Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Minonida

brutorum penitus servavit indemnem: cum tamen in circuitu omnia essent praedicta pestilentia devorata . LXX. Uir quidam Martinus nomine, cum lonπe a Castro suo boves minasset ad pascua; crus unius bovis casu quodam sic fuit desperate confractum, ut nihil esset sibi de remedio aliquo cogitandum . Dum autem elui solidavit . pro decoriatione foret sellicitus , & instrumentum , cum quo id faceret, non haberet: domum reversius beato Francisco bovis curam reliquit, ipsumque fideli Sancti eustodiae fiducialiter commendavit, ne ante situm reditum devoraretur a lupis. Summo itaque mane ab bovem in silva relictum , cum excoriatore reversus, pascentem ipsum ita reinvenit incolumem , quod nequaquam crus fractum ab altero discernebat. Gratias

egit bono pastori, qui diligentem de bove suo curam habuit, & medelam

donavit. Succurrere novit humilis Sanctus omnibus in voeantibus ipsum; nec quantumcumque parvas necessitates hominum dedignatur ; nam Viro cuidam de Amiterno jumentum restituit surto sublatum: Mulieri cuidam de Interduco catinum novum in multas partes casu divisum, integre reparavit; Uiro etiam cuidam de monte Ulmi in Marchia consolidavit vomerem in frusta confractum . LXXI. In Sabinensi dioecesi , vetula quaedam octogenaria erat, cujus filia moriens lactantem infantulum dereliquit. Cum igitur anus pauper- Octogenarἰaecula, plena esset inopia, & vacua lacte; nullaque esset mulier, quae dii' I. .a..is sitienti parvulo lactis stillicidium , juxta quod exigebat necessitas , ero- do pote .garet: quo se verteret vetula, penitus ignorabat. Debilitato vero infantulo , nocte quadam omni humano destituta subsidio, ad beati Patris Francisci auxilium implorandum, lacrymarum imbre perfusa, tota semente convertit. Adsuit statim innocentis amator aetatis: Ego, inquiens, sum Franciscus , o mulier, quem tantis lacrymis invocasti. Pone, ait, manus tuas in ore puerili, quoniam abundanter tibi lac Dominus dabit. Implevit anus Sancti mandatum; & statim octogenariae mananiae laetis copiam effuderuui. Innotuit omnibus mirabile Sanini donum ; multis tam Viris, quam Mulieribus accelerantibus ad videndum. Et quia quod testabantur oculi , lingua impugnare non poterat, excitabantur omnes

ad laudandum Deum in Sancti sivi virtute mirabili ,&amabili pietate. LXXII. Apud Spoletum , vir & uxor unicum habentes filium , quo- Mostr rota pue-tidie illum velut haereditarium opprobrium deplorabant brachiis: si quidem collo connexis , iunistisque genibus pectori, & pedibus natibus alligatis; non hominis proles , sed monstrum quoddam potius videbatur . Vehementiori mulier ex hoc amicta dolore , crebris gemitibus clamabat ad Christum , sine i Francisti auxilium invocando, ut infelici sibi , &tali in opprobrio eotistitutae , succurrere dignaretur. Nocte igitur quadam , cum propter hujusmodi tristitiam , tristis eam sbnanus arriperet, apparuit ei sanctus Franciscus , piis eam assatibus mulcens, insuper &suadens, quod ad locum propinquum. suo nomini dedicatum , deserret puerum; ut ex aqua putei loci illius, in nomine Domini iuperfusus, plenam reciperet sospitatem. Negligente autem illa Sancti adimplere mandatum, secundo replicavit ad ipsum. Tertio quoque apparens, mulierem cum puero usque ad januam dicti loci, praeambulo ducatu perduxit . Supervenientes autem nobiles quaedam matronae devotionis

causa ad praedictum locum, eis a muliere praefata diligenter exposita visione, una cum ipsa puerum Fratribus praesentarunt : & haurientes aquam de puteo, earum nobilior propriis manibus lavit infantem. Statim

212쪽

seo .

in 'um In eo

elucis studium .

zoo Annales

tim puer omnibus membris ad sua loca perduistis, sanus apparuit ; 8c magnitudo miraculi omnibus admirationem induxit.

LXXIII. Apud Segusiam juvenis quidam de Riparolio, Ubetinus

nomine , Ordinem Fratrum Minorum ingressus, Novitiatus sui tempore, horridi cujusdam perturbatione pavoris incurrit amentiam; totiusque dexterae partis paralysis morbo gravissimo, auditum, & linguam cum motu amisit & sensu . Cum autem sic miserabilis, non line Fratrum multa moestitia per plures dies in te stulo decubuisset, beati Francisci solemnitas supervenit, in cujus vigilia , concesso sibi aliquo lucido intervallo , pium Patrem , licet voce informi, corde tamen fideli, prout poterat invocabat. Hora vero matutinali, Fratribus omnibus in Ecclesia laudibus divinis intentis , ecce beatus Pater habitu Fratrum indutus in ins mariae loco, praefato Novitio astitit, lumenque non modicum in habitaculo illo refulsit. Et extensam manum super dextrum illius latus a capite ad usique pedes suaviter contingendo deducens, digitos in auriculas misit, quodamque in dextro humero impresso charactere , hoc tibi ait, sigmina erit, quod Deus per me, cujus exemplo ductus Religionem intrasti, plene te restituit finitati: chordaque illum suecingens, quia sine chorda jacebat, dixit ad eum : surge &Eeelesiam intra, & laudes Deo debitas cum Fratribus devotus exsolvas. Quibus dictis, cum puer ipsum manibus vellet contingere, & pedum ejus deosculari vestigia, ut gratias ageret, ab ejus aspectu beatus Pater abscessit. Et juvenis recuperata sanitate corporis, cum rationis industria, vivacitate sensuum 8c loquela, Ecclesiam ingressus cum multa Fratrum A secularium admiratione , qui tunc aderant, & juvenem paralyticum viderant & amentem , laudibus divinis intersuit: & per ordinem narrato miraculo, multos ad Christi, & beati Francisci devotionem accendit. LX ΙU. In Castro Chorae Ostiensis Dioecesis, Vir quidam sic crus ex toto perdiderat, ut nullo modo progredi, vel movere se posset. Postus itaque in angustia vehementi, & auxilio desperatus humano, coepit

nocte quadam, ac si praesentem cerneret beatum Franciscum, talem coram eo assumere materiam querulandi; adjuva me sancte Francisce , recolens meum servitium, & devotionem tibi impensem. Nam in asino meo te portavi, sanctos pedes tuos &sanetas manus tuas osculatus sui ;semper tibi devotus, semper benevolus extiti: & ecce morior doloris hujus durissimo cruciatu . His pulsatus querelis, statim adsuit beneficiorum memor, & devotioni gratus ,& vigilanti Uiro cum uno Fratre apparuit; ad vocationem ejus se venisse dixit, & tulisse remedia simitatis . Tetigit Iocum doloris cum baculo parvulo, qui figuram Thau in se habebat: 8c fracto mox apostemate, persectam tribuit anitatem . & quod mirabilius est , sacrum signum Thau impressum super locum sanati ulceris ad miraculi memoriam dereliquit . Hoc signo sanctus Franciscus suas consignabat litteras, quoties caritatis causa scriptum aliquod dirigebat . LXXV. Sed ecce , dum per diversa miracula gloriosi Patris Francisclinens narrationis varietate distracta decurrit, promerente ipso crucis

gloriosb signifero in signum salutis Thau , non line divina directione per-Venit: ut ex hoc possimus advertere quod si eut crux militanti post Christum fuit sublimitas meriti ad salutem ; se & triumphanti cum Christo saeta est firmitas testimonii ad honorem . Hoc quippe crucis mysterium magnum & mirum, in quo charisimata gratiarum, & merita virtutum, &

213쪽

thesauri apientiae & scientiae tam alta profunditate velantur, ut a mundi sapientibus & prudentibus sit occultum; tam plene suit huic Christi Parvulo revelatum, ut omnis vita ipsius, non nisi crucis vestigia sequeretur, non nisi crucis dulcedinem saperet, non nisi crucis gloriam prae dicaret. Vere namque in siuae eonversionis principio dicere cum Ap stolo potuit: Mihi autem abirgloriari, nis in cruce Domini nostri Iesu risi. Non minus etiam vere in conversionis progressu addere v luit: Iuicumque hane Regulam secuti fuerint , paxIuperitur, or miser cordia. Uerissime autem in consummatione potuit rubinferre: Stemata Domini Iesu in eorpore meo porto . Sed & illud nos quotidie delidera

mus ab ipsb audire; Gratia Domini nostri Iesu Christi ea piritu prino,

Fratres. Amen .

Gloriare igitur jam secure in erueis gloria, Christi signifer glo

riose, quoniam a cruce incipiens , secundum crucis regulam processisti:& tamdem in cruce perficiens, per crueis testimonium, quantae gloriae sis in coelo, cum tis fidelibus innotescit. Secure iam te sequantur, qui exeunt ex AEgypto , quia per baculum erueis Christi, mari divi Q, deserta transibunt in repromissam viventium terram, Iordane mortalitatis transinita , per ipsius erucis mirandam potentiam ingressuri. LXXVI. Relatis ex Bonaventura magnis multisque his miraculis, quae ad sancti Viri canonigationem consecuta sunt , prosequi lubet. Paueis itaque diebus, postquam inter Sanctos relatus est , Pontifex datis litteris universis Christi fidelibus , iactam sancti Uiri apotheosim intima-Vit , ejusque diem sanctum iv. nonas Octobris celebrari constituit, in eisdem litteris testificans, sanctum Virum multam secum familiaritatem habuisse. Eas habent registrum Vaticanum numero 3 l. & Laertius Cherubinus numero a. sub eodem Pontifice .

GREGORIUS EPISCOPUS

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis , Episcopis orc. M Ira circa nos divina pietatis dignatio, ct inaestimabilis dilenis caricatis , quasilium pro seres tradiit redimendo , dona suae miserationis non deserens, O vineam dextera ejus plantatam continua protectioue conservans , in Illam , rui salubriter ipsam exulant, evellentes sarculo aevomere, quo Samgar sexcentos Phil eos perculit , spinari, tribuos ex eadem, operarior etiam in undetima hora transmittit, ut supersiaitatepaLmuum resecata, or situlaminibus spuriis radices altas non dantibuI, nec nonsentibus extirpatis, fructum suasem afferat, ct jucundum, qui cto patientiae de reatur , in aeterritatis rellarium transferatur. Impietate profecto velut igni succensa, O frigescente caritate multorum, in ejusdem maceriam diruendam, irruentibus Phliasaeis , potione terrenae eadentibus voluptatis. Ecce in bora undecima Dominus, qui eum diluetii aqua terram deleret, justam per lignum contemptibile gubernavit, super sortem jus rum virgam peccantium non reliquens, excitavit serium suum beatum Franciscum, virum utique fecundum eo sum, apud cogitationes divitum lampadem quidem eontemptam, sed paratam ad tempussa tum, illam in vineam suam mittens, ut ex isto Dinar er vepres evelleret, prosimus illam impugnantibus Philistaeis, illuminando patriam , ct reconciliari Tom. II. C c Deo,

214쪽

Annales

Assiduitas In

Deo, exbor tisne sedula commonendo . audita Interius rore inritaniis

amita , impiger surgens, mundi vincula blanientis, goas alter Samon, gratia divino promtus dirupit, ct biritu femoris eoncepto, osuique arrepta mandibula, praeduatione siquidem simplici, nullis eterborum perinsua ilium humanae sapientiae coloribus ad ara , sed tamen Des virtutomienti, qui infirma mundi eligit, ut fortia quaecumque confundat, noutamum iniue , sed multa millia Phu morum, es , qui tangis montes, o fumigant, favente, stro avit, oe in spiritus servitutem redegit, camiriueerbris intra servientes. Luibus vitiis mortuis, Deo viventibus , a snon si , quorum parapti a steriit, ex manibulat a egressa copiosa es aqua reficiem, istaeus , c, se nisus lapsi, sordidos Barenter, quc

in suam aeternam saliens absque argento or commutatione al0ua potes emi, esus risuo sive lateque imus vineam irrigant, uisue ad mare flamites, edi a que adsumen propagines extendentem. Hie denique Patris nostri Abrahae imitatus oestria, mente de terra ct eognatione sua, nee nos e do mo patris ejus egrediens, iturus in terram , quam si Dominus disina in spirasione moisrarat, ut expeditus euroret ad bravium vocationis eata

sua, ct per aussam storiam Usset facilius introire , sarcinam terrena subsantiae de quit, se tui confirmans, qui eum dises esset, pro nobis factur spauper, eamque is ersit, dedit pauperibus, ut Aedui jussitis in

seculam seculi Remaneret. Et in terram visonis accedens, fuer unum i montium demonstratum , Nisticet excellantiam fides , eamem suam assiliam unigenitam, quae ibum Interdum deceperat, eum Iephte Domino in holocaustam obtulis, lines posta caritatis, illam fame, sti .st rore ac nuditate , vigiliis multu, 6 jejuniis macerando ; quae eum vitiis reconcupiscentiis cruci a , dicere, terct eum Apostolo ; zizo ego , jam mmera, vidit autem in me Christus: quoniam jam non'I vixerat, sed CBrisio potiur, qui pro ρeccatis us2ris mortuus es , eae rejurrexit propter jus cationem no iam , ut nullatenus peccato alterim serviamus. Vitia quoquesu lantans, ct concra mundum , earneis er potesates aerear tammemdsumens viriliter , uxore , PIIIa , bobus, a caena magna retrahentibuI invitatos , penitus abdicatis, cum 7scob, Domino jubente, surrexit, er gratia spiritus septiformis accepta, ouoque Mi a Mentibus beatitudinibus Evan-Zelieis, Bethei domum Dei, quam seipsum' arasit, eidem per quindecim gradus virtutum, qui rufice M 'alterio continent in , ascenit. EI MAdem altare cordis Domino conseruens , aromata Mootarum oratio Num o

tulit super eo , ster manus antelicas In eo pectu Domini deferenda, concisis angelicus mox furarm. Ne vero sibi soli prostraret In monte, tantummodo Rachel amplexibus inbaerendo, contemplaraoni pulebra quidem , se seriti, ad Liae interdictum descendit cubiculam, minaturus gregem teme os fari ibu aeeundatum ad Interiora desertistro vitae pascuis perquirere is, ut illie, ubi manna caelesis dulcedinis reficii, a secularium epitu begregator, eam laevmarum effusoue femina sua mittens, eum exultatione manipulos ad aeternitatis horrea reportaret, eum popuII DI Principibus collocandus,

corona jusitiae coronatur. Lui nimirum non quae sua sunt quaeror , se potius quae sunt Christ, oe eidem velut apis argumentosa deserviens, nec non quas flesia matutiva in medio nebulae, ae quas Luna plena in diebus Dii, Oscut Mi in Ecelsa Dei fulgens , lampadem c tubam in manus

Uumest, ut lucentium operum documentis, humiles attraheret ad gratiam, proter2or a noxiis retraheret excessibus dura increpatione terrendo. Ac

s sirtate caritatis a latur in ea a Marionitarum, Ecclesae judicium de

215쪽

Minorum. ZO3

elirannum ster contemptum , eo juvante, qui dum virginali utero clauder tur , mundum suo cireuibat imperio unitersum, intrepidus irruit, ab ot arma in quibus eo ebat fortis armatur, atrium suum e utens , di disribuit spolia quae tenebat, ejusque eaptivitatem ea λαπι reduxit in obsequium Iesu Christi. Hose itaque triplici in terra postus superato, Regno caelorum vim intutu, ct idus rapuit stolenter, Gr post Bujur vitae quam plura gloriosa certamina, mundum triumphans, feliciter migravit ad Dominum, muuorma emens scientia praeditos scienter nescius, δε- menter indoctus. Sane, licet ejus vita tam sancta, ta benua, ct in Harasbis ceret os obtinendum consortium Ereissae triumphantis; quia tamen militans, quae solummodo videt in facie, non praesumu de his, qui de suo foro no unt, octoritate propria judicare, ut illos stro vita tantum venerandos asumat, praesertim quia nonnumquam Angelus Satanae in lucis Angelum se reanformat; omnipotens ct misericors Deus, de eujus munere

senit, quod 'indictu amulus dii, digne M. O laudabiliter defers

est, tantam lucernam, absconsam sub modio remanere non patiens ,sed eam volens super candet rum reuocari, his quisunt in domo Iumisii solatium praebituram, vitam ejus bifuisse aeceptam, ipsus memoriam esse a m litanti Ecelsa venerandam , multis oe' praeuaris miraculis declaravit. Cum igitur gloriosae vitae ipsius infinia ex multa familiaricate, guam n bisum habuit in minori incio constituus, plene cognita nobis essent, o de miraeulorum corusatione multiplici, per testis idoneos nobis factas rit plenas es, cons Ner per Dei misericordiam, nos Ogregem nobis com missum, ejusf ramis ad vari, or quem Iamiliarem habuimus in terris, habere patronum in carini ObMo Gratrum noserorum eminio G assensu , sum aberim decrevimuι nnctorum catasim γε-randum, statuentes, ut iv. nanos Ombris, die viriuere quo a eamis re suis abotatus ad inraerearetna pervenit, ab universali Messa Nataliua ejus devote aesolemnisereuebrentur. 2uocirca mniversissem vestram rogamur, monemus , O bonamur in Domino, per apostolica vobis serisca mandantes, quatenus die aedicto in commemorationς Iesus, divinis laudibus alacriter in Mentes, ejusdem patratinis humiliter imploretis, ut i us intercedentibus meritis , ad ejus mereamini consortium pereenire, illo praesume, qui es benedictus in semis steriorum. Amen. Datum Perusj xi v. Kalendas Aa si, Pol scaras no i anno II. . LXXVII. Praeter hoe diploma , peeuliares dedit idem Pontifex Iit teras ad Ecclesiarum Praelatos, quibus eos ad sancti Uiri venerationem,&diei sesti cultum hortatur . Illas serme omnes nostri Auctores exscripserunt, sed mire discrepant circa diem , imo & circa annum, quo dataeliant. Firmamentum, & Henricus Sedulius datas volunt anno IV. quibus contradicunt ceteri omnes , dc Bullae originales quibus inscriptus est annus II., atque Ita sane habet Rodulphus, ex quo tamen innuit Sedulius eas se exscripsisse. Rodulphus item numerat vii. idusIulii anni II. quod constare non potest, cum in eisdem litteris reseratur canoni Eatio sancti Viri, quae ex Bonaventura, Mariano, Thoma Celano, & aliis saeta est , ut superius dixi , xvii. Kalendas Augusti. Uerius Monumenta& Speeulum ordinis eum aliis habent ix. Kalendas Martii, quod mihi originalis bulla Archivi Araeceli sub numero 73. plene confirmavit. Suo itaque loco anno sequenti, in quem hoe tempus incidit, commodius hoc diploma reponemus, quod etiam viderς licet in regesto Vaticano

Multa per eum facta miraeula . Pontῖfies ollmiamiliatis .

diu dira Natali-

Datae anae t eis

216쪽

Annales

postumae sancti Frane sei aut oeetnenim Menisu ia In-

Iaa8. ANNO a. ANNO 18. RUM ANNO a I.

numero ai. Illinc fortasse conciliari posset temporis datae epistolae differentia , quod successive , 3c vario temporis decurse ad varios Ecclesiarum Praelatos fuerint transimissae. Univer ales sane invenio ad omnes Praelatos, & alibi peculiares ad solos Praelatos Galliarum; item ad sacrum Praedicatorum Institutum sub hae inscriptione: Dilectis is Met pro ct Cupitulo Ordinis Praedicatorum '. datas Perusii xiit. Kalendas Ianuarii Pontificatus anno II.

LXXVIII. Non solum sacris his ritibus Pontifex sancti Uiri nomen extulit, verum&cona positis a se hymnis , & rhythmis ecclesiastieis condecoravit: illius opus sunt hymnus e Proles de earis odiat, qui canitur in primis vesiperis diei festi; & prosa illa, olini solemnis : Caput draeonis: necnon illae antiphonae: Sancte Franciso propera , veni Pater, accelera i& quae recitatur, defuncto Generali Ministro: Plange turba paupercula. Pontificis pietatem imitati sint plurimi ex Cardinalibus , aliisque Praelatis. Responsertum illud octavum osseti: De Mupertatis his eo, secit Otto Candidus, seu Blancus de Alerano ex Marchionibus Montisserrati, Diaconus Cardinalis sancti Nieolai in Carcere Tulliano a Grego-I io IX. creatus. Hynmum nocturni: In ear si Collegis , atque alium in secundis vesperis : Deeur morum Dux Minorum; antiquam prosam, quae incipit: Laetabundus: Responsertum septinium; Camus icam , &antiphonam e Salpe sancte Pater, Patriae lux , edidit Thomas Capuanus

Cardinalis Presbyter titulo sanctae Sabinae ab Innocentio III. creatus, quem maxime in scribendo carmine , & prosa oratione valuisse, atque 3 aliquas antiphonas ecclesiasticas composuisse , commemorat Ciaconius . Rainerius Cap eius Uiterbiensis Caidinalis sanctae MarIar in Cosime-din , quem supra diximus, in sancti Uiri canoniZatione orationem habuisse de gloria miraculorum, cecinit hymnum: Plaude turba paupercula, qui cantatur in Iaudibus. Stephanus de Casinova. quibusdam de Fossa- nova , Romanus Diaconus Cardinalis sancti Angeli ab Innoeentio III. creatus, postea Ecclesiae Camerarius, cujus nepotem equo lapsum, &mortuum, coram eo Ac aliis Cardinalibus sanctus Dominicus ad vitam revocavit, auctor est illius antiphonae, quae quotidie canitur e Caelorum

eandor splenduit. Ita ut plurima pars ossicii, quod Minoritae in festo siti Institutoris recitant, opus sit huius Pontificis , dc praenominatorum Cardinalium. Apte hic addam a quibus ceterae ejusdem ossicii partes superadditae. Sanctus Bonaventura, suam cujusdam Episcopi Galli, & quorumdam Patrum ipsius Religionis, minorem , quam vocant, concinnavit Legendam, quam per lectiones postea distribuit in die festi, dc per octavam ; εc reliquum Offetum composuit, ut prae ceteris scribit Octavianus Sinuessanus, licet Marianus, 3c Annales Saxonici MSS. asserant, totum ossicium, praeter historiam , tam in littera, quam in cantu, ut supra diximus , ordinaesse sub ejusdem Bonaventurae Generalatu, ejusiue assensu, fratrem Iulianum Teutonicum, virum in ordine eruditum , 8c ante ingressum in eumdem, primum praeeentorem in aula Regis Gallorum . Misse praetationem , incipientem : mi venerandum Confessor em , instituit sanctus Vir frater Ioannes de Alverna . Ossicium sacrorum stigmatun concinnavit frater Gerardus Odonis Gallus sub Ioanne XXII. Generalis Minister . Sequentiam illam olim celebrem, quae nunc excidit: Sanctis totis passigna, cecinit frater Thomas de Celano, cujus 8c illa solemnis mortuorum: Dies irae dies illa, opus est, licet alii eam tribuere velint. λ ι fratri

217쪽

Μinorum. 2 Os

fratri Matthaeo Aquaspartano Cardinali ex Minoritis assumpto. Scripsit

etiam unam , atque alteram diffusam Legendam sancti Francisti, quarum una Gregorii IU. nomen sertita est , quia ejus siuasu con posita , altera Audioris praesert nomen, aliquando Legenda antiqua nuncupata, quibus nos saepius usi sumus in hoc opere.

LXXIX. Tantis & talibus testibus eredibilia facta sunt nimis testimonia sanctitatis Francisci , eujus adhuc celebriorem voluit cultum Pontifex , statuens, ut e jus nomini sumptuosum aedificaretur Templum, in quo etiam honorifice posset corpus recondi , dc apud suos Sectatores servari. Licet enim decenter in Ecclesia sanisti Georgii jaceret, tamen non adeo congruum videbatur , ut in Presbyterorum secularium remaneret potestate , quantumvis statim ab ejus morte , ex ipsorum sacerdotum consensu curaverit frater Elias , ut duo vel tres fratres habitarent in quadam aedicula juxta eanidem Ecclesiam ad continuum cultum , & perpetuas excubias tanti thesauri. Egit itaque Generalis,tamquam Pontificis internuncius , cum consulibus Civitatis de loco deligendo & concedendo pro Templi, & contigui Coenobii structura . Nullus aptior, aut amaenior visus quodam Colle, qui alto imminebat praxipitio , extra sed prope muros Civitatis , in quo de malefactoribus supplietum sumebatur,& exinde nomen sortitus est ciuis Inferni. Sane non sine divina dispositione ita evenit, quod loeus ille huic structurae destinaretur , ut quod prophetice sub mortem se velle , dixit Franei sicus , compleretur . Interrogatus enim ubi se humari vellet, respondit , in abiectissimo omnium loco , in ciue Inferni, illa ex parte ubi facinoros plectuntur . Ad votum ejus ita aedificii strueturam deduet euravit Elias, ut ipso illo in loco, ubi erectae surcae, ibi erigeretur & tumulus. Non prius discessit Pontifex, quam alta tantae molis in ipsis Collis declivio struerentur iundamenta , cujus primarium lapidem propriis manibus ipse jecit, velut suis litteris , quas ad iv. Pontifieatus dabimus annum, aperte testatur, Cardinalibus, & Ρrineipibus viris alios eum magno jubilo , &populi concursu superaddentibus; assignavitque Pontifex pro sumptibus annuos redditus multarum Ecclesiarum Uallis Spoletanae, quos ad expeditam aedificii serniam non sufficere iudicans Elias, collectas pecuniarias indixit Provinciis , quod aegre nec sine dolore audierunt sancti Viri socii, ejusque paupertatis aemulatores , ut sequenti anno dicemus. LXXX. Ateiri, aduehique ad se tacit hoc anno Abbatissa de Κigin-gen , matertera sanctae Elisabethae. calamitosam hanc suam neptem , dum sine dolore, suique generis opprobrio amplius audire non poterat ejus adversitates, quas superiori anno retulimus ; advectamque, ad Bambergensis Ecclesiae Episcopum, avunculum ipsius , transmitti honorifice procuravit. A quo humanissime iscepta, cum aliquandiu ibidem egii set, coepit vir prudens, juxta consilium Apostoli , adolescentiorem , adhuc viduam matrimonio velle devincere , sollicitoque animo expende re , cuinam potissimum ex Principibus eam desponderet: ob idque ipsam una cum pedis sequis tantisper ad aliam transmisit arcem, dum maturius, quo rem melius conficeret ex sententia, deliberaret. At vero pedisse- quae , pari cum Domina eastitatis voto iampridem obstrictae, animadversa Praenulis voluntate, queri eum lacrymis coeperunt magnopere timqntes,

se Antistitis decreto contraire non posse. Quas confestim Elisabetha precibus ad Deum fusis, totaque fiducia in Christuna ere, ha, his verbis confirmavit: Noo vos, o filiae, timor iste sollieitas habeat, quem castitatis

statuἰriar novum

aedifieati sancti

In colle Infern

218쪽

Annales

ANNO a.

tatis amore patimini. Confido ego divinae protectioni, ut quod , viro superstite, vovi, defuncto non amittam, quantumvis etiam vel auctoritas premat, vel potentia terreat, vel amicitia blandiatur. Non mihi patiar auferri ab homine, quod hominis gratia non assumpsi; sed neque vim mihi ullam inferri timeo, quandoquidem taliter adactae semper liberum erit, & voluntate dissentire , dc ad dehonestandam faciem, nasum p. lis, is is praeputare. Erectis per haec Verba pedissequarum animis , Episcopus amputate, quoque divino tactus instinctu est, persuasiusque ut proposito supe sederet, missis actu tum nunciis , qui alio eoacedere Iussas redu

cerent .

LXXXI. Interea temporis defuncti Principis levatur e sepulcro AdvehumrT-- eadaver , nudataque, elegantium studio , putrescentibus ossa carnibus, ac striniolo clausa , in Thuringiam advehuntur, amicis ae samiliaribus adeo reverenter insecutis, ut ubicumque nox illos inter viam subsistere coegisset, ossibus in Templo collocatis , 3c vigilias agi ,&divinas laudeseelebrari procuraverint; singulisque sanis principalibus pretiosium peristroma pro de ne i requie donaverint. Illatis tamdem ossibus Franconiae, ac Bambergae appropinquantibus , Episcopus adjuncto sibi Clero, obviam solemni pompa prodiens , nobilibus aliquot ad se vocatis jubet, ut Dei simulam pariter occurrentem utrimque stipent, ac, ne animo deficiat, consolentur. Iamque sub oculis collocato, patefactoque scriniolo , Elisabetha conspectis mariti reliquiis, licet pro affectu dolori concedens , lacrymas tenere minime potuerit; immortales tamen Deo gratias egit, quod quem superstitem pro voto diutius habere nequiverit, saItem peregre , & in Dei opere desumsti, valeat ossa contueri, tangere atque comple fit. Mox deinde captato secretiore colloquio, nobilibus viris , qui a Sicilia, una cum ossibus advenerant, miserandam suae calamitatis tragaediam exposuit, animosque eorum pro indignatione tam insignis injuriae ita incendit, ut post acceptam publica fide injunistionem Antistitis de recuperanda dote, post humata christiano ritu Principis ossa in Coenobio Benedicti norum Reinhartprunnensium , Sc exequias trunebripompa celebratas, non distulerint commendatam fidei suae illustrem viduam , ab acceptis injuriis in pristinam dignitatem asserturi, Henricum adolescentiorem Principem , qui tum rerum potiebatur , convenire .

LXXXII. Fuere autem ex his viri praestantiores Rodulphus, Ludolphus, Hari ungus, dc Gualterus; quorum Rodulphus, vir multa fide & eonstantia praeditus, ita exorsiis est dicere: Quaenam est fama dete , Princeps inclyte , tam sinistra, quae tristi nuncio aures nostras implevit Te ne , hanc Fratri gratiam retulisse, ut defuncti, & uxorenta& liberos sortunis omnibus exui, aedibus propriis exigi , mendicitati denique publicae exponi vel jusseris , vel permiseris ὶ ο te miserum , aetotius generis tui lacrymis deplorandum l qui vel furore proprio, vel instinctu alieno tantum admiseris facinus, quod tibi quoad vives, scrupulo sit futuruml Itane jam honoris , famae, pietatis rationem adolescens habere incipis; ut senio tuo timendum magis, quam confidendum esse videatur Z Quid enim per immortalem Deum peccare potuit mulier pacis, & pietatis plena cuius tibi preces multo quam Croesi opes, plusiunt collaturae salutis, ut contra omnem aequitatem, contraque totius

jura naturae, immeritam domo pelleres, fortunisque privares; neque his contentus etiam liberos ejus pari miseriae exponeres i quorum etsi minus. sangui-

219쪽

singuinent, quo te attingunt, miserebaris, vel aetatem teneram, ac imparem serendis injuriis, debuisti. Verum scio ego, tantum scelus non tam tibi, cujus elementiae exploratam habeo indolem,quam,qui te circumstant, consiliariis tuis ascribi debere: qui ut te adigerent a sanguine tuo degenerare , ipsi humanitatem prius exuerunt. Dabis veniam mihi, Princeps maxime, si vehementior justo sium in orando, qui ut Principibus assentari nestio, ita eorum vitia pro tempore coarguere non reformido. Impositum est tibi venenatis malevolorum persiuassionibus: utere nune

consilio Rodulphi tui; Elisabetha de integro dignitati suae restituta, me auctore, tibi reconciliabitur, laeesset invidia . in oblivionem ibunt offense; denique facta pace , ea serientur amicitiae foedera , quae tam tibi, quam tuis omnibus lint & honori sutura, & commodo. His a R dulpho peroratis , ingens omnium , qui aderant, admiratio propter eximiam orandi libertatem est coniecula; & Princeps ipse totus in lacrymas resblutus , nihil minus velle , tum verbis , tum vultu est adnotatus, quam tanto viro morem non gerere, afferens, se tam peperam gestae rei vehementer poenitere , facturumque omnia, quae ipse iacienda suaderet

LXXXIII. Quibus Eliabetha aeceptis , respondit, nolle se arces 8c oppida possiidere , curisque terreni regiminis denuo immergi ; petere ea sibi non gravate concedi, quae ad se dotis jure pertinebant : iis se libere usuram esse , 3c ad suam & Principis defuncti salutem. Quae res cum per Rodulphum & ceteros amicos fuisset, ut effectui mancipanda , bona sde

suscepta; mansit Dei famula aliquantulum temporis in arce, humanitatem plurimam reconciliati Principis experta , qui eam & pro dignitate honorifice tractari, & pro commoditate splendide ali, vestirique procuravit. At illa verita , ne ad votum fluentibus vitae necessariis c quae nonnumquam , vel de rapina viantium , vel de oppressionu pauperum animadvertebat provenire & conscientiae suae mordacem inquietudinem consciseerei,divinaque se gratia indignam redderet,& dote quam recuperare habebat, securius victitatura, iterum populari se vitae ac pristinae

paupertati sua sponte addicit. Quod ubi Magnates illi viderunt, quos

antea Rodulphus invectione merita notaverat, tanta sunt excandescentia permoti , ut ne videre quidem aequis illam animis deinceps possent: insanam , fatuam , ac superstitiosiam clamitantes , quod post desum tun Principem alteras detrectando nuptias gauderet, quod divitias, honores , voluptates rejiceret , quod Religionem ceteris nobilibus inaequa Iem praeserret. At vero Christi ancilla testimonio bonae conscientiae praedita contumelias , convitia, subsannationes , stommata, & cetera id genus alia adeo constanter , huimiliterque perpetiebatur, ut etiam gau deret, dignam se esse talia pro Deo & amore continentiae frugalitatisque sustinere. Erat itaque impiis ostentui, piis vero plurimae venerationi; in tantum , ut & Pontifex maximus Gregorius IX. audita fama virtutum ejus, tamquam si iam , sub Apostolicae Sed is protectionem assumpserit, assumptamque Cliristi Sacerdoti Conrado Marpurgensi commendaverit, commendatae solatium pariter , & adhortationem adhibuerit, docueritque , eam propositis Sam torum exemplis, patientiam , castitatem, perseverantiam servare, ae omnino saepius agitare, non era aliud ad beatitudinem consequendam iter, quam quod Christus, Samstique omnes indefesso labore , vigilantique studio praetriverunt: se non deserturum eam, quoad viveret, sed ut filiam eum omnibus , quae possideret, sita:

220쪽

Nundana cunctaeontemnit. Lvangeliea stimbix paupertat . omnibus renua

Σο8 Annales

defensioni vindieatam habiturum; tantummodo pergeret ire , quo coepisset. Lx XXIV. His Elisabetha scriptis mirum in modum confirmata,atque ad uberiorem virtutum frugem incensa , magistrum adit, petitque legitimam sacri prosectus viam edoceri. Ille nihil moratus , contemptum ei seculi , castigationem carnis , & parsimoniam rerum caducarum , ratione, seripturis, & gestis Sanctorum rebus ita persuasit, ut confestim ad divinum illa subsidium recurrens , quod nonnullam in se difficultatem obeundae ejus persectionis experiretur . supplici precatu impetraverit, ut quidquid mundus amat, amplectitur , magni pendit, ea deinceps omnia, quasi stercora execraretur, rejiceret, ac omnino nihili putaret: voce etiam apud ancillas testata, numquam sibi ante hac tantum cordi fuisse divitias possidere, quantummodo liberet, easdem omni coeno viliores judicare, liberosque suos jam pari se cum ceteris mortalibus affectioni diligere , ut quos Deo plane commisisset. obtrectationes denique malevolorum , & iuperborum convitia , subsannationes , despectum ita pro Deo libenter amplecti; ut iis etiam obieetari , gloriarique & velit, 3c

sciat. Totis igitur animis ad prosectum animata virtutum , posteaquam varia bene viventium expendisset Instituta: postremo ut verae persecti nis avida, cunctis praeserre decrevit paupertatem , cui appendix publicae mendicitatis cohaereret. Quam persuasionem cum magistro, impetrandi consensus gratia , proposuisset , renuit ille, ut vir prudens, quae nobilem ac teneram mulierem minus deceret , assentiri. Perseverantem deinde in propolito, precibusque lacrymas jungentem, indignabunda severitate compescuit. At illa videns rem destinatam, qua voluit via , minime successisse , aliam est non minus difficilem aggressa . Advenerat dies sacratissimae Parasceves, cum pro Christiano ritu sacris nudae tegminibus visuntur arae : Elisabetha, sumpta occasione & temporis & loci, erat enim in Coenobio Fratrum Minorum, sacellum quoddam una cum magistro ac nonnullis ex Fratribus ingressa, possitis super altare manibus , lemni ac magnanima professione renunciat parentibus , liberis , consanguineis, pompis, ac vanitatibus mundi: denique voluntati propriae , adnexura etiam e vestigio cessionem terrenae possessionis , nisi magister sagacis vir ingenii, intersatus profitentis verba , ne ulterius iretur , effecisset.

LXXXV. In his pietatis operibus non segniser ei adsuit, nec parum suo magisterio juvit frater Rod ingerus , quem superius diximus ex Guardiano Halberstadiensi factum sanctae Heroinae praeceptorem,eique in hoe pietatis disciplina successisse praedictum Conradum Marpurgensem . Mirum sine est , quod de eo resert Marianus ex antiqua quadam Legenda. Aliquando extra oppidum ad cuiusdam fluminis ripam obambulabat sancta Foemina , comitibus pedissequis Sc fratre Rod ingero, cum quo serio de spirituali agebat prosectu , inter cetera, inquit, nihil adeo me torquet, religiose Pater, quam quod aliquantulum diffidam de Cre toris mei erga me benevolentia, non quod eum summe bonum , & sui amoris prosus ivum ignorem , sed quod mea demerita multa esse comperiam , propter quae repellar , quantumvis ego illius amore exardescam . Cui vir probus: Non est cur ita verearis, inquit, tanta est enim divina bonitas, ut omnino certum sit, eum plus satis redamare amantem. At

illa; quomodo ergo me tot amictionibus & languori lius a se permittit, vel ad momentum divelli, cui semper & ubique vellem inhaerere Z Respondit Rod ingerus non derelictae, sed dilectae haec esse indicia, atque ad

SEARCH

MENU NAVIGATION