Memoriale vitae sacerdotalis

발행: 1801년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

26o ' ΜRMORIALE Dedit petenti Stephano Paulum; dedit obse: cranti Monicae Augustinum : pete tu , et accipies. Amen dico tibi: si quid petieris Patrem in nomine meo, dabit tibi: crede quia accipies, et Isiet tibi. . Audisti, fili, vim et efficaciam orationis ΤJuravi ego Dominus, et non poenitebit me. Si igitur sint in grege tibi commisSo Oves

errantes, Vel jam pereunteS, quaS Voce monitionis , obsecrationis, increpationis reducere nequiviSti, ora. Exemplum dedisti , verbum praedi Casti manet oratio; tria haeC : major autem oratio. ora igitur ut Pater meus mittat para letum Spiritum suum, qui loquatur ad Corda eorum, illos convertat, et vincula eorum disrumpat. Quod aliis orantibus jam toties concessit , quare tibi enixo roganti recusaret 7 ora pro omnibus; ora praesertim pro peccatoribus. S. Ad ocatus Sum apud Patrem, ego Christus ejus : libenter respicit in faciem meam. Sanguis meus , in Conspectu ejus , longδmelius loquitur quam sanguis Abel. Ecce, fili, in manibus tuis sum: Offer sanguinem meum , Offer CorpuS meum , offer mo

272쪽

VITAE SACERDOTALIS. 26 Itotum Patri in sacrificio, ex toto Compassionis affectu, pro peccatoribus, ut Convertantur. Osfer pro illis praesertim, quos SCis majoribus criminibus praegravari, durioribus vinculis detineri. offer: ego sum propitiatio pro peccatis, et peccatoribus. Osfer : hoc sancti mei assidue

fecerunt, et ideo tot peCCatores Converterunt. 4. Est et apud me in coelo advoCata potenS. Maria mater mea: non est auditum h saeculo quemquam ipsam invocantem fuisse dere lici Ima

Si igitur desolaris super iniquitatibus populi tui; clama ad Μariam : est consolatrix afflic

torum.

Si gratias speciales desideras, ut Convertas iniquos ; Clama ad Mariam: auxilium est Chri tianorum, et mater Divinae gratiae. Si peccatores quasi desperati videntur; clamaad Mariam: est refugium peCCatorum, matermisericordiae; sub praesidium ejus illos cons

titue.

Nullum est gratiarum et benedictionum genus, quod ipsa non possit illis obtinere , et

quod non debeas ab illa pro ipsis fiducialiter

273쪽

Dct cum inserariorum.1. INFIn Mus eram, et non viSitastis me: hoc

exprobrabo, sili, in dict judicii, hominibus:

quanto magis SaCerdotibus. Crimen est corporalia auxilia infirmis dobita non praestare : quantis magis spiritualia non

Periclitatur in infirmitate corpus; sed multo magis periclitatur anima. Illud quidem in pulverem revertitur: Verum haec ad judicium transibit; ibit in domum

aeternitatis Suae.

Horrendum est autem, fili, incidere in manus Dei viventis: quanta igitur deligentia debes animas ad transitum praeparare. ol si per culpam tuam , una tantum anima gratia sanctificante, in ultimo periculo, privaretur ; si, per negligentiam tuam, Solutione, SaCro Viatico, ultima unctione Careret, Qt idcirco criminibus cooperta Coram me sisteretur , et judicata damnaretur : quale erimen commisissest qualis ultio te manereti

274쪽

In saeCula saeculorum malediceret tibi perdita anima; te in aeternum dilaceraret et CruCiaret. p. Ubi ergo aliquam ovem notabiliter aegrotantem audiveris, Curre ad illam. Et postquam te doloribus ejus compatientem exhibueris, et per benignitatem in cor ipsius suaviter intraveris; ministerium tuum offer. Si oblatum suscipiat, imple : si non SusCipiat, et infirmitas ad periculum tendat, insta, obsecra, increpa, Coge. Nulla satis magna securitas, ubi periClitatur aeternitas. Ne discedas igitur, donec ovem Super hume-TOS SuSceperiS. S. Gratiarum Spiritu invocato, eXCipe Con-ssessionem. Juva infirmum : Cave ne animum ejus per morbum jam debilitatum longiori discursu fatiges: veruntamen Omnia neCeSSaria Perquire. Interroga praesertim et Vide, num sit aliqua cuIpa in confessione prius Celata et OcCultata, quae hodiedum corisCientiam ejuS gravet.

Dissipa falsum pudorem: fode parietem, et

O quanta vulnera saepius inveniest Quales iniquitates, quas, nisi prudenter extorSeris,

275쪽

264 Μ AMORI ΛL Rretinebunt aegroti usque ad mortem , et quae

cum illis in pulvere dormientio quale servitium praestitisti, si abominabilo hoc secretum fregisti l Qualem consolationem infirmo suppeditasti l Quale obstaculum ad salutem amovisti l Beatus eris, o filii si id

feceriS. Praecipua etiam vitae Crimina, quantum

status et Circumstantiae patientur , adhuc exponi satage: occasiones proximas dimitti, scandala reparari, reconciliationes fieri, restitutiones solvi Praecipe, et perfici Cura. Poenitentiam levem statui infirmi accommodam impone; monens et jubenS, ut, Cum sanus fuerit, de novo ad tribunal accedat, et congruam satisfaCtionem suscipiat. . Confessione excepta , loquere eX toto Corde ad cor ejus: mitte jacula, excita dolorem , insinua Contritionem, lacrymas pro posse ProVOCa, aCCende amorem, ingere fiduciam. Multi peccatores in morte Confitentur, Pauci salvantur; quia deest Contritio quae, Si adesset in gradu Congruo, aegrotum, etsi impiissimum, poenitentem faceret atque SanCtum.

Igitur, totis animi tui nisibus labora , uv

276쪽

aegrotum ad Summum quem poteris Contritionis gradum inducas. 5. Sacro ministerio impleto, aegrum SariC-tissimo Viatico refectum et unctione levatum ne derelinquaS.

Filium Deo parturivisti: filium hunc, quasi

blanda mater, enutrire satage; jamque praepa ratum magis ac magis justifica et sanctifica. In infirmitate plus laborat Diabolus, fCiens quia modicum tempus habet. Igitur aegrotum frequenter Visita, ut illum Contra insidias inimici robores, in gratia Dei Confiirmes, in doloribus juves, in anxietatibus Consolerit, et passim etiam adhuc absolvas. Sanctae fidei, spei, Charitatis et contritionis actus suggere: desideria aeternae beatitudinis inspira. Subjectionem divinae voluntati Commenda: ad patientiam hortare; Christi Domini cruc msaepius porrige. Dei Matris, Sanctorumque suffragia pro ipso postula : sacras indulgentias, si facultas tibi sit, appliCa. 6. Si vero, prae multitudine laborum tuorum , ad Begrotum non poteS frequenter a Cedere ; cura, fili, ut praedicta auxilia praestet illi sancta quaedam, prudensque Persona quae

277쪽

266 MEMORIALE te etiam de statu aegroti saepius moneat: ut saltem in majori periculo praesentia tua aegroto non desit. Spiritualibus etiam temporalia, pro posse tuo, liberaliter adjice, si infirmus sit in egestate poSituS. O filii si haec feceris, eris vir misericodiarum: exaltabo te in ecclesia plebis meae; quia infirmus fui, et visitasti me.

CAPUT LIX.

Do boni a charitate erga Proximum.

i. M 1ss RAaeon et misericors sum, fili;

Ιonganimis, et multum misericors : Suavis universiS, et miserationes meae super omnia opera mea.

O filii non veni animas perdere, sed Salvare : et ad Salvaridum , non gladio , sed benig

Vincula inea fuerunt funiculi Adam, vincula Charitatis : Onus meum leve , jugum

meum Suave.

Vis, fili, vis allicere animas 3 Vis illas milii

278쪽

VIT NI SACERDOTALIS. 267

devincire 3 ostende benignitatem, expande charitatem. Fortis est ut mors dilectio : omnia vincit, rudiores domat. Videant oves te, ex puro salutis Suae desuderio , ex animo materno, Omnia erga ipsas

agere, et tibi ultro se tradent. a. Ol si, cum affectu Pauli, diceres ad illas: testis est mihi Deus, quomodo Cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. O filiit os nostrum patet ad vos; Cor NOStrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis; angustiamini autem in visceribus vestris : tanquam filiis dico: dilatamini et vos. Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis i Quis infirmatur, et ego non infirmor 3 Quis scandalizatur, et ego non uror ZSi talia ex corde ovibus diceres, quomodo inClinarent aurem l Quomodo corda aperirenti Quomodo monita reciperenti Quomodo mandata servarenti Quomodo post te Currerent,

In Semitis mei SIIlli vero doctores sunt, qui, Cum per rigorem disciplinae sint patres, per pietatis VISCera

S. Esto ergo, fili, Ovium mearum benigna

279쪽

mater, non Simulatione oris, sed cordis since-Titate , sed operum exhibitione. Ego pertransivi, benefaciendo, et sanando omneS : Sequere me, fili. Si videris ovem sub paupertatis aut adverSitatis onere gementem; onus ejuS, Pro POsSQtuo, humeris tuis, et eleemoSinis Cum mansuetudine Ιeva. Si infirmum inveneris sub aegritudinis preMSura desolatum; erige eum auxilio, juva Consilio, refove consolatione. Si occurrat alius sub peccatorum jugo Cur-

us; quasi prodigi pater, cade super Collum ejus, aSsume benignus ovem perditam, et lenitatis lacrymis lava. Si pusillanimis venerit; excita eum blande monitionis stimulis: si rebellem et durum inveneris; Sustine Cum patientia, et tu firmior imbecillitates hujus infirmi porta.

ContradiCtiones ovium tuarum aequanimiter tolera. Ne animum despondeas, si, cum Seminaveris

triticum, Spinas metas: Ego, fili, li praesepiorisque ad crucem. Pro animabus salvandis ἶaborare non Cessavi; et pauCae tamen Salvantur. Ne volueris omnia vitia statim extirparer

280쪽

gelus violentior in exscindendis vitiis, animas potius exacerbaret, et in malo obfirmaret. Quaedam sunt potius lento dissuenda, qukm impetu discindenda : quaedam toleranda ad tempus, et dissimulanda. Quidam animi prius sunt artificio pietatis tentandi, quam aCerbae correptionis pudore inutiliter suffundendi. Rectδ dixit unus de Petri successoribus Sancta Ecclesia quaedam per servorem Corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque portat; ut Soeph malum quod aversatur, Portando et dissimulando, C mPESCat. Cura ergo passim, ut prilis Corda teneas per benignitatem, quis illa corrigas per disciplinam.

Do robore animi.

1. FILi, accepisti Spiritum Sanctum ad robur. Ne sis igiur pusillanimis. Confortare, et noli timere, esto sortis in bello, et pugna viriliter.

SEARCH

MENU NAVIGATION