장음표시 사용
1쪽
PATHOL. Ρ. Ρ. ACADEMIAE DECEMVIR
DE FASCIA INFIRMITATEM ADIUVANTE
3쪽
uotidianam obseruationem habent medentes, qui artem inter aulicos urbanosque homines faciunt, verissimum esse, quod ab AVRELIO CORNELIO CELso ο0 proditum legimus, infirmitatem omniubus morbis maxime oonoriam esse. Inter viros enim inueniuntur non pauci, qui, Vel literarum nimis cupidi, vel rerum, tum public rum, tum priuatarum, procurationibus impliciti, animum negotiosa cogitatione fatigant, et corpus infirmum reddunt, aptum que , Ut eX Dauis OCcasione adUeriam Valetudinem contrahat.
Aliis, viris aeqUe, ac foeminis, quibus domus ad propriam perniciem opime et opipare instructa est, qui assidue conuiuantur, nocet dubia coena, victus, plenior, et tu riosior, potio valemtior, et inertissimum desidiosissimumque, quo languescunt, otium. Nullus dubito, his nostris temporibus infirmitatem augeri cibo
nimis iurulento, et Calda, qua omnes, CX se ii more, inundamur.
Discrimina vero recipit infirmitas, Cum nonnulli torum CorpUS, alii partem, viscus aliquod, veluti stomachum, pulmonem, alii membrum quoddam imbecillum habeant, et naturae robore destia tutum. Neque minus Origine causaque differt infirmitas, cuius sedes non in aliis, quam solidis, partibus esse potest, ex quibus naturam, admirando diuinoque artificio, corpus fabricatam esse nouimus. In his vero, quamdiu Vita retinetur, duplex robur de prehendere quilibet potest. Nam omnes fibrae, ex quibus Compus nostrum effectum Contextumque est, Constant ex elementis,
quae non solum magnitudine et figura, sed etiam cohaerentia, qua inter se commissa continentur, differunt. A qua cohaerentia naturale illud robur, quod etiam post mortem relinquitur, promcisci videtur. Igitur fibrae, ex quibus variae parteS comporium tur, iusto rigidiores sunt, atque fragiliores, tenaciores, flaccidio resque, habent maiorem, minoremque, elasticitatem, ita, ut, si a re quapiam extrinsecus accedente intentae, vel flexae, fuerint, seipsas possint restituere, vel minus possint. Praeter hoc vero na- A a turaleis) De Medicina Lib. L Cap. III.
4쪽
turale robur, est in corpore vivo alia vis, quae vitalis appellari poterit, a neruorum implicatione toto corpore pertinente profecta. Nerui enim, ex cerebro tracti, et in corpus diuisi, sensiimmotumque varium in partibus praestant, et illud naturale, ab et
mentorum cohaerentia dependens, robur non parum adaugent.
Discrimen illud, quod naturale atque vitale robur intercedit, si gulari studio exposuit Clarissimus Vir IOHANNES NICO LAUS w E I s 1 v s, Professor Altdorfinus M. Summa vero inter utramque , tum naturalem, rum vitalem, Vim est consensio, ita, ut, si fibrae laxiores fiant, nerui etiam sua virtute tandem destituantur, et, si neruorum resolutio aliquod membrum infestaverit, illud etiam marcidum fiat, atque flaccidum. Quoniam vero arduum est, ac
perdissicile, his infirmitatibus mederi, omni ope atque consilio
enitendum est iis, qui aegris, vario morborum genere laborantibus, Onitatem promittunt, ut opportuna reperiant aurilia, et, ne qUaedam eκ his, quae etiam minus valida videri possint, negligant. Iam mihi propositum est, ostendere, in variis casibus infirmitatem multum adiuuari, imo etiam Curari, tollique, usu fasciarum, quiabus variae corporis partes inuoluuntur, adstringunturque. De herniis nihil commemoro, in quibUS ea, quae, laXato peritonaeo, ex abdomine deuoluta sunt, intus Compelluntur, et sola vinctura
continentur, qua omne periculum auertitur, et, minimum in pueris, vitium etiam tollitur. Nec dicere attinet, articulos, si suis sedibus exciderunt, postquam fuerunt repositi, per aliquot dies fascia comprehendendos esse, Vt laxiora ligamenta Confirmentur. Nota est omnibus consuetudo obstetricum, quae puerperis, pomquam partum entiae sunt, abdomen fascia deligant, quamuis non raro ignorent, cur hoc ita fiat. Nam et id saepius inter superuacua, quam inter necessaria, est. Inueniuntur nonnulli, etiam inter ν In Dispertatione de Discrimine motus elastici et vitalis fibrarum, Asedorsi,
NDCCXXXV. In robore illo vitali explicando, post BA GLIVIUM, totus fere fuit sΥAH LIVS, qui vero ei nimium tribuere videtur. Hoc autem fere neglexit BoERHA AVIUS. Confer, quae habet de vasorum contra
ctione propria vAN S WIET EN in BoERHA AviI Aphorismum CXIII. nec non GORTERVS in Compend. Medicinae Tr. I. I. /I. Tr. XXI. I. ι. et prae caeteria Tr. XLVI. s. 8. p. ad .
5쪽
ter artis obstetriciae autores , qui hanc abdomen vinciendi rationem reprehendunt, ostenduntque, eam puerperis magna pericula adferre posse. Inter hos primo loco nominandus est peritus imter Gallos Chirurgus, Vel propter probitatem, ingenuitatemqUe, quam in omnibus suis scriptis prae se ferre videtur, laudandus L AMOTI Ε γ). Is enim in testimonium adducit obseruationes, ab alio Chirurgo Gallo, LEPEv δ), scriptas, quibus etiam proprias addit. His clarum est, adstrictiori fascia supprimi illas muliebres
purgationes, quae post partum prouenire solent, ita, Vt, praeci visis venarum, sanguinem aliumque humorem fundentium, oris, retentaque materia, Venter etiam intumescat,atque periculosissima Vieri inflammatio, cum grauiori febre, moueatur. Sunt alii, qui nullo discrimine puerperis, fasciam non solum iniiciunt, sed etiam valentius adducunt, dicentes, sic ventrem erugari, atque ad priorem formam venustatemque reuocari. Nemini dissicile erit, has lites componere, qui considerat, fasciam infirmitati mederi, et ideo admodum opportunam esse ventri, qui iam frequentius a partu, quem intus habuit, intentus, et, post hunc editUm, resolatus, fuit, ex qua re magna fibrarum laritas relinquitur. Id vero non solum muscillis, ac peritonaeo, accidit, sed ipsi etiam Vtero, qui, relaxatus, dissicilius contrahitur. Haec res foeminam in magnum periculum adducere potest, si sanguis post partum ex utero cum impetu, et ita, ruit, Ut eius profusio illam exinanire atque interimere possit. Huic periculo opponitur fascia, quae arteriarum venarumque debilitatem adiuuare potest, dum illa receptac Ia , quae propter imbecillitatem se non satis subito contrahere posisviat, moderate Comprimit. Vasa enim, nimia intentione debi litata, laxataque, sanguinem cum periculo fundere, alia docent, eaque confirmabunt, quae mox de hydrocele eYponam. Ρraeter hanc vasorum debilitatem nonnunquam foeminis, quae, Vel se quentiorem, Vel geminatam, prolem ediderunt, incidere solet, ut ipse uterus, relaxato peritonaeo, aliquantum e sede sua in prio-
6쪽
rem partem promoueanar, et ante pectinem promineat. Hoc autem , quod parturientibus nonnunquam summam dissicultatem adta ferre potest, nisi meminae aliter , ac caeteroquin feri solet, et 1upinae, collocentur, post editum partum prohibere potest, quominus τα λ recte proueniant. Et huic incommodo mederi fascia potest, si recte fuerit accommodata. Sed vero illa opus non est, si foemina primum partum enixa est, nisi ea corpus h beat valde rarum, et, ex aliis occasionibus, infirmum. Imo in hac, aliisque, si imus venter, et ei subiectus uterus, vel adstrictiori fascia , impositisque densioribus pannis, vel valentioris fasciae duriorinodo, urgentur, inflammatio, Cum mortis periculo, eXcitari pol est. Perniciose enim, et pestifere, Cum puerperis agunt obstetri ces, quae illam, quam abdomini iniiciunt, fasciam, non acu, fibula, ligula, vel sutura, sistunt, sed pleniori, duriorique, quem comnectunt, nodo. Sunt aliae occasiones, in quibus hanc fasciarum utilitatem manifeste comperimus, et manu quasi tenemus, VelUti, si aqua hydropicis emittitur. Nam , si venter valde inten tus fuit, vix sine pernicie ex eo omnis humor effundi potest, nisi is a chirurgo prematur, Vel fascia, quae paulatim adducenda a . Elandaque est, circumdetur. Experientia enim in his ipsis curationibus docuit, homines, quibus Omnis aqua simul euocata fuit, nonnunquam in ipso opere animae desectione esse extinctos; C ius rei non aliam, magisque probabilem, Causam inuenio, quam, quod sanguis per Vasa, quae ab aquarum mole pressa fuerunt, et coarctata, nune autem, emissis aquiS, relaXata, deficiente renixu, non possit perlabi. Arteriarum naturalem contractionem ad sanguinis motum plurimum facere, eXploratum est, confectumque. Qui itaque, ex veteribus, hydropicos Curamri, Ventrem ictu pe forauerunt, eos Curationem diuidere, et primo die non, nisi aliquam partem humoris, estUndere oportuit, atque per insequentes
dies, id, quod eius reliquum erat. Iam Vero, si abdomen premiutur, adstringiturque, sine periculo aqua simul emitti potest, donec eius nullum vestigium appareat. Nouum fasciae, vel cinguli,
genus ad id excogitauit delineauitque Celeberrimus Vir ALEXA
7쪽
Dpst vo Nno H. Operarii homines, qui grauiora pondera ferunt, mouentque, Cingulo abdomen Coercent, eX qua vinctura
robur sibi augeri existimant. In febribus nonnunquam graues capitis dolores sunt, aduersus quos prima plerumque Curatio est, fasciam capiti circumdare, eamque paulo magis adstringere. Etiam 111ΡPOCRATES habuit τὼ εροδε κατοι κοί, απο ίγματα, fulcimenta, et stabilimenta, mediantibus fasciis, pectori atque costis, nec non capiti, aptanda, ne illae partes ab arteriarum ictibus, tu Lsi, stemUtatione, concuterentur, et, ut firmarentur etiam capitis suturae c). Apud GALENVΜ legimus, Olim aurigas costarum continendarum causa fascia Us S esse, quam αμιαρτηλάτην nomina uerunt ἡ . Foeminae Vrbanae, delicate molliterque educatae, quibbus magna laterum infirmitas, virium imbecillitas, est, si a teneris rigidioribus thoracibus amiciuntur, Ut gratam proceritatem graCilitatemque consequantur, his cataphractis tandem adeo adsuestunt, ut, si illis exutae incedere velint, aliquam infirmitatem molestiam que sentiant. Non quidem ignoro, Vim maXimam esse etiam rerum minimarum, si earum longa iam consuetudo facta est, sed vero hanc non solam huius debilitatis, quam sentiunt, causam esse, ex aliis compertum habeo. . HuiUS rei enim testem citare possum Illustrem Utrum GERARDVΜ VAΝ SWIET EN θ , incomparalem magni Praeceptoris interpretem , et ob id ea, quae is obseruatione notauit, totidem Verbis transferam : Memini, me
curasse nobilem puellum, qua in genere neruosi mobiliorem nunquam vidi: a minimo fono, lumine vividiori, conuellebatur illico, miros motus cum lac rationis senio in abdomine sentiense nec feru- Doeisucci, nec adeo salubre in his coibus castorei virus , proderant: dum autem fasciis crura, s mora, totum abdomen ad mammas
c) Vid. HIPPOCRATES Ze Medici ossicina Comm. III. Text. 37. T. XII. Mir.
CHARTERII p. GZ. confer UIDUM VIDIVΜ in chirurg. Lib. III. Cap. VIII. p. 72..is Vid. GALEN Vs de Fasciis Cap. VI. Text. δοα T. XII. Edit. CHARSERIIp. M . figura in Tabulis expressa est, quae eodem Volumine continentur.
In Comment. in Aphorismum BOERHAAVII XXVIII. p. m
8쪽
mas usque 'mabantur, remisi statim molestum malum, et datis dein idoneis remediis conualuit: per menses tamen sc , instar Igmmiae Agntiacae fere, fasciis circumductis vixit non inuita, cum ilico tantum inde sentiret solamen. Quantum enim mihi videtur,
nihil magis luculentum dici atque commemorari potest, quo probemus, fascias etiam nemorum, atque totius corporis, infirmitari Opitulari. Tanto magis vero hoc fieri potest, si debilitas certas corporis sedes infestat. Se nobis hic obviam dare videtur ille agrestis homo GALENI 0, qui, cum plenioris intestini dolore, Colicam Vocamus, cruciaretur, allium Comedit cum pane, se in consuetis laboribus exercuit, ventrem arctius Cingulo praecinxit, per diem ab omni potu abstinuit, vesperi autem meracius bibit, et una nocte, qua tota quieuit, omnem dolorem discussit. Longe vero euidentior est essectus harum fasciarum in variis casibus, quibus, ex imbecillitate ortis, crura patent, ita, ut horum, nisi ibiae adhibeantur, saepe frustra quaeratur sanitas. Crura ex variis Occasionibus intumescunt, id quod iis potissimum accidit, qui, dum rheda, vel etiam equo, Vecti, longinqua itinera faciunt, diu multumque Venas, ad pedes pertinentes, Comprimunt: Nec non aliis, qui per loca palustria pedibus eunt, aut in his venando a bulant. Non solum aurigae suas apud veteres habuerunt fascias, sed etiam suas venatores, quae Vero, id qUOd etiam eX G ALE NO discimus, fuerunt επίδεσμιοι hς τουτο υ φασι thoi, fasciae ad id con
ζομένων γωοντυμ, quae ex tela parantur, ad alios usus contexta, scissaque, distinguit. Est tibialis genus, peritioribus ChirurgiS notum, quod, ex paulo valentiori lineo panno scissum, ita aptatur cruri
bus, ut illud e latere ligula possit arctari: On Sinuri Struimps
Si hac fascia crura in itineribus muniuntur, pedes haud intumescunt , et aUertitur omnis eorum inflatio. Summam vero utilitatem praebet hoc fasciae genus in curandis malis crurum ulceribus,
9쪽
ceribus , si his fibrarum , ipsiusque cutis, sebest quaedam infirmitas.
Sola enim fascia saepe restituti sunt, qui remediis aliis diu fuerant se stra curati. Accidit aliquando, ante hos quadraginta et plures annos, Clarissimo et magni nominis inter suos Viro, ut pes tibiaque imi
fulminis adurerentur. Orta sunt mala ulcera, intentis et intum scentibus iis, quae circa erant. Vlcera variis remediis diu fuerunt agitata, quae omnia nihil profecerunt. Fuerunt nonnulli, qui, de partium imbecillitate cogitantes, Cruri habenam iniecerunt, in cochleam serpentem, ut illud comprehenderet, atque larioreS par tes paulo valentius adstringeret. Sed vero, fasciarum genus, quod, saepius circumeundo, membrum, amplectitur, pedessa non satis continet, leuique data occasione, laxatur, et resoluitUr, qua re nec haec res feliciter cessit. Tandem vero eximius illius temporis Chirurgus Amstelodamensis, ADRIANVS VER DUYN, C. iuS frequentiorem mentionem cum laude Ruus Cilivs in scriptis
suis fecit, consilium dedit de illo fasciae, vel tibialis, genere, tinmido pedi aptando. Optime haec curatio respondit. Elapsis enim paucis diebus, desedit tumor, et Vlcera ad cicatricem per uenerunt. Relicta tamen fuit per omnem vitam debilitas in membro, ita, ut per dies, noctesque, pes hac fascia inuoluendus,
continendusque, esset, qui, ea resoluta, mox iterum intumuit, ita, ut cicera etiam renouarentur. Ab illo tempore, quo hoc ubdi, frequentius adhibui hoc auxilium, praecipue in sanandis viceribus, a male curato erysipelate relictis. Sed vero, paulo subtilior
obseruatio necessaria est, Cum non omnes tumores hanC Curationem recipiant, quae mortem etiam festinare interdum potesti Nam, si tumores atque ulcera in cruribus non per se inceperunt,
sed alii vetusto morbo, veluti cacheriae, i stero, hydropi, supe uenerunt, non sine pernicie adstringuntur pedum tumores, quod humor, nisi exitum inueniat, ad ipsum ventrem reuertitUr, et, dum hic magis attollitur, tandem summam spirandi dissicultatem adfert. Nonnunquam tamen etiam hydropicis haec fascia utilis esse potest. In illis enim hydropis generibus, in quibus hominem aqua inter cutem male habet, vel, ubi multa aqua in ventrem contracta
10쪽
est, Detro την σάρκα et ἀσκυτην Vocant, interdum morbus ad tempus leuatur, interdum etiam tollitur, et homo ad salutem perducitur , si per plures dies multus humor ex crurum ulceribus fertur. Haec Vero ulcera, quandoque sponte , rupta Cute, oriuntur, quandoque scalpello fiunt, dum tumor super talum autioribus plagis inciditur. Illa etiam, adurentibus impositis, Vel, id quod veteribus praecipue in more fuit, candentibus ferr mentis admotis, Concitari qUeunt, quae semper, qVacunqUe ratione fuerint orta, diu, moto etiam, qUantiam res, et gangraenae metus, permittit, pure, seruanda sunt. Sed vero experientia in his curationibus docuit, effusa tandem aqua, Cutem cum adipe multum flaccescere, atque quasi resolui, id quod oculis, premerateque digito, cognoscitur. Ob quam rem, et quod sanguis perlaXatas, omnique robore desectas, arterias haud recte diffundi mouerique potest, is non raro subsistendo inflammationes suppurationesque mouet, quae, in mali habitiis Corpore, nunquam non possiuat terrere. Hoc, si praeuidemUS, Cauere post 1mus, dum fascia Comprehendimus membrum, et hanc, CYeunte humore, in- dies magis adducimus. Alia genera morborum siliat, quae sine fascia, infirmitatem adiuuante, Via clarantur. In hydroceles cur tione, quae scalpello fit, interdum medentibus non inanem metum iniicit sanguis, qui eχ plaga cum periculo ruit, id quod mihi
etiam accidisse fateor. Hoc Vero profluuium ab omni sanguinis profusione, quae eχ aliis vulneribus fieri consueuit, dissere. Nam primo die ex recenti Vulnere sanguinis parum eXit, et is etiam plerumque sua sponte, vel impositis aridis linamentis, conquiescit. Sed vero, altero circiter die, Vulnus madere incipit, et eX eo copiosior humor, ab initio limpidus, post sanguinolentus, fertur, quem tandem sanguis sincerus, rubenSque, sequitur, Ut eius profusio hominem etiam exhaurire queat. Cuius rei non alia cause est, quam, quod arteriae in testium Velamentis, ab aquarum mole, valde distentae fuerint, et longinquitate temporis, quo insedit immor, debilitatae. Nam illae, eo tempore, quo eX inflammatione, quam Omnibus vulneribus superuenire necesse est, febris timcursat,