Pharmacopoea Belgica

발행: 1823년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 약학

7쪽

BELGICA.

9쪽

AD LECTOREM.

Septemdecim abhinc sunt anni, cum in lucem ederetur PHARMACOPOEABATHA, a viris harum rerum peritis laudata illa et multiplici usudem comprobata. Haec quidem, ut deinceps etiam issciplinae ch

micae et pharmaceuticae, incrementa in dies capientibus, esset accommodata , decretum erat, quovis sexennio appendicem operi addere earum rerum, quae ab eo inde tempore, quo Pharmacopoea Batava fuerat introducta, inventae et in usum communem adhibitae essent;

singulis autem viginti quinque annis ejusdem Pharmacopoeae novam editionem parare. Huic autem decreto, quominus Satisfieret, temporum, quae viximus, injuria impedivit. Itaque appendix nulla prodiit. Novae autem editioni parandae, destinatum tempus nondum praeterierat, quum felicissimo fato eveniret, ut non tantum Hollandiae nomen et integritas, dilectissimo Principe Arausiaco summum imperium cc secuto, redirent, sed et in integrim restitutae Ηοllandiae Belgiique provinciae in unum Belgii regnim coalescerent. In meridionalibus vero provinciis, ut olim in septentrionalibus, nulla aderat auctoritale publica munita et ubique usu valens Pharmacopoea. Codicibus tantummodo pharmaceuticis in usum suorum ci tum editis paucae fruebantur civitates. Utilissima ita Pharmacopoea Gandave es utebantur. Egregiam ad praesentem rei pharmaceuticae conditionem, eamque jam multis nominibus ad normam Pharmacopoeae Batavae exaetam anno 1812, Pharmacopoeam e siderant messici Antorpienses.

10쪽

IV. Sed Belgicis his provinciis universis danda erat Pharmacopo ea ejusmodi, qua omnes Uti possent, ut sic incommoda, et pericula evita rentur, quae, siquidem in diversis locis, ejusdem nominis medicamenta

diversa ratione praeparentur, necessario oriuntur.

Haec igitur quum perpenderet civium suorum saluti iudefessa cura prospiciens Optimus universi Belgii Rex, decreto, d. 1 R. Aprilis 1816

lato , voluit, ut, Pharmacopo eae Batavae ratione Universe Servata, novus conderetur Codex pharmaceuticus, qui omnium Belgii incolarum usibus destinatus, PHARMACOPOEA BELGICA diceretur. Hujus igitur Pharmaco postae conficiendae provincia regia auctoritate demandata est fg BALDO IUST1NO BRUGMANS, Chemiae professori in academia Lugduno Batava; PETRO DR1ESSEN, Chemiae professori in academia Groningana; GERARDO VROLIX , botanices prosessori Amstelodamensi, hi enim ex Pharmacopoeae Batavae scriptoribus supererant, dum sato cesserat IOANNES RUDOLPHUS DEIMAN, Vir de rebus philosophicis, physicis, chemicis Optime meritus, quique medicam artem apud Amstelodamenses felicissimo eventu per plurimos annos professus fuerat) ; NICOLAOCORNELIO DE FREMERY, Chemiae prosesbori in academia Trajectina; IOANNI BAPTISTAE VAN MONS, Chemiae prosessori in academia Lo Vaniensi; ToUSSAINT DIE ONNst SA UVEUR , medicinae prosessori in academia Leodiensi ; PEΤRo ANGELO WAU1EBS , medico Gandavensi,

Itaque regia hac auctoritate muniti, eodem Aprilis mense primum Hagae Comitis congressum habuimus, in quo de generalibus principiis, de recipiendis aut rejiciendis medicaminibus, de nominibus chemicis usurpandis similibusque postquam inter nos convenerat, redigendae Pharmacopoeae opus inter singulos ita fuit distributum, ut quisque partem aliquam Pharmacopoeae Batavae domi denuo elaboraret, et in perimenta imprimis ita institueret, ut nulla medicamentorum Parandorum ratio in Pharmacopoeam Belgicam reciperetur, nisi quae repetito etiam

experimento abunde esset comprobata.

Singuli igitur seorsim mox manus operi admovimus, atque hi labores in altero congressu, qui anno 1819, Hagae Comitis habitus suit, invicem communicati, mutuis collocutionibus illustrati, noxis etiam expen

SEARCH

MENU NAVIGATION