Ioh. Henrici Othonis ... Lexicon rabbinicophilologicum, in quo ordine alphabetico notantur et referuntur præcipua, quæ circa veterum hebræorum dogmata , ritus & statuta, in utroque Talmude Maymonidis & aliorum scriptis occurrunt. Ad utilitatem operis

발행: 1675년

분량: 833페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

11쪽

vT IPsis D ET REM PROLLMQUE ET DECUS OMNE AC TANDEM SUPERATA MORTALITATE GLORIAM SEMPITERN AMMAGNIFICENTISSIMIS ET AMPLISSIMIS NO MINIBVS VESTRIS

obsequentissimus se Humisiimus

BENE.

12쪽

BENEVO LIS

LECTORIBVS

B ea tempestate, qua animum meum ad graviora

quaedam disciplinarum stu--dla adieci , imprimis illud inibi propositum fuit, ut in evolvendis omnis aevi scriptoribus nihil aeque sectarer quam documenta earum rerum, qua

ad sacrarum literarum ilitelligentiam pertinerent. Existimabam enim id quod res est , Sacri codicis lectionem , non Theologis modo, sed omnibus bonis viris & praesertim eruditis debere esse iucundissimam, nec nobis qui in literario otio vivimus aliud magis serio agen dum, quam ut quam optime cognitus

antellectusque sit is sermo quo olim usus

13쪽

ipse Deus est. Hinc quantum temporiSylii otii oblectamentis tribuerunt, tan' tum egomet mihi ad linguam Sanctam excolendam sumpsi , cuius fructus In hunc finem videbatur utilissimus. EOI-lius sane operae nunquam hactenuS m C poenituit. Vix enim dicere possum , quantopere animum meum delectaverit Hebraismus, cum Biblica volumina, Rabbinorum Commentarios, & ea qua in Taim udis pandectis a Iudaeis erudite scripta sunt , evolverem. Vbicunque

enim loca salebrosa & difficilia quibus

haec literatura alios deterret, in gradum meum morabantur, amor mitigabat laborem, & utilitatis fructus ulterius amorem incitabat, nec unquam ab illis studiis nisi serena fronte recessi. Et quamvis deinde me Providentia Divina' rix ma era ab os aliud rodere iusse

rit, & cogitationes meae ad philosophicas disciplinas applicandae fuerint, priscas tamen nostras musas literulis Hebraicis

14쪽

N Graecis subnixas, ita relinquere non potui , quin semper aliquid de subici si vo tempore illis tribuerem. EX quo quoque hae qualescunque animad- Versiones, quas in subsidium memoriae adnotavi , ne fugitiva oblivio eas mi hi subduceret , & quae nunc in publicum egrediuntur suum ortum habent. Nec profecto ullum fore credo, qui ad italia transcendere illicitum putet mihi aut aliis, quos suus ordo locusque in aliis muniis detinet. Homo Musarum sacris initiatus, non est ut ait Caecilius) unius operis remex &baiulus, generosa mens ad unius res miscellam scientiam non adstringitur, neque alligatur : semper sese Versat illa, concutitque, quicquid pulchrum &scitu dignum videt, id omnescit esse suum. Divinae virgines musae adstant ubique, & omnes ad se invitant, neminem illae aversantur qui bonam spem non eiuravit. Iubent omnes exsur gere, animos sumere, dc se quoque hone-

15쪽

stis conatibus dignos fingere. Satis prosecto alias frigent haec studia, quamvis

nemo ab ipsorum limine arceatur. Dicendum enim aperte est , admodum oscitanter &supine vivimus. Anglorum,

Gallorum & vicinarum gentium Verba& voces discimus , tam ingeniosi cum simus, unam illam non intelligimus linguam, quam sane unam didicisse operaeessct pretium. Magna pars palam illam contemnit, ut plurimum humi repentia

ingenia, & a quibus ne hilum in solidaliteratura exspectabis. Alii vero animum suum quidem ad hoc pulcherrimum studium applicant, sed plerumque ita perfunctorie, ut quidem ad fores HebraiDnal accedant, quod facillimum, interiora autem sacraria, Syriasinum atque Rabbinismum ne voto quidem penetrent: Cum tamen ad diiudicandum quantisnt in Hebraismo thesauri, meo animo

pergendum ultra sit, & dispiciendum, quid Iudaei vernaculi Bibliorum inter-

16쪽

pretes recte aut secus dixerint, & tunc demum nobis ius fasque erit, de Iis rebus libere dissertare , quarum notitia non aliunde erui nisi ex sacro codice potest. Postem luc meam tententiam adductis exemplis probare, & ostendere

quot errores apud omnis generis scri- , ptores ex ignorantiae huius literaturae

pullularint, si hoc tempore illud agere animus esset, & si mihi de Hebraisini patrocinio ullo modo laborandum ; habet enim ille quibus &auctoribus&rationibus causam suam pulchre tueatur, ut potius malignitatis nomine suspecti esse debeant, qui eius contemptum praese serunt 3 quam assentationis , qui de

eo honorifice sentiunt& loquuntur. In posteriorum gratiam adornatum est quicquid hac vice circa Talmudica scri nu noliri repagula perrumpere potuit: quae oppido pauca sunt rei pectu illorum , quae alias se obtulissent. Sed rebus nostris consultum non censebamus omnia quae

17쪽

parata habebamus una vice sortunae coma mittere , Et cumo optimarum rerum si minus satietas, certe sit modus quidam, etiam in collectione materiaru videbatuT

modus adhibendus. Quod si tamen haec

a Doctis aliquo favore xxcipiantur, at aut aliquando aiu secundam editionem deveniendum sit , illam duplo auctio

rem promittimus. Quid Vero nunc prae stiterimus, melius legendo animadve

tet lector , ne domestico praeconio vanitatem prodamus , &iudicii eius libertatem impediamus; hoc tamen absque iactantia credere volumus , nos multa a

duxisse, quae Theologis ad sacrarum literarum intelligentiam inservire possunt,& quae oblectabunt adi& qui Hebrai

mum amant. Quae vero praeteravimus,

qualia sunt Philologicae quaestiones circa textum sacrum, & recentiorum Iudaeorum ritus, ea studiosus lector eleganter tractata apud Cl. Hottingerum in Thesc

& apud Leu demum in Philog. & Synag.

18쪽

Bamosi reperiet. Libuit enim nobis hae Vice praecipue illarum rerum fastigia per-Vadere , quae propius priscos Hebraeos, di cultum posterioris templi spectarent, utpote quae magnum pondus in explicatione Novi Test. afferre possent, & quae in lectione Talna udicorum mpr Imis exstarent. Poterunt tamen & illa, sit ita eruditis visum, huic operi ad maiorem eius commendationem suo tempore adiungi. Quod autem has nostras curas sub forma Lexici edere voluerimus , plurimae nobis adfuerunt causae & rationex Praeterquam quod videbamus praesens opus hoc modo aliorum & nostris in

ventis semper locupletari posse , insuper

non contemnenda utilitas ex illo ordine affulgebat, quod Hebraismo initiatus, Instructus solo Lexico Taim Celeb. Buxtorfi, ad enucleandas vocum signuficationes, facili labore in Misnae & aliorum Talmudicorum tractatuum sensus pervenire possit, modo antea in nostro

19쪽

Lexico materiam circa quam occupatur,

legerit & ruminaverit , ad quam facile reperiendam alphabetica dispositio non inutilis erit. Addidimus enim hunc in finem loco supplementi singularem i dicem in Massichol Misnae, ut studiosum eo magis adiuvaremus. Hoc enim dicere possumus, nihil nobis, dum illa scripta excutiebamus, maiorem dissicultatem creasse quam quod nullum praeceptorem habuerimus, qui nobis matgrialia praelibaret: quamvis enim Lexica Aruch & Buxio anum vocum significationes suppeditent, ut plurimum tamen stylus Talmudicus tam varium sensum prae se fert , ut saepe anxius & dubius haereas quinam sit amplectendus ; Ex qua dissicultate tamen L cile te extri cabis, si iam aliqua ratmne mente perceperis quid in genere de hoc vel illo Iudaei sentiant. Sed praecipua huius nostri propositi ratio , & quae primo loco di

cenda fuisset , est consilium Clatiss. Viri

20쪽

DLeigiis oti, qui in Hebraicis Doctissi

mus, divi m M tranNa Et invi ex non multis, cuius authoritatem semper m

gni habui, & a quo me plurima didicistis hic grato animo agnosco. Is, cum Oxo Iail haererem , humanissimis suis literis se mihi petenti, quid praecipue in Hebrai mo. utiliter o cum fluctu tentari posset, respon- . dii : Se nihil scire quo magis studium. Hcbraicum adiuvari posset , quam si, quis Talnaud utrumque, praecipue Hiei rosolymitanum legeret , & in codicib. los ordine Alphabetico conjiceret, quic' i quid aut ad historiam aut ritus Veterumi Hebraeorum explanandos faceret , φnumquemque deinde ea quae in suumulum facient , inde expromere posse:

Omnia vertere esse ninras taediolum,

Imitandas esse apes, quae mel undiqua que ex infinitis flosculis congerunt &colligunt, quamvis omnes fibrillas texturae plantarum non excutiant. Et sanὰ

ira cli, viris ingeuuis α doctis haec quam

SEARCH

MENU NAVIGATION