Dissertatio inauguralis medica de debilitate causa febrium proxima non habenda ...

발행: 1780년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

nem et contortulas conclusulae alas, clam sumta dari concedi que nullo modo possint. Nam si verium est,spasmum repeti oportere a debilitate, quaerimus, quid causae subsit, quod robusti vehementer conuellGntur ac distendantur, infirmi minime' Quo modo magna membrorum concussio vel constridito a vi ista probabile, quae reuerit talis non est, oriri possiti Equidem fateor) haec inter se bene coniungere nequeo. Denique vehementia et duratio spasmi quidem sequitur causiam praegresiasam, recte monente Cl. CVLLEN; an vero illa nulla sit, nisia debilitate quadam dimanet, vehementer dubito. Verum est et experientiae consentaneum, accessioneS eo longiores futuras et , quo maior subest debilitas , eo magi S pertimescendus recidiuas: Sed falsum est, quod inde seqiai voluit, primam febris originem eam esse habendam, quippe sic incipientem et adultum morbum male inter se confundit.

Sequitur atonia et , quam praeter spasmum in minimis vasculis adeste, et, cessante spasmo; restitui elasticitatem vimque eorum oportere audior est. Hanc vero sententiam inde confirmare studet, quod in febribus reperiantur appetitus detelius. nausea et vomitus, a consensu, qui cutim et ventriculum inatercedit , unice repetenda. Insunt haec fateor multis febribus . quas sordes intestinorum comitantur, at Vero non om nibus. Conspirant et consentiunt istae partes, et, suppresse

22쪽

transpiratione, ventriculum misere assici, experientia et usu edocemur. Neque Vero opus est, quandam atoniam inlusidium vocare, siquidem istorum symptomatum esplicatio non operta, sed aperta est. Nauseant et vomunt aegri, quia aut impurae sunt primae Viae, aut male assectae propter spasmum, qui certe sub frigore febrili maxime urget. Frigida aqua hausta post spasmum incitat vires et sudorem euocat; In febre pestilentiali ac in ceteris morbis, qui per intasma quoddam volatile adoriuntur, contagium facile per os attrahitur, sequitur nausea et irritus Vomendi conatus, et data maturius medicina emetica omnia ista mala illico silere iubet. Redie

ergo SYDENITAMUS M, magnUS morborum obseruator, sudoriseris abegit contagium, quoniam aut per os reicienda talis occulta et subtilis materia est, 1i recens ventriculum subiit, aut 1i iam ad secundas vias peruenit, diaphoreticis quasi dissipanda. Imo vero constat inter omnes, nouissimam causam

morbi occasionalem a frigore indeque sit resia trans spiratione proii isci; qui transspirabilis humor quam facile ad latestina delabatur, spasmos et dolores gignat, satis notum est; Quidni ergo et hic placeat causam propiorem longinquae praeferre Quid opus est atoniam quasi adiungere, cum spasmus sup pctat iis omnibus deXtre riteque explicandis ' Si quid veri huic sententiae inest, ista temere sumta atonia spasmi principis essedius est, ideoque nequaquam instar causiae proximae

23쪽

secundariae habenda. Accedit et illud, quod, qua via inter se iungi et copulari possint spasmus et atonia, non facile eχ-plicatu est, et ipse auctor sumti huius ingenue fatetur. Quae vero de virtute cerebri tunc temporis apparente et de delirio febrili, maxime sub frigoris accessione, huc profert ad senten 'tiam suam defendendam, non habent eam apud me vim et potestatem, ut victas manus dem. Ecquis enim est, qui certo sciat, delirium febrile b) ab inaequali cerebri contentione ac irritatione oriri l Fac vero, reuera haec ita esse, ut opinamur, nain ideo doceat quandam cerebri infirmitatem Non putarim. Quamdiu spasmus, siue ab multitudine, siue ab inanitione sit, sussicit ad eXplicandas morborum naturas, iniustum profecto est, tutam et regiam viam deserere, anfractus et latebras quaerere. Proprio vero se gladio iugulat Cl. CVLLTN, cum hac in re identidem dicat, saepe atonia Daseum escit, caepe cum febre incidunt quaedamomtomata, quae debilitatem quandam cerebri mani sant, saepe ori-rtir delirium febrile a cerebro quodam modo debilitato , videtur delirium sub prima frigoris accessisne et i o aestu inde prouenire re Ita enim non argumentatur, qui sibi constat. Non est

boni medici, dicere, saepe ades, et huic, saepe, nouam hypo

C a thesin

24쪽

thesin superstruere, quae tam manca, instabilis et mutabilis esse

debet, ac illud, saepe ades. . X

Expensa igitur et in utramque partem considerata Cl. CvLLEN sententia de causa febrium proxima, a debilitate sola repetenda, reliquum est, Vt, quam vera sit, quamque Praeclara in natura febrium explicanda , quantopere antistet ceteris antecessorum placitis, paucis videamus. Non enim satis est, dixisse et effuse laudasse quemquam sua inuenta, hoc enim artificium ad solos imberbes et per somnium factos inuentores pertinere videtur sed haec vera demum laus, honos atque gloria est, si, quae noue dixisti, nec a sensu communi et artis decretis abhorrent, utilitatem certam, nec Perituram habent. XI.

Haec ergo summa est argumentorum Cl. CVLLEN H. Remotae febris causae sunt quaeqne res irritantes atque neruorum genus stimulantes; hinc, laesa vi cerebri, sequitur

25쪽

quaedam debilitas funditonum corporis, inprimis minimorum

vasorum, ex hac irritatio reliquorum totius corporis vasorum, a frigore ac spasmo auctior cordis et arteriarum motus et tamdiu consistens, donec reddita vis cerebri et minimorum anfra: num tollitur spasmus, tunc sudor et quaecunque notae apertorum emisiariorum. Praeclare haec didia et adumbrata

omnia, nisi iterum subrepsisset quasi Clanculum suppositicia debilitas. Qua sublata, cetera nosse satis est, et valeant plurimum ad dissicilem febrium originem bene illustrandam, ad expediendam arduam quaestionem d), num quid huc conferat

lentor humorum, materia extrinsecus allata vel intrinsecus nata, naturae medicatricis beneficio eliminanda, bilis in intestinis ac cumulata cet. Errant, 'qui unam eandem que causam febrium statuunt, cum modo hic, modo ille stimulus in censum veniat, modo pliares conspirent, ideoque non, nisi is, qui sine vlla praeiudicata opinione rem arduam aggreditur, et

ub:que distinguit, videtur mihi verum videre ac reperire sine Oedipo. g. XII. Sed vela contrahamus, temporis angustiis et ingenii

26쪽

imbecillitate coacti. Iubent leges academicae scriptionem: Obsequor. Requirunt quidam arbitri a tyrone nova; Reddo, quae noue a Cl. CVLLEN dicta sunt; EXamino pro virium modulo istam precariam sumtionem , a magno et docto viro

Profectam, et spero non solum, verum etiam confido, fore, ut nec irritam ac superuacuam, nec inutilem meam operam repu

tent arbitri et iusti talium laborum iuuenilium aesti

matores.

SEARCH

MENU NAVIGATION