Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

191쪽

Marchio Consilii bellici

g. XVII.

Hermannus, postquam & alias Electorum & Principum Aulas, quas Caesar praesenti rerum statu sibi. conciliare studuerat, invisisset, Vindobonam redux, in Montecuculli, eodem anno defuncti, locum, bellici Senatus Caela ei creatus est Praeses; fi eaque dignitate ornatus, brevi post Τartarorum legatos audivit. I Coutinuati inter haec Gallicarum, de quibus jam supra, Reunt num progressus. Paucos intra annos plures Imperii Belsiquo Hispanici ditiones & oppida in Galliae potestatem redactae. Ca, sar cum Hispanis, Batavis, Suecis A. I 683. pepigit foedus, sed irruentibus hoc anno Τurcis, des pace cum Gallis ineunda, instituti sunt Rallabonae conventus. Res tamen protracta. Sperave rat Caesar, Τurcis debellatis, aequiores pacis conditiones se ob tenturum a Gallis. Hermannus Ba densis & Emmericus Vindobonensis Episcopus consilii hujus dicebantur auctores, quibus eam ob causam succensuerant Galli. m) Vicennales inducito tandem A. 16 84. Ratisbonae Caesarem inter & Gallos conclusae sunt.

192쪽

BERN HARDINA LINEA.

Sub initium Turcici, quod indicavimus, belli Iermannus Gesta

belloquna cum Lambergio Comite in Hungariam prosectus, Arrabonis eieci.& Comariae urbium munitiones insperit easque & omnem Schu-tiae insulam ad defensionem contra Turcas paravit. n In Vindobonensi obsidione, a Τurcis eodem anno suscepta, consiliis suis Christianam rem strenue adjuvit Campi Mareschallus atque in proelio ad Vindobonam, quo victi castrisque exuti sunt Turcae, inter ceteros Christianorum heroes magna cum sortitudinis laude pugnavit Hermannus. o ) Caesar eum in Hungariam misit anno sequenti 168 ad obsidionem Budae, ut ibi imperaret, donec Carolus convalesceret Lotharingus. p) Hunc inter & Marchi nem dudum intercesserat frigus, in simultatem eXerescens. Sunt,

qui belli Turcici, ab initio male gesti, & obsidii Budae sublati

cu Theatrum Grop. Ioco alleg. pag. I27. Ο Ibid. pag. sso. W A GNER Bis. Domui parti I. pag. 6 3. Idem pag. s. Hermatinum Promare halli tum in exercitu caelareo munus obiisti tradit. Hermannus appulit in eastria d. g. Oct. Bistoire vir Troubles emtaria Pari. IV. P g. I..

193쪽

causam dissensui eorum adscribunt. ρ ) Non una profecto oce sone patuit, Carolum Lotharingum nec Bada-Badensis, nec Bada-Duriacensis, Marchionum, suisse lautorem. Circa idem tempus Schulgius, Caesareanorum do, de sua contra Techelium expeditione selici in superiore Hungaria ibteris Hermannum reddidit certiorem. r Turcicus rerum politicarum interpres Maurocordatus, Multomotis V. Sullani nomine, literas ad eum perscripsit A. 1686. quibus Caesari obtulit pacem. Caesaris nomine respondit Hermannus, nondum osse tempus disserendi de pace. Sullanum rupisse inductas, bellum esse continuandum. s

g. XIX.L.st,tu, Ab alia parte cum Rusticis legatis, qui Vindobonam ad

s. ad

comitia. Venerant, A. I 687. ex mandato Caesaris, de laedere tractavit Hera

194쪽

BERNA ARDINA LINEA. I79 mannus. o Passaviensis Episcopus, Caesaris ad Comitia Imperii legatus, sub finem anni hujus quum incidisset in morbum, Imperator ei, sussecit Hermannum. quem in literis, die 5. Dec. ΡΟ - nil datis, u Consiliarium suum intimum, Conlilii bellici Praesidem, Campi - Mareschallum & Arabonii limitis Praesectum appellat. Caesar in litteris his multum in Hermanni laudes excurrit; aegre eum a se dimitti Ostendens, quod in Τ cico bello egregia illius opera utebatur. Mense Augusto anni 1688. Hermannus de suo statisbonae adventu & in promovenda causa publica studio, remotis levioris momenti disceptationibus, literas ad Imperii Principes per

scripsit. x g. XX.

In sublimi hoc munere per triennium versatus , in iisdem Ratisbonae Comitiis die a. Octobris anno Aerae I 69 I. aetatis 63. apoplexia e vivis sublatus est caelebs; Musis, Marti ae Themidi

cu Extant literae credentiales in LoNDOR P. Acris Publicis Tom. XIII. p. sp7. Alias caesaris literas in eandem rem, die M. Apr. perscriptas, exhibet idem Deo aueg. pag. sy . M LONDOR PIus in Acris pubi. Tom. XVI. pag. lv.

195쪽

carus; verum Domus Badensis Palladium; totius Germaniae elo-tgiis cumulatus. Marchise, bellicis flammis combustae, corpus ejus non potuit conferri. la D. Emerani sede, comitantibus Principum ordinumque legatis, sepultum est Ratisbonso. ν In Caesarei Praesidis Comitiorum dignitate Lobhovigius Princeps Hermanno successit.

Ῥὶ Die 3o. Octobr. Verius in mortem ejus conditi Ieguntur in Theatro r'. Toin. XIV. pag. 89.

196쪽

CAPUT X.

g. L

dem rerum ordo nos ducit ad celebratum Introi-

. tua.

illum toto orbe heroem, Principem Ludovicum Badensem, qui in Hungarico belli theatro per decennium tanta Cum gloria comparuit terror Τurcarum.. Bada & Sabaudia , seculo superiore ad finem vergente, duos heroes, eX fratre & sorore genitos, a ostentarunt Eur pae, quorum alter ViX parem, alter Vix superiorem apud sitos invenerunt & exteros. Ludovicum & Eugenium intelligo Prin-eipes; nota illa belli sulmina; quorum memoria nonnisi cum omnium rerum oblivione peribit; quorum alter ex alterius pro-

Q Pater Eugenii Principis suit Eugenius Mauritiua, cujus soror Lovisa chriastina genuit Ludovicum Badensem.

197쪽

Ludovici natales. Parisiis deducitur Ba

gressus est schola; uterque alterius laudator & aestimator vi

tuti S.

Auspicatum Ludovici nomen Domiti Badensi Marchio noster intulit primus. Lutetiae Parisiorum A. 1655. die S. Aprilis in lucem productus, Ludovici, apud Gallos regnantis, insgnitus est nomine; quod Principi, magnis rebus gerendis destinato, fuit augurium selix. Eduardi nomen ex Anglia, Wilhelmi ex Bavaria, Ludovici ex Gallia ad Badenses pervenit. Ludovicus noster Borboniae Genti per matrem, Bada-Badensium propagatricem, assinitate conjunctus, axioma hoc suae intulit Genti; ipse filiam dein suam Familiae Aureliano-Borboniae genitricem in redhostimentum missurus.

. I I.

I udovica Christina in regia Galliarum urbe, artium, elegantiarum metropoli, filium suum educare decreverat. Ipsa enim origine Sabauda, Gallicis moribus pertinaciter assueta, nullo modo potuit induci, Lutetiam ut commutaret cum Bada. At uxoris consiliuin Fordinandus Maximilianus improbavit & socer; qui unanimos decreverant, Ludovicum Wilhelmum insantem, inscia & invita matre, in Germaniam transferre. Pater biennio post nuptias ad ponates redierat. Lassi laeus, origine Sabaudus, bλ

M Carolus Maurit ius de Lassolaye ejusque frater cum Ludovica Christina Α .r6ς3. venerunt Lutetiam. Alter Ferdinandum Maximilianum secutus est Badam, alter mansit Lutetiae. Prioris posteri hodieque florent apua

198쪽

BERN NARDINA LINEA.

inter aulicos Marchionis ossiciales, consilii particeps, sub specie invisendi fratris Lutetiam prosectus, Ludovicum nostrum, Principem trimestrem, festinato itinere salvum & sospitem transtulit Lutetia Badam; ubi sub Patris & sub Avi praesidio togatis virtutibus educatus est puer, ad sagatas pra)sertim destinatus a coelo.

g. III.

iatuordecim annorum ephebus patrem amist, atque Egregia adeo Cilhelmi avi sui, cujus successor futurus erat, subiit tute- seeutis lam. Tanto sub Principe tantae indolis Princeps, ad sublimia natus , non potuit non ad summa eniti. Decimo nono aetatis anno 167 Germanici exercitus expeditioni ad Rhenum contra Gallos intersuit spectator & actor. Inde sub Montecuculio , magno bellicae scientiae magistro, I urennii aemulo, militans, in Goldschurana velitatione, haud procul Icelita, & occiso i 673. Tu-rennio, Gallicum exercitum, cum in Ali iam rediret, perpetuis velitationibus plures per dies persequendo vexavit. In Philippopolitano obsidio, quod Fridericus VI. Marchio Bada - Duriacensis A. I 676. susceperat, prima cum eXpugnanda fuisset vallatio, ipse, Duriacensi agnato & Hermanno patruo insciis, inter expugnatores comparuit; quos inter caesus est Fridericus Augustus, Guel

Badenses. Posterioris filius in Aula Ducum Aurelianensium vixit, quum filio hujus A. ira . Augusta Maria Badensis desponsaretur.

199쪽

pherbytanus Princeps. Caesaream legionem, morte ejus vacan tem, Ludovico nostro Badensi sponte sua obtulit Caesar; juvenis herois ardorem hoc praemio EXOrnans.

f. IV. AF Anno sequento 167 Galli Brisgovicum obsederunt Fri

burgum Schulgius & Ρortia Comes defenderant urbem. dovicus noster, qui inter praesidiarios fuerat, Gallos, suburbium Neoburgense aggressos, sortiter repulit, cumque in eo jam sui Lsent, ut caperent urbem, Schulgio auctor fuit, ut urbe relicta, in arcem reciperet; quod consilium, seculo hoc nostro, eadem in urbe executus est Idvschius. Ludovici consilium contempsit SchulZius, arcemque cum urbe tradidit hostibus. 0 A. I 678. sub Carolo ΙV. Lotharingo, Caesaris & Imperii mercituum ductoro, prope Staussam Brisgoviae, Gallos tanto cum ardore adortus est, ut penetrans agmen eorum, desertus a suis, in hostium potestatem venisset, nisi sortiter pugnans dextra ipso tua sibi viam aperuisset, reduX ad suos. Ludovicus sua manu legionis Gallicae praesectum occidit. Q Lotharingus de eo jam tum auguratus est magna.

200쪽

I. U.

Inter ardentes has belli Gallo - Germanici sammas avo Regi- suo in Marchia Ludovicus successit. Regimen Marchiae bellicum diis non retardavit ardorem ; quin potius acuiti Ab eo enim tempore Vindobonensi Aulae , in qua patruus ejus Hermannus, Caesaris Loopoldi gratia soruerat, dicavit se totum. Caesar ei XXIII. annos nato, non modo veniam aetatis, sed paulo post indignitate Judicis Camerto Imperialis avo succedendi spem ei largitus est; quam Ludovicus, bellicae virtutis amantior, nunquam ambiverat. 1lluxit denique Pax Neomagensis A. I 679. quo Marchia cum pendentibus inde terris restituta Ludovico; quam in fi rentem ut reduceret statum quovis modo allaboravidi

Ditiones suas in ΤransRhenana ad dotram Rheni ripam Rotini Germania dum restauraret Ludovicus, in Cis Rhenaniis ejus nova est exorta tempestas. Brisacensis Reunt Onum, ut vocant, Cam ra, praeter alias a Galliae Rege instituta, ut in jura ejus, Mon steriensi, Ρyrenaea &Neomagensi Τractatibus Pacis adquisia, inquireret, Beinhemium, Alsatiae inferioris oppidum, cum Leu-tenhemio vico ad Marchionatum Bada-Badensem pertinens, ut Tom. III. A aDiqitirco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION