vine cPLUS sim, qualescunque sordes, maxime putridae, in primi
13쪽
viis haerentes aut humorum multitudo o confecerint debili tatem, minus terrere debet: Non enim proprie a neruis e Prouenit, quippe, institutis apte euacuationibus, mox et facile cessat. E contrario debilitas, quae inediam diu toleratam, vel graues morbos superatos, e. g. conuulsivos et spasmodicos, vel euac dationes tam i inguinis, quam seri, crebraS et largas, itemque magnam in cerebro, cerebello aut medulla spinali compressionem dissicileque reniouendam sequitur, non medio
cre indicat periculum, eo quod nerui ipsi affecti videntur. Hinc conficitur, sedulo distinguenda esse debilitatis discrimi
na, siquidem morbum, causam, symtoma, pro re nata constituit. f. III. Ex quibus omnibus liquet, morbos , ad quos magna. nec opinata virium vitae deiectio, nulla causa euidenti prae gressa, se adiungit, tantum non semper aliis esse multo periculo
siores habendos, ad eosque medicum praesertim oportere ani mum attentum et circumlpectum applicare. Neque enim facile
his morbis contingit perfelta iudicatio atque legitima, sed saepius in alias partes easdemque nobiliores infelici cum exitu
materia morbosa deponitur, nec a naturae iam languentis mcli minibus, quae alias salubria esse animaduertuntur, Valde pendere medicus debet, sed solus, a naturae vi medicatrice quali desertus, omni, qua potest, solertia atque celeritate in eo elaborare, ut vires prostratas denuo resuscitet morbique mi Gget vehementiam. In quibus vero morbis debilitas illa ominosa cum prauis signis aliis non statim a principio apparet, sed B a paulo
14쪽
paulo post consequitur, ii minus graues et periculosi aestima ri debent, cum causa eius iam sit in propatulo. Ex his imtelligitur, ad morbum incipientem si subitus et magnus virium defetius, quam nulla manifesta causa antecessit, super- . accedit, et pulsus percipitur Valde celer, debilis et quasi vacillans, ex quo solo, dum cetera salutem pollicentur, mortem instare auctor est BAGLivus f), illique superueniunt virium defectioni adhuc plura et grauiora symtomata, in quibus enitescere videntur vultus insolita mutatio, lingua frigida g) sic- cissima, nulla siti vexante,' manus tremulae h), vigiliae continuae, crebra animi deliquia, aegri incuria. quies taciturna, neque ulla querela V, mitis denique et blandus morbi adspeesus cum periculum vitae summum subsit, et, ut anguis in herba, lateat, eum tunc morbum recte exstimari curatu dissicilliselium longeque calamitosissimum. Incredibile enim dictu et auditu est, quanta interdum rapiditate et contentione de currunt morbi, horrendis istis symptomatibus stipati, sic, ut, si quos prehendant, sub prima iam inuasione eos in summum vitae discrimen coniiciant et breui ingulent; hinc factum est, Vt eos morbos propterea malignos nominare placeret medicis. s. IV. Uaec debilitas, de qua adhuc generaliora quaedam commemoranda duxi, in febribus potissimum cernitur, eosque modo
15쪽
do antecedit, modo, idque quidem frequentius euenire videtur, paullo post tequitur, si per aliquod tempus durauerint; tum autem quod supra dictum fuit, inde a febris initio ea virium impotentia cum pulsu perquam debili statim invadit hominem. Attamen inter medicos haud deiunt, qui in aliam nonnihil sententiam de hac re euntes assirment, semper febres antecedere debere insignes debilitatis uniuersalis notas: In his dux et coryphaeus est Cl. CVLLEN D. Is enim febrem, ait, ex tribus stadiis, quae nullo non tempore adsint, componi m), quorum primum sit stadium debilitatis, alterum frigoris, tertium aestus; quae cum stadia ita se semper excipiant, inde posse colligi, aliud ex alio oriri debere, et algorem proficisci, a debilitate, aestum Vero ab algore. Ex his porro concludit, debit,
talem, quae febris ipsius accessionem antegressa algorem producat similiter omnia, quae proxime eueniunt, essicere, atque adeo totius morbi causiam esse proximam. Equidem vero etiamsi concesserim, saepenumero stadia ita se habere atque sequi, nullus tamen memini me alibi relatum legere seu ob seruare, quod insignis et vera debilitas quamlibet febrem 'praecedat, nisi quis vagus et inconstans in notionibus esse velit, nomina inter se confundere et debilitatem appellave. quae morositati, socordiae et cuidam in obeundis suetis negotiis molestiae debentur. Negari etiam haud potest, algorem, quamuis in plurimis, minime tamen in omnibus febribbus obseruari, teda calore protinus eas incipere: qua in sententia .
16쪽
tetitia inter alios clarissimos medicos sunt Ill. Nicoc Ai n) et vos XL o9, inde facile , gere possumus; Vt etiam debilitas, cuius e dius algor a Cl. CVLLEN dicitur, ab eise debeat, ideoque nec illa naturam febris ex parte constituat. Quasdam febres antecedit debilitas, non Vero omnino omnes; tunc certo denunciat, teste Ill. GRUNERO pH, graueS mcrbos eosque fere iam incipientes, v. c. febres inflammatorias atque putrida S.C. V. Sed nunc ad eas notas, ex quibus debilitatis praesentia colligitur q9, me conuerto. In eorum numero ponitur a Cl. CVELEN pulsus pamus, debilis et contractus, algor seu horror e X- tremorum , pallor cutis et Vasa eius collapsa, totius corporis habitus veluti desidens, lassitudo, torpor et quaedam αγαuΘη- σια cet. Omnibus fere medicis adsentientibus , ex his signis non, nisi spasmum subesse, intelligere polium. Partibus enim corporis externis spastica adstrictione asse iis, in iis cit Iulum sanguinis impediri scimus, a quo clam cuti S eXternae rubor pendeat, ea non potest non pallida fieri, et cum arteriae spasmo constringantur velutique anilentur, necesse est pulsus fiat debilis, paruus et contra SUS. SpaSmum etiam praesentem indicant omnium se - et eXcretionum, durante frigore, supprensio, denique ipse frigus r). Vnde perspicuum est, debilitatem, si qua febri superaccedit, saltem esse tum est e spasmi,
17쪽
non causam. Haud enim fugere potest medicos, quemlibet paene spasmum Iebilitatem sequi, maiorem minore riue, pro diuersa eiUs vehementia. Nam neruorum vis quousque distentio durat, incredibile, quantum infringstur, nec facile tunc restitui pose videtur. Quare cum a spasmo omnia, quae debilitati noue tribuuntur, induci videamus, mirandum non est, si ad eorum accedamus sententiam, qui spasmum esse febrium causam proximam putant s), debilitatem nullo modo. g. VI. Cuius spasmi in cute eiusque vasis praesentiam etsi Cl. Auctor t) ipse vel inuitus concedere cogitur, atque eum ma gnam partem caus e febris proximae essicere, perstat tamen in ea sententia, febrem potissimum a debilitate prouenire, quin contendit, spasmum ipsum ab illa generari. Sed patholoLiae Praeceptis quodam modo, me quidem iudice, repugnare Vi detur, si sic argumentari licet. Debilitas enim nulla est sine impedita nemorum Virtute, ideoque nec fibrae, in primis musculariS, in Olentia, nec imminuta sensilitas ac irritabilitas: Quod dum fit, tum musculi satis bene moueri nequeunt. Neque etiam non pathologia satis superque docet, proportionem quandam intercedere sensilitati cum contraditone ipsa, ita, ut haec illi respondere, et quo maior illa, eo maior haec existere debeat. Contra longe alia ratio videtur inter irritationem ac solidi sensilitatem esse, siue stimuli spectes naturam, siue quas assicit, partes. Quare scire licet, si solida quaedam pars debilitate laborat, siue imminuta eius .irritabilitas est, siue prorsus abolita, tunc illa vel exiguo tantum, vel nullo
18쪽
lo plane modo stimulum, quamuis sit Vehemens, percipere seque contrahere posse. SpaSmUS vero seu inuita, valida et constans fibrae muscularis contraesio, semper indicat irritamentum quoddam generis neruosi, itemque irritabilitatem Hallerianam asse iam et iusto auctiorem. In hac enim Irritabilitate in primis causam et spasmorum, et febrium latere medicus assirmat doctissimus quisque u . Praeterea, si quis solida firma, densia, praedita et tensione, et elatere iusto habet,ac habitu corporis est paullum adstrictiori, hincque natura ilia gaudet irritabilitate facili, accedente quoquam irritamento alio , modo vera sint, quae a physiologis similitet atque pathologis tradita leguntur, neque me omnia fallant, non potest non nasci tam valida et violenta solidi contractio, quam quae maximast Id quod paullo magis inde elucere mihi videtur, si causas, unde herniae incarceratae oriuntur, attendamus. In iis enitescit anulus abdominis. Tradit enim Ill. RICHTERVS v) anuli huius elasticitatem vimque irritabilem totius corporis elasticitati , irritabilitati ac robori deprehendi perquam conuenientem ; illam in infantibus minorem esse, quam in adultis, in viris plerumque maiorem, quam in feminis; indeque iure suo concludit, , quo maius robur partium solidarum totius corporis sit, eo maiori vi elastica et quasi irritabili gaudere ipsum anulum, eoque vehementiorem et Validiorem tunc fieri contractionem seu spasimum debere, si hernia ab anulo spastice assecto quasi constringatur. Quibus omnibus rite perpensis, ViX, ut credam.
adduci possum, a debilitate progigni spasmum, cum haec sibi
19쪽
t epir gnare vidimus; sed strae cuiuslibet diiudicationi resin
Neque vero licet assentire Cl. CVLLEN, cum neruos assicci ait a contagio m) quodam et initanate, vel timore ac frigore laedi, sedari illico motus corporis Vehementes, et induci quandam debilitatem, ideoque idem illud in febribus locumniabere oportere. Etenim nullo modo licet, si bene et natu-rrae rei accommodate philosophari velis, sic argumentari. Prius concedo, posterius nego et pernego. Frigus spasmos qui idem essicit, at vero non semper debilitat, timor neruos laeditiac impotentiam quandam secum ducit, sed ad naturam febri vim explicandam nihil valet; contagium x , de cuius natura
occulta etiamnum disceptant medici, omnium minime huc referiri posse videtur. Nam cum aliuS neruoS accuset, alius humo res, alius plura miasmatum et contagiorum genera constituat, v. c. uniuersalia, quae sanguini Vel lymphae insint, oeci fra. quae vel in neruis lateant, vel in humoribus bilioso - mucosis, alius unum tantum genus concedat, quod in humoribus variis varie immutetur, mirum profesto est, cur rem obscuram per aeque obscuram eXplicare annisus sit. Id Vnum Verum et ex-iceptione maius est, hac ratione assici neruos, et debilitatem Libitam sequi potissimum morbos contagiosos, falsa Vero conclusi
n' v. l. c. g. 33 . p. 22. κ) CC o P Ric KE Dissert. sist. Miasmatologiam generalem, Goettinet 177S. et Cl. Nuno v Animadv. de Contagio, LisC IT. 6.
20쪽
clusiuncula est, hanc esse febrium caussam proximam. Res quascunque debilitantes imp ecum febris renouare ac recidi ursinducere posse, subene in ipsa febre aliquid, quod motum humorum imminuat et functionum animalium infirmitatem relinquat, facile largior; at vero quaero iterum, numne ista debilitas sine vitio quodam alio antegresso, humores vel solidas partes assiciente ac stimulante, cogitari possit.
Quin ipse VIR Cl. probe sensisse videtur, sententiam
suam non satis constare posse, cum spasmum I , minimorum vasorum angustias occludentem, cor et arterias stimulantem, donec sequatur quaedam relaXatio et spasmi abactio, febrem generare profiteatur, certe multum conferre ad causiam febris veram et indubitatam, et nihilosecius per praeiudicatam opinionem eo redit, unde deflexerat, magis debilitatis rationem esse habendam. At vereor, ut id, quod ex his sumitur, certo consequatur. Primum enim non latis liquet, debilitatem parere febrem, id quod ipse auctor dubitanter in medi- um profert ideoque paene ridiculam est, rem incertam, tanquam fundamentum, adhibere, quia necesse est corruat omnis
eius de causa febris proxima doctrina, si sumtiones lubricae et Lilaces esse deprehendantur. Deinde male concludi Ur, etiamsi incerta sit ista debilitas, tamen nos posse facilius cogitando assequi, quomodo haec spasmum faciat, quam si contra statuas. Miror mehercle spinosam istam argumentandi rationem, cVLLEN l. e. s. 4O. P. as.
