Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

291쪽

rum hostes dum illo ad Danubium debellat, Bada & Marchia ab hostibus Germaniae ad Rhenum rediguntur ad cineres. Tantus Heros caruit vitae scriptore.

Francisca Sibylla Augusta, Ludovici Guillelmi uxor, ex antiquo Ascaniorum, Saxoniae Ducum, sanguine die a I. Ianuar. A. I 675. patre Iulio Francisco, Lineae Ascanio - Lauenburgicis postremo, prognata; Rauduigii in Bohemia die a7. Martii A. 169o. facta est Ludovici Conjux. Anno praecedente I 689. decesserat pater; cujus hereditatem, difficultatibus obnoxiam . multi Proceres ambiverunt. Francisca Badonsis nostra & soror ejus natu major , Anna Maria Francisca, quae Ρhilippo Guillelmo, Duci Neoburgico, dein Ioanni Gastoni, Hetruriae Principi, nupserat, Omnem patris hereditatem petierunt; Lauenburgicum Ducatum non laudum, sed allodium esse dicentes; quod per Eilicham, filiam Magni, ex Billinganis Saxbniae Ducibus postremi, ad Ottonem Ballen stadii Comitem, Bernhardi, SaXoniae Ducis, avum pereenit. Laueniaburgicus tractus dein, Bernhardo ereptus, post longa bella, cum Danis & Brunsvicensibus gesta , Friderici II. Imp. consensu , in Albertum, Bernhardi filium, anno Iaar. jure perpetuo transivit.

292쪽

Terras has, a Ducibus Lauenburgi, absque Imperato- Baden

rum praescitu, oppigneratas vendit que fuisse, constat exemplis. tiones. Feudales Sigismundi, Caroli V. & insequentium Imperatorum Literas, vel ab ipsis Imperatoribus revocatas, vel eX errore, vel ob spem in Electoratu Saxoniae aliquando succedendi a Ducibus acceptas, eam vim non habere, filiae Principes contendunt, ut altodia in laudum commutent, sine agnatorum consensu. Addunt, etiamsi habitum seudalem aliquandiu induisset Lauenburgi Ducatus, allodiali ad Ascanios quum pervenerit jure, eX natura laudi, quod vocant, oblati, post masculos extinctos, seminis su cessionem deberi. Evidens porro esse demonstrant, seudalibus . illis tabulis Lauenburgicas omnes non comprehendi ditiones. Non comprehensas autem pristinam allodii servare naturam , adeoque ad sceminas transire heredes. in De Hadeliae Τerra, quae prope ostia Albis est, speciatim ostenditur, quod Lauenburgici Ducatus partem illa nunquam constituerit; ut verum & separatum ali dium a Lauenburgicis Ducibus constanter possessa.

293쪽

a IJ I s T o R. B A D E N s r s L I n. V. Iulius Franciscus, condito A. I 689. testamento, omnium allodialium bonorum)jurium, speciatim Bohemicarum ditionum, terraeque Hadeliae hereos scripserat filias. Lauenburgi Duc tum Principibus Anhaltinis, ut proximis agnatis & heredibus seu

di destinavit. a

Verum enimvero non pauci mox heredipetae orti sunt, qui vel omnem successionem Lauenburgicam, vel ejus partem petierunt. Anhaltina Domus communem cum Lauenburgicis originem & renovata cum ultimo Duce A. I 678. successionis pacta allegavit. b Electoralis Saxonica Domus spem, a Maximiliano L Imp. R. I 5o7. acceptam; a Leopoldo Imp. confirmatam; ut & pamam cum Iulio Francisco A. I 67 I. initum, jura sua ut firmaret, produXit. At mestinae Lineae Principes Maximilianum I. Imp. Lineae seniori, ante juniorem in Lauenburgicum Duc

294쪽

tum succedendi jus tribuisse eontenderunti se Lineae Zellensis Brunsvicoauneburgi Dux, Lauenburgicas ditiones, vetus Brunsvicensis Domus allodium, Henrico Leoni , Saxoniae Duci, injuste ereptum, postliminii jure vindicavit; quod jus, initis Lauenburgicos inter & Brunsvicenses Duces, pactionibus, seculo XIV. renovatum. d Luneburgico Guelpherbytanus se opposuit, ex linea seniore natus quod esseti e) Mechlenburgi Dux ad successorium quoque pactum, Lauenburgicam inter & Mecklenburgicam Domos A. I 5I8. constitutum, prbvocavit. f Sunderburgici rami Hollatiae Dux, Christianus Rudolphus, Conjugem suam, Carolam Eleo- noram, Francisci Henrici, Ducis Lauenburgici stim, ultimi Ducis consobrinam, stipiti communi gradu propiorem, filiabus ejusdem Iulii Francisci praeserendam pertenditi ta) Gottorpien sis vero rami Holsatiae Dux Lauenburgicos odio vicos, de qui-

295쪽

eventus.

276 HIs T R. BADENS Is LIB. V. bus cum Ducibus aluerat lites, repetiit. h Sod Hadeliae terram, Archiepiscopatus Bremensis domanium vetus, a Lauenburgicis Ducibus usurpatuni, sibi vindicavit Carolus XI. Sueciae Rex, Archiepiscopatus, in Ducatum conversi, possessor.

Caesar die 5. Oct. A. I 689. ordinavit, Lauenburgicus Ducatus & Hadelia ut subjicerentur sequestro. ) At Luneburgo-Zellen-ss Dux, Circuli Inferioris Saxoniae copiarum Praefectus, praee Uendis turbis, occupavit Ducatum, . atque jus in eum sibi asseruit; Electoralis Saxoniae & Brunsvico-Guelpherhytanae Domuum juradhnique, pactionibus, A. Iro3. lactis, in se suamque familiam transferens. 0 Lauenburgici Ducatus investituram Ludovico Marchioni se collaturum Caesar promisit, simulac eundem ad Imperium rediisse constiterit. m Hadeliae Terram Aulicus Imperii Senatus A. Ir o I. filiabus adiudicavit. Carolum XII. Rogem Suociae, quamvis & ipse jus suum urserat, hac de re certiorem resddidit Ludovicus, de generoso ejus animo persuasus; petiitquct

im Literae Cassiaria datae die XVI. Iulii A. iiso.

296쪽

BERNA ARDINA LINEA.

ab eo ut ad obtinendam possessionem suum sibi praestaret auxilium. Caesar ipse ad Suecipe Regem se scripturum promiserat; n sed executio rei suspensa, ne Suecus offenderetur, quem foederi pro asserenda Austriacis Hi spania accessurum speraverat. Ρrostigatis autem Caroli XII. rebus , Lauenburgici Ducatus investituram A. III 6. Hadeliae A. I73 I. Electori Hannoverano Caesar comeelsit; Marchionissa apud Caesarem frustra querente. Ad solas ergo patrimoniales Bohemicas terras relegatae Ditiones sunt heredes, quas nempe pater earum a matre sua, Anna MaDeae. dalena Poppetia de Lobhowitz , Comitis de Collovrath Zbinhonis vidua, acceperat, quae A. I 668. decessit. Uxori Ludovici D minia Schlachen erd, Grosengrun, Τheusing , Udrit si, Pu les, Podersam b, Toepelsgrun, Hauenstein & Κupserberg obtigerunt; reliqua sorori.

Francisca Sibylla A. iros. die gr. Aug. Aschassenburgi, Testa

mentum

ubi eum Marito, ob bellicas turbas, aliquandiu habitaverat, i Fran- stamentum , Caesare consentiente, condidit, eoque ordinavit, ut B emicae hae Dynastiae, una cum clinodiis & jus in Lauonburgica allodialia, terramque Hadelis , certis sub legibus transirent ad filios. Primogenitus omnem maternam solus adeat heredita-

tu Documenta idem scriptum pag. I. . Producit.

297쪽

tem ; eoque deficiente , fratres postgeniti, ex ordine nascendi. Pater usque ad legitimam aetatem filii, ad quem successio pertinet, tutelam & usumfructum habeat. Legitima aetas ex Bohemiae legibus aestimetur. Quod si ex ejus matrimonio cum Ludovico Marchione masculi non superfuerint heredes, ex secundo vel temtio Ludovici matrimonio nati succedant. Horum omnium des Etu hereditas omnis in Ludovicum conjugem cum liberrima transeat potestate, filiabus exclusis, quae a trio patris aliquid ex bonis maternis, memoriae Causa, accipiant. Succedendi ratio eadem, quae in Marchia, servetur. Marchiae regimen qui adierit Princeps, ditiones quoque BOhemicas habeat. Filiae Principes, ex quocunque Ludovici matrimonio natae, mille quotannis florenos EX BOhemicis terris accipiant, donec vel matrimonio, vel si ter illis fuerit prospectum. Masculi si mascula sine pube decesserint, mliae ex quocunque Ludovici moro earumve liberi, in omnia Franci se bona succedant in capita, neque ad transvetiam lineamdsvolvatur successio, sed ad descendentes Ludovici maneat restricta. Alienatio omnis prohibita. Clerici a successione exclusi. Dominia, post testamentum conditum adquisita, iisdem legibus subjecta. Haec summa Τestamenti.

- codihIIII. Triginta post annos I733. die et O. Aprilis Τabulis iijs Franeisca Sibylla Codicillos adjecit Ettingae , quibus pleraque Diuitigod by COOste

298쪽

BERNA ARDINA LINEA.

denuo confirmata sunt capita; nonnullis mutatis. Bona nimbrum, quae ipsa. Lauenburgo - Bohemicis suis emtione adjecit, etiadem primogeniturae & substitutionis juri subjecta, ut & reliqua,

quae ex Lauenburgica successione unquam possent provenire. Princeps regens masculam si non habuerit bolem, postgenitus ad propagandam stirpem matrimonium ineat cum Principe aut Comite, Romanae religioni addicta; cujus filii ad Ecclesiastica Germaniae Collegia possint admitae Postgenitus, a die connubii, ex reditibus Bohemicis decem mille florenos annuatim accipiat. Bada - Duriacensis linea, a substitutione exesula, Codicillo admittitur. Duriacensis nempe ille, ad sacra Catholica qui transiturus sit, Princeps, filiosque in eadem religione educari curaverit, vel qui ex pluribus, Catholicae religioni addictis, jure primogeniturae propior, in Bohemica Dominia masculis Bada-Ba- densium succedat; ita tamen ut Principibus ejusdem lenioris Luneae seminis, quae suerint superstites, ducenta florenorum millia intra octo annos persolvat. Fideicommissi Leges, Franciscindescendentibus scriptae, in Catholica quoque Duriacentam linea, s quae oriatur, obtineant. Quod si Duriacensis , religioni R manae addictus, non adsit, vel f linea ejus extincta, aut sacra ille Catholica mutet, succedat Maria Anna, Franciscae Sibyllae ex Anna Maria Francisca sorore neptis, PalatinO- Neoburgica, ejusque masculi heredes, ex matrimonio cum Ferdinando, Bavariae Duce, rognati. Princeps Bavarus, Catholicae Duriacensi lineae Digiti so by Corale

299쪽

succedens, rancipibus filiabus Catholicis centum storenorum millia intra quadriennium persolvat.

obitus & Post conditos Codicillos Francisca Sibylla Augusta decep

elogium

sit Ettingae, die Io. Iulii I 33. indeque translata Rastadium, in

Ecclesia Palatii sepulta est. Hemis, animo & corpore valida, dignitate & pulcritudine oris vix ulli secunda; tanto digna marito, per totos viginti annos tutelam filiorum ac Principatuum regimen prudenter ac sortiter gessit; eoque deposito, reliquum vitae suae sexennium tranquilla transegit Etlingsu ; patrimonio Domus Badensis non parum adaucto. Rastadiense Ρalatium, quod ipsa absolvit, ornamenta ei & pretiosam supellectilem deboto Rastadii oratoria .duo, Divae Virgini sacra, exltruxit; quorum alterum Lauretani, alterum Einsidiensis Delubri exhibent sormam. Duorum millionum, quibus onerata fuerat Marchia, summam, ex Badensibus & Bohemicis suis reditibus, solvit; non neglecto tamen Aulae splendore. Augendis Comitatus Spanheimensis viribus, Martensteunti Praefecturam ad Navam a Schoenborniis comparavit Comitibus. Alteram Badensium Cunigundam & Mechti idem dixisses, sororis suae , Annae Mariae Franciscae, imitata si suisset exemplum; Domuique Badensi, ut illa Bavaricae, omissa substitutione, suas terras legasseti g. LXXXIX. Disiligod by Corale

300쪽

Numerosa ex ea soboles prodiit, cujus pars maxima Liberi. praecoci abrepta est morte.

6. Ludovicus Georgius Simpertus, natus r. Iunii A. IIoa. Patri A. ITo7. sub tutela matris successiti . Wilhelmus Georgius Simpertus, natus s. Septi A. I7o3. I6. Febr. A. Iro9. Marchionum Badensium sepulcra in Ecclesia Collogiata Badensi A. 17sq. cum aperirentur, reperta est crypta & sarcophagus formae minoris , qui Principis hujus, in tenera aetate defuncti, Ossa custodit. g. Augusta Maria Iohanna, nata II. Dec. A. Iro a Ludovico, Aurelianensium Duci nupsit A. Ira . Pacta dotalia Rastassii die Ia. Iun. consecta sunt. Τriginta millia librarum Τuronensium ei promissa in dotalitium. Donatio propter

nuptias doti sequata. Dos autem --α florenorum ex testamento patris assignata est sponsae, quae vicissim her Tom. III. Un

SEARCH

MENU NAVIGATION