Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 3

발행: 1765년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

281쪽

sellam inter & Rhenum gerendis, agitarent consilia, quae Vero magna ex parte caruerunt successu. Castri Ludoviciani ad Saram Sarlauis) decreta obsidio, in Campaniam Galliamque aditus ut laederatis pateret. Avertendae tempestati prope Sirhium ad Mosellae suenta Galli, Villarso duce, castra posuerunt. Mari boroughius, collecto prope Τrajectum ad Mosam exercitu, ineunte M o, ad Mosellam contendit, ut, Villisso pulso, Castro illo Ludoviciano potiretur ad Saram. Res ut selicius procederet, vires conjungere statuit cum Ludovico Badens , cujus inercitus ad Rhenum superiorem prope Lautoburgum consederat. Marib roughius eum aegrotantem invisit Rastadii, e) sacileque ad suam sententiam perduxit. Diviso agmine Ludovicus progreditur. Primum, sub Nirtenbergae Duce, die Iq. Iunii Marthoroughio sojunxit. Ludovicus autem in Hunnorum Tractu ad Rammersbu gum usque cum pervenisset, doloribus EX vulnere, nuper accepto, eorreptus, copias suas Frisio Comiti ducendas commisit, ipse ad medicatos prosectus est sontes. f

so Mariboro titus diem tonstituerat Ludovico, quo Crucenaeum veniret,

sed eum ille, morbo impeditus, non comparuisset, Mariboruhius. eo sulto id factum existimans, Ludovico succensuit. σὶ Therinae. quae dieuntur Schlangen L

282쪽

BERNII ARDINA LINEA.

Risus, varia ob impedimenta, quum lentius progredere- Maribo-tur, Mart boroughius, re insecta, a Mosella ad Mosam se recepit raditu.. in Belgium, cujus Ordines Foederati frequentibus literis ab eo petierant, ut Villaregium, Gallorum ducem, compesceret, qui Mart boroughio ad Mosellam haerente, Huyum & Leodium urbes in potestatem redegerat. Mariboroughius, perpetuus Ludovici semulus, qui laudibus ejus obtrectandi nullam occasionem praetermisit, ae) in literis, ad Villarsium datis, a Badensi se deceptum conquestus est, qui ad constitutum non advenerit tempus, ut junctis viribus castra eius aggrederentur. h) Idem Marthoroughius in eandem sententiam ad Angliae Regem, i) & ad

g Iam anno superiore Mariboroughius in obsidione Landaviae in Ludovieum nostrum fuerat iniquior, ita ut gravissimae inter eos lites orirentur, da quibus mentionem saeit Mars niua in litteria ad chamulardum. Camia pagne de Marsu Tom. U. p. zas. 4 Literae hae exhibentur in conti alion DE RAPIN THO TR Ax Tom. XII. pag. 33. i cardonnelius , MarIboroughio ab Epistolis d. i3. Iun. seriptam misit in An. gliam narrationem, qua exposuit caussas, ob quas Mart boroughius a Mosella recedere fuerit coactus. In narratione hae graviter in Ludovi eam invehitur. Lxtat in L A MERRTY Memoires Tom. Ita p.

283쪽

Belgas Foederatos scribens, Ludovico Badensi attribuit, quod promissis suis non responderit eventus. Jaetaverat enim Hoch stadiensi similem se ad Sirchiuin reportaturum victoriam; ad Mosellam ut experiretur Villarsus , quod ad Danubium Taltardus expertus est. At Villarsii castra omnes duces quum inexpugnabilia judicassent, Mariboroughius , qui Villarsium praevenire neglex rat, diluendar culpae suae Ludovicum cunctationis incusavit; h)s cunctatio dicenda, quod a Rheno superiore ad Mosellam quatuordecim dierum iter varia ob impedimenta impenditi

LudoViei Ludovicus, finito thermarum usu, sub sinem Iulii quum se contulisset Moguntiam, Almelous , ordinum Foederati Belgii nomine, Welsusque Comes, Caesaris legatus, eum adierunt, ut de bello ad Rhenum, majori ardore instaurando, cum eo deliber, rent. Nec animi sui sensa legatis Ludovicus occuluit: a Caesare se negligi, a foederatis contemni; insulsos passim, & apud Batavos praetenim, de se haberi sermones. 0 Rebus ad bellum g rendum

284쪽

rendum necessariis se destitui: nec aliud jam sibi superesse rem dium, quam ut bellico imperatoris se abdicet munere. Logati, multis in medium allatis rationibus, Ludovicum permoVerunt, ut causae communi se non delaturum promitteret. Addidit, talem jam rerum statum esse ad Rhenum, ut Galli aut eliciendi sint ad Proelium, aut Hagenosinsi ex vallo pellendL m

Exequendis consiliis his Ludovicus properavit ad Rhe-Gestanum, ubi eo absente copiis praefuerat Thungius. Munitis hic Alsatia. prope Uuterburgum se continuit castris , quae pontis Rhenani ope Stolhoviense defendebant vallum, hostibusque claudebant. Villarsius cum Marsinio a Mosella redux , Τhungium loco pellere decrevit. Hoc frustra cum tentasset, Rhenum transivit ad Keh-lam, die quinto Sextilis. Secutus eos Thungius, ad Stolhoviense

vallum castra metatus est. Badensis ad exercitum redux, Vil- Tom. III. Ll

286쪽

BERN MARDINA LINEA.

omnium rerum penuria laborantis , statum exponit; non enim nisi sex mille armatis constabat. Subiungit, ad vicinos Principes Circulosque frustra se misisse nuntios, urgentes auXilia. Unde eo se necessitatis adductum, ut, relicta Alsatia, redeat trans Rhenum. p Ludovicus ergo ad hostis adventantis lamam, Motera & Biselivilla relictis , Drusenhemium indeque trans Rhenum Stolhovam recessit. Hulo post Galli Hage am & Drusen- hemium oppida, apparatu bellico omni instructa, cum insula Marchionatus, quam vocant, in potestatem redegerunti Badensis, propter paucitatem suorum, reliquo aestatis tempore Stolh viano se vallo continuiti Τhungius quidem die I 3. Sept. ad Philippi burgum Rhenum transivit, sed, nulla re gesta, mense Novembri in Germaniam rediit. co

De cunctatione Statuum Imperii in Comitiis Germanicis Iniqui dugraviter conquesti sunt Batavi; saucium Ludovici animum delini- mone . re studentes. cr) Et tamen Maribor ghius, ex Anglia Hagam Tom. LII. L l a ,

287쪽

fa68 Hrs Ton. BADENs Is LIB. V. Comitum appellens , non occulte iniquos de eo sparsit sermo nes, s) qui apud permultos sane fidem invenerunti Non defuere. qui alieni ab Austriaca Domo animi Ludovicum aecusarent, quod Bavari & Coloniensis proscriptionem, contra juris ordinem sactam, improbasseti t) Ludovicus, missis ad vicinos Imperii ta culos & ad Batavos literis, omnem suspicionem a se amoVere laboravit, Veramque infelicis expeditionis causam in rei militaris Germaniae desectibus posuit ub quod etiam in literis, ad vicinos Electores & Ducem Ulaienbergae datis, repetiit Palatinus Et

Neque vero soli ordines Imperii, sed & ipse Imperator,

suo desuerunt ossicio. Hungariae bello hic praesertim intentus. copias suas abduxerat Rheno; nonnisi duas ibi relinquens cohortes; Regimens ex foedere sedecim mille armatos cum ibi alere debuisset. Invidiam facti tamen a se ut averteret, Rhenensem exercitum, omni apparatu bellico inuentem, ostentavit laeder

288쪽

BERN HARDINA LINEA. 269tis. At Ludovicus sub snem hujus anni Ianum ex Praesectis mulitaribus ad Batavos misit, qui de vero rerum statu eos doceret, omnemque sinistrorum eventuum caussam illis bona fide expon

reti y Tarditate & negligentia Germaniae ordinum per biennium c Iros. & Irofi Mars quievit ad Rhenum. Suffecerat Caesari, Ludoviciano ibi vallo Germaniam esse tutam a Gallis. i

Tam dubii, tam iniqui sermones; tam multiplices rerum temporumque vicissitudines animum Ludovici & corpus asseceranti Reficiendis viribus Schlangenbadenses thermas iterum invisiti At redux , condito testamento, quo conjugi, liberis, Marchiaeque prospexit, die q. Ian. A. I7o7. aetatis anno LII. Ra-

stadii in Palatio suo decessit; in Ecclesia Collegiata Badensi maj rum suorum cryptae illatus. Heros sane dignus vita longiore, viata postremos per annos feliciore; imo vita longissima. Amplificator gloriae Domus Badensis; verus rerum Germanicarum stator ad Rhenum: ringente invidia. Inexpugnabile illud vallum ejus, quod a Philippopoli ad Stolhovam, a Stolhova ad Bilhlam

289쪽

Virtutes ejus miliis

et o HIs TOR. BADENAIs LIB. U.& ad penetralia usque Sylvae Martianae Germaniam contra Gallos defendit, Ludovici opus est; quod ab initio belli usque ad mortem ejus impenetrabile, eo vix mortuo superatum a Gallis. Ianuario mense Ludovicus decedit; vallum Maio mense pe rumpitur; ipso vivo per tot annos invictum, & per illos quoque annos invictum, quibus dux caruit exercitu. Documentum, quod omnes Ludovicianae gloriae obtrectatores prostemit fit aemulos. Illustris ille Domus Lotharingicae heros, Carolus IV. Leopolia Imp. assinis, an Mon. gloriam, apud Danubium partam, ad Rhenum quoque imminuit. Mari bomu ius audaci sua ad Danubium Bavaricum victoria tam elatus, ad Hungaricum progredi debuisset Danubium, ibique campos & fluvios, Ludovici Badensis victoriis signatOS, computare.

Praecipua eius qui narraturus est gesta, inveniet Heroύm, qui viginti sex bellicas expeditiones, viginti quinque urbium &castrorum obsidiones suscepit; qui tredecies aperto Marte conflixit; victor sere semper, nonnunquam sequo Marte, nunquam victus discessit: In castrametations Pyrrhus alter & Ca sar, in quo magni exercituum duces, quod imitentur, inveniunt; inveniunt, quod discant. Postremis belli Germanici annis si vistis est cunctari, id ordinum, non Ludovici tribuendum est morae. Cunctatorem sane non a erti sunt Turcae. In HOchstadiense proe-Digiti od by Corale

290쪽

lium si dissicilius, quam duo ejus Collegae, conssensi, condonan Η μ 'dum id Germanico Principi, propius qui introspexit periculum,

cui exponebatur Germania, quam exteri, quos gloriae cupido magis, quam Germaniae incenderat mori Ceterum prudentia &moderatio , clementia & humanitas, intemerata fides, promissi rum sanctimonia, non sumtae fuerant Ludovici rirtutes. pers vindictae , arrogantiae hostis, otii ae voluptatis contemtor, bello paceque magnanimus.

- Domesticas seius virtutes si spectes , matrimonium con- Domestia cors, sobole foecundum, opibus felix & dives; opulentius quod esse debuerat, nisi in erciscenda hereditate Laum burgica adueti rios expertus esset, nimis potentes. Hi enim ex omnibus allodialibus Lauenburgicis bonis & terris , quae sane permultae, praeter dimidiam Lauenburgico - BOhemicae successionis portionem , uxori ejus nihil reliquerunti Caesarea connivebat Aula; quae & in nono Electoratu erigendo & in Lauenburgica successione adjudicanda Hannoveranae Domui nimis lavere visa est, in detrimentum Ludovici Badensis; qui post tot victorias, pro Caesare reportatas a Turcis, meliorem expectaverat sortem; & eo magis expectare

debuerat, quod Hungariae & Germaniae invigilando saluti, ipse domesticas res suas neglexit, imo sere pessundedit. Christian Digiti co by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION