Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Minorum. 2I9

Franciscant. Quid si collegium illud puellarum sanctimonialium vocave- Non oblIe .It-xit Bonfiniust Crassor ille error Blondi dicentis,etsi Lanigravio desipon- S' a simi 'satam, tamen virFinem obiisse, a quo eumdem errorem haust AEneas Silvius in abbreviationibus Decadum Blondi, cum tamen ceteri historici conspirent, quod tres ex ea susceperit liberos Princeps Lanigravius, quorum nomina. & nativitatis tempus diserte refert, prae ceteris , historia Lanigraviorum c. 37. Aino , inquit, Domini uccxxiii. Elisabetha

Axor Ludovici Lanigrasti peperit primogenitum suum suum in Castro O

remberg, cui nomen fuit impostum Hermannum, & c. 39. Anno Domini hi CC xxiv. uxor Ludo olei Lant avii peperit suam in Osra aruere nom2ne Sophiam, quaepostea duxit Ducem Brabantia . Anno sequenti uxor Uον. Dauri Lamiramia peperit fluam, quam rursum nominat Sophiam, nomine matris LudovIG Mygravia, quae in Franconia in Manaserio in Ritaingen Religionis habitum induens, in quiescit. Atque ipsa sane ancta Mulier, licet Ps .i. 3. fuerit tamquam lignum fructiferum secus decursus aquarum plantatum, ut fruetus virtutis & honestatis Deo offerret, tamen , ut sit perius diximus, interdum querebatur indigniorem sese suisse , quam ut suam Christo virginitatem dedicaret. Cujus rei gratia DJoannem Evangelistanta sibi patronum delegit. X. Ut vero ad reliqua virtutis ejus offeta redeamus;laniscio stando, mpetrima H- quia lino nesciebat, operam dabat: indo victum quaestuaria procurabat, 'Cumnis Regum delieiis longe gratiorem; cui operi adeo diligenter incumbebat, ut etiam infirma. lectoque decumbens, adhibita colo neret: qua per ancillarum aliquam e manibus rapta , quo infirmiori eorpusculo Parceret, ne penitus otiaretur, operi inturo prospiciens, lanam vel

carptim pectebat, vel floeeis hine inde eollectis , scobem rdidiustulam evellebat, ejectabatque, remita interdum iis, quorum operi vacabat, pretio, quod vel necdum meruerat, vel mereri quamprimum posse dis- fidebat, ne quid plus justo possideret. Hae in paupertate degentem, REvolatur, νῶ1nissus ex Hungaria Comes quidam non sine vehementi stupore invenit, in HusP-

tentavitque redueere ad opes natalis soli, a firmans eo se nomine illine inissum a patre ; illum , audito, quam infeliciter filia , mariti viduata solatio , ageret, nequivisse diutius legationem differre. Flagitare proinde, paterna vota in pectus admittat, seque honorifice unde sit oriunda , reduei permittat. Non decere filiam Regis lanificio deditam, amictu squalidani, facie deformem intra argillosi s sumosarum aedium parietes

inveniri: aliam esse conditionem nobilium , aliam popularium: singula pro sui dignitate locis suis constitui, decorum esse, ac minime a virtute abhorrere. Cum his verbis nihil omnino moveretur Elisabetha, dice- Scit Ire maretque se ita ut erat permansuriam, ac Deo famulaturam, Comes, infecto negotio , in Hungariam est reversus. XI. Ceterum magna illi comitas , ac multa benevolentia erat domicum ancillis agenti, in tantum ut parem se ipsis, licet ignobilibus & eg nis, faceret, ac reputari vellet, depositaque dominae appellatione, nolin Iet nisi proprio nomine, ad instar popularis foeminae, vocari: denique coquinariam cum iis factitaret, cibosque una ex paropside semeret, iussis pariter accumbere . Quam dignationem uni earum plurimum admiranti,direntique: Τu quidem, o Dei famula, tuum in nobis meritum accumulando, periculum nostrum haudquaquam animadvertis , quibus, quod tanta tui dignatione donamur, obrepere tumore aliquo pestis superbiae

potest , respondit: inando gravaris adhibita mense nostrae juncto mihi

Tom. II. Ee a latere

232쪽

Vetas erga ussit.

Christum in le-νtoso sese epit.

latere discumbere , en gremium meum expanditur, in quo jamjam te, de accumbere ,& vesci oportebit. Statimque ut ita fieret, effecit. Hane morum comitatem mira decorabat sermonis gratia, quam & in ancillis excolebat. Si quid ea praesente diceretur, quod aut vanitatem redoleret , aut indignationem , iramve repraesentaret, id propere , ac benigne

his verbis castigabat: ubi modo Dominus, qui suam de se loquentibus exhibere praesentiam , haud dubie promisit λXII. Pauperum aedes cum ancillis invisenti, quod crebro faciebat , semper aliqua comes ibat, varii generis edulia deserens: quibus illa inter egenos manu sua distributis, mox eorum vestes, letios, lodices dispiciebat, & deficientia , si iacultas esset, exemplo praebebat: sin minus , distractis celeriter aureis annulis, ae sericis panniculis in nummos redae is, candide supplebat; nihil eo in ossicio magis curans, quam ne quid edulii, eujus quisque desiderio tenebatur deesset: adeo ut pisceni flagitanti obsecutura , invocato Christo , cum e puteo piscibus vacuo hauriret aquam , dc piscem pariter coeperit, quo pauperis desideriuri Gesuriemque sedavit. Creditur similia sepenumero secisse : quae tamen , humilitatis gratia, tegere silentio, quam prodere maluit. Orphano cuidam puero, qui paralysi, & hemorrhoide laborabat, ita sedula domi detento ministravit, ut sexies illum noctu, & aliquando crebrius suis ipsi manibus ad excernendum deserret, sordesque scedato detergeret: quo demum in humanis esse desinente, virginem lepra contaminatam , Iatenter in demortui locum suffecit; cui tanta eum humilitate inservivit, ut non modo cibum ipsi praeberet, lectum excuteret, aquam lavandae praepararet: verumetiam ad excalceandos pedes, detrahendosque ecu los , pavimento tenus semet Regina demitteret. Quod ubi magister rescivit, illieo leprosiam amoveri praecepit. XIII. Neque haec ei pietas in leprosos nova, aut recens post obitum mariti, adhue vivente familiaris suit, sed aliquando ex aemulorum ti vore periculosa. Absente etenim marito, duin pro more, & solita miseratione horridos morbos foveret recrearetque, leprosium aliquando balneo ablutum , in absentis sorte mariti lecto , ut quiesceret, reposuit. Ille vero, cum praeter expediationem subito revertisset, ubi saetum id ab ejus aemulis , omnia in peius interpretantibus, intellexisset; iratus prorupit, ense nudato confossurus miserum, cujus gratia rejectis stragulis, mirum certe , sibi vidisse visus est Christum in lecto Crucifixum; eujus aspeetu attonitus , mitigato animo, culpam deprecatus, carissimae

conjugi potestatem dedit, quod vellet, deinceps iaciendi.

XIV. Numquam voluit caritatis haec munia negligere, nec vilia pauperum Obsequia praeterire , quantumvis aliquando ex tibi laretur ab aemulis, aut alias moneretur a magistro; infracta namque semper perstitit in sanistae caritatis ossiciis, in quibus tantam consecutus est a Domino gratiam, ut misellis, & infirmis infirmitatum quarumcumque praeberet remedia . Accessit ad Elisabethae Xenodochium eineus quidam languens petiturus , ut in eo curandus admitteretur. Contigit prae soribus adesse eum magistro Conrado Elisabetham , quae libenter admittendum dixit, modo prius ageret de animae Languore curando; & expiandis peccatis per consessionis Sacramentum. Infirmi ,&eomi ut selent en impatientes, coepit hie execrari , & detestari; superfiitiosas has recipiendorum dieere eonditiones, & tamdem in blasphema verba prorumpere. Reprehensus tamen & sedatus sua peccata sacerdoti sacro ritu aperuit, &

233쪽

Minorum.

humiliter errati veniam exoravit. Ut ducebatur post re se tionem ad eu-

rationis locum , inquit Elisabethae Conradus : quae fameli eo dedisti cibum, etiam & coeco visum largire . Ex humilitate tremuit ad haec verba Dei ancilla : & qualis , ait, sum ego , quae haec possin praestare tInstitit ille, ut saeeret: illa vero , ne haec sibi praeciperet. Tam demismagistri acquiescens praeceptis , se oraturam dixit Dominum, ut miselli

hujus misereretur, dc exaudiendam se fore non dubitare, modo coissent preces magistri, quas suis potentiores esse contendebat. Procubuere ambo in genua , serventer orarunt, & exauditi sunt pro sua reverentia. restitutis coeco luminibus. Quo viis miraculo Conradus Elisabethae vi tutem tribuebat ad modum magni illius Benedicti cum Mauro contendentis non suis meritis, sed Mauri obedientiae deputandum , Placidum puerum a Naquis ereptum. At e contra Elisabetha mutuae humilitatis ,& amica contentione pro solo magistri imperio iactum dicebat, seque consciam in illa virtute non esse , quam coacta secisset. XV. Altera die duabus associata ancillis ad hospitale perveniens, invenit in atrio iacentem paralyticum mutulit, quem dum semel, ac iterum interrogaret, quid mali haberet . nec ille responderet, inquit Dei

famula: In nomine Iesu Christi tibi praecipio , ut dicas mihi, quo malo labores, vel quibus rebus indigeas. Statim qui languidus jacebat se erexit in pedes , & qui loqui non poterat, respondit, se illius meritis sanitate , & loquela donatum. Haee audiens protinus aufugit, indignam

se reputans propter quam Deus misello tantam gratiam praestiterit. Non minori miraculo in eodem valetudinario puerum coecum a nativitate nullum oculorum vestigium, nec formam sit, interclusa cute habentem, premissa oratione cum lacrymis , Adto super eum crucis signo , viis h

nestavit. Similiter impressa crucis forma in capite statris germani ejuς dem magistri Conradi, jubente illo , ut pro juvene oraret, seminecem repente sanavit a lethali vulnere, cujus sola parvula cicatrix remansit ad vestigium, quod miraculi fidem assereret, & veritati fidele testimonium

perhiberet. XVI. Non minus esseaces ejus orationes pro corporis, quam pro animae languoribus medendis probat, quod sequitur exemplum. Venerat matrona quaedam ad illam invisendam , adducto secum adolescente , quem vestis compta , & incompti mores , seculari prorsus esse animo, haud obscure prodebant. Ad quem Elisabetha: quid tu , inquit, o adolescens , tam insigniter dc veste,& moribus secularem praesers animum, quem magis Deo tuo prona servitute jam olim dedicatum iri oportuit ZEst, ait adolescens, hei mihi , ita ut dicis, o Domina; sed oro te, plurimum pro me Deum precari digneris, quo mihi bonum quod proponis , & incipiendi, & perficiendi donetur gratia. Mox illa: itane, inquit, serio petis, ut pro te Deum rogem t Peto, ait ille, serio intimeque . Statim illa ; oportet, inquit, te itidem facere, precesque meas tuis juvare. Quo persuaso itum est, ac utrimque oratum loco satis congruenti; iamque nonnihil morae intercesserat, cum ecce adolescens clamare coepit : jamjam, o Domina, precari desiste; incendor enim ita tuarum servore precum , ut serre vix queam. Tum illa vehementius orationi instare, acriore mentis annissi Deo propinquare. At ille semet intentius inflammari sentiens , viribusque paulatim destitui, toto iam corpore in sudorem eunte, atque crebri vaporis nebulam passim exhalante, clamat altiore

voce ; disjectis prae lassitudine brachiis, genibusque ad ruinam subsiden

tibus:

mutum sanat .

Iuvenem a seis culari vaestate eoavertis. Oratri pro eo, vehementet illum inflammat.

234쪽

petibus undique gonvoratis suam dotem aliam vana inia melicite seu gem Leduxit .

222 Annales

tibus : Cessa , o Domin , cessa quia vastissimo supplicationis tuae incendio praecordia naea, 8c ipsae medullae depascuntur. Defeetum ita juvenem duae confestim ex pedissequis , simulque matrona paulo ante memorata , medium eorripiunt, & ne cassi repentino elideretur, sustentant; servorem ejus intensissimum , & calidissimo perfusa membra sudore , vix laetumanuum pati valentes. Τamdem nihilo segnius orare perseverantem, anhelus juvenis qua potuit altissima voce Caepius inelamat, dicens: Oro te per Iesum, ut coepto munere jamjam super deas, ne me precibus i sauste mori cogas, quem vitae meliori seliciter destinasti. Confestin igitur . ut Elisabetha precandi studium remisit , remita pariter calore , juvenis est velocissime refrigeratus , assumpturum sese maturius Franci sei Assisitatis Institutum pollieitus, quod 3c non multo post tempore assumpsit, assumptum coluit, cultum viriliter consiummavit. Hac precandi eonsuetudine Dei famulam multis hominibus saluti fuisse, celebri memoriae proditum est. XVII. Ceterum magistri, & amicorum industria , ac sollicitudine , receptam a Principe dotis nomine pecuniam , neque terrae infodit ut timida , neque arcis inclusit ut avara: sed magis apud Christum divini spescenoris collocatura, missis circumquaque nunciis jubet, pauperes quose eumque ad diem constitutum adesse, asgnato pariter loco , ne quis ejus ignoratione comparere non possit. Congregata igitur ad diem est incredibilis multitudo utriusque sexus , ut numquam majore numero per HaGsiam, &Τhuringiam conventus inopum visus esse credatur. Videre tum erat varia genera pauperum ,& incommodorum: ae veluti quemdam devictis hostibus exercitum , accipiendi stipendii gratia ad Imperatorem convenisse. Praefecerat autem Elisabetha universo eoetui viros quosdam, ac mulieres, qui singulis ordine desidere jussis, tumultuantes, & quietis impatientes compescerent; adjecta publicae eonfusionis poena , id est, de-lionestamento detondendi capilli, si quispiam , ut est aviditas inconditae plebis , deserto quem occupandum acceptiset loco , vel aliis negotium exhibere, vel secundo stipem percipere adnotaretur. Aderat etiamnum huic speetaculo aliorum hominum ingens turba , quos rei novitas ad videndum excitaverat. Ibat ergo patientissima pauperum consolatrix in medio tantae multitudinis laeto placidoque vultu per singulos pecuniam distribuens: ut ejus justitia, tam insigni dissipata praeconio, in memoriam duraret sempiternam. Ita paucis horis erogavit circiter quingentas argenti minas . Quo tempore puella quaedam , Radegundis nomine , capillamento pulcherrimo , passisque, ut praevaricatrix supradictae legis, praesentatur, accusaturque: cui ut quamprimum detonderetur capillus, Elisabeth a praecepit. XVIII. Quo statim esse sto cum in lacrymas puella prorumperet uberrimas , aderant, qui docerent, nihil praevaricatam esse iuvenculam, proinde immerito assectam injuria r venisse illam seroris invisendae, non stipis recipiendae gratia . Ad quos Dei famula: Bene habet, inquit, nihil damni puella secit: at magis detrimento capillorum lucrum animae factura deinceps, nequaquam choreis se immiscebit. Moxque acetiam interrogavit , an unquam sanistioris vitae, Deoque serviendi habuerit voluntatem. Cui puella: olim ait, votum suscepissem ad emendatiori formam instituti, si me capillamenti venustas non retraxisset. Et ego , inquit Elisabetha, hoc magis gratulor tuorum detonsioni capillorum , quo liquidius servideo, me tibi magnum salutis ademisse dispendium, nociplus Diuili od by Corale

235쪽

Minorum. 223

plus gratulatura filio meo; s illum ad Romani fasces Imperii provehi contigisset. Statimque assumptam puel Iam , dato meliori habitu , intulit

Xenodochio, illataeque ministrandae munus, quoad viveret, exeque duna conimisit. Ceterum remeantibus unde venerant pauperibus, Deumque magnifice collaudantibus, contigit, non paucos languoribus & d seetu virium praepeditos, remanere noctem unam , passimque per Xen

dochii angulos jacere . inos miserata Dei famula , praecepit stetu, ealis & titionibus longo ordine eonein natis, incum succendi; pauperibusque commode adhibitis, panes singulatim & senos nummos distribui, quorumdam etiam pedes lavari, ungique . Tum repletis ingenti laetitia pedioribus, omnis ille coetus sit blimi cantu personare coepit: cui sancta mulier & animi dc vultus hilaritate non minimum est gratulata. XIX. Cum autem residuum pecuniae unde semet sustentare habebat, simili pauperibus largitate distribuere pergeret, quod cor ipsius vehementer ad inopes dilatatum esset, magister futurae necessitati prospiciens intribuit , associatis eisdeminis severiusculis , quae&saeta illius morosius observarent, & dietis non audientem, hoc est, egenis ultra quam licebat, aliquid erogasse compertam deserrent. Delata vero, confestim comparere jubebatur, 3c verbis x plagis castiganda, ita ut etiam alapis eam vapulare aliquoties contigerit, quas illa ob recordationem Dominicae passonis perpeti admodum gaudebat. Iussa dehinc singulos dumtaxat nummos. ungulis dare pauperibus, ita paruit magistro, ut nihilo remissius misericordi obsequeretur animo, dum inter plurimos singulatim erogabat, quod non licebat in pauciores. Quo comperto, magister ad votum , minus parenti, nummorum erogationem prorsus interdicit, panum vero permittit: quos & ip s profusus distribui coeptos ad minutiora frusta restrinxit, cum prius integri largirentur. Ita mira vicissitudine & exercebatur obedientia, & misericordia provocabatur. XX. Si quando eleemosynis erogandis penitus supersedere, lepraque contactos, aut alio morbo foedatos , vel non recipere , vel receptos mitas sacere jubebatur, videre mirum fuit, ut singulari miserationis assecta discruciata , etiam soris languidiorem corporis habitum praeserret. Timebat nimirum prudens magister teneritudini scemineae, ne sorte attactu , & deostulatione putidissimorum ulcerum, ad quod opus miro ac stupendo desiderio serebatur, in morbum aliquem incideret. Quibus vero misericordiae operibus interdictum ei nihil esset, ita iis diligentis. simam navabat operam, ut eum in Xenodochio , adjuvantibus anelliis , infirmiores lavaret, mundatis lectos excuteret, atque in iis reclinatos lodicibus ac stratis operiret, frequentissime diceret: quam bene feliciterque nobiscum agitur , quibus Dominum lavare , detergere, reclinare , atque contegere perinissum est. Cui aliquando ex pedissequis una: tibi, ait, cum hujusmodi squaloribus bene est ; at nobis. & aliis non ita. Hortabatur matres crebro, ne post enixos liberos , baptisina sacriam aut negligerent, aut differrent: illud esse dicens stolidi, hoe imprudentis animi, utrumque periculi plenum . Infirmis quoque, cum morti propi quarent, adeo sollicite suadebat Ac expiandae conscientiae vacare, Eucharistiaeque, &Unctionis ultimae Sacramenta percipere, ut mulierculam quamdam delicta confiteri diutius detrectantem etiam virgis castigaverit , excussoque verberibus negligentiae Qmno consiliis audientem esse-cerit.

XXI. Alteri praeterea, quae vicina partui erat, hospitium, ae inibi ad

Magno affectissetvit infirmis .

Horratur aderamentotu steque tiam.

236쪽

ad victum necessaria commode contulerat, natamque prolem Elisabethavocari & sacro sonte initiari procuraverat, quotidieque puerperam, com portatis secum lautioribus eduliis , inviserat; cum ecce tamdem mulier, ejusque maritus ut ingratissimi, relicta filia, sublatis pariter aliquot d IngyM p π nariis, aufugerunt. Qis re Dei famula per ancillam, quam illo cum eriti ερο Iautitiarum xeniolis miserat, comperta , illico jubet ad se adferri insantulam, allatamque uxori militis cujusdani, ut educaretur, commendari . Accito dehinc urbis Praefecto, mandat exemplo missis per compita singula statoribus , perfugas insequi, vestigarique : quibus minime pervestigatis , ad preces conversa, effecit, ut paulo post redirent, pro uratique veniam postularent ingratitudinis ae perfidiae : sese poenarum satis soluisse fatentes, cum manifesta Numinis ultione progredi nequaquam valentes, ad regrediendum vellent nollent cogerentur. Remissa facile culpa, dimittuntur abire cum filia, prius tamen detracto mulieri pallio, quod a Dei famula collatum illi fuerat, dicente; Ita remittendam injuriam esse , ne denuo possit irrogari. Porro pallium ipsum virgini cuidam pauperculae datum est, quae mox donantis merito per Dei gratiam illustrata, perpetuae semet virginitati dicavit.

satiat in iis a- XXII. Quamquam autem Elisabetha Samstorum reliquias pro chriis abi. Eustari. stiano more cereis & thure studiosissime venerabatur, nummis etiam , peravis. quos manuum labore conqui isset ad aras reverenter oblatis e visa tamen

est sumptuosiora simulacra non admodum probare , ut etiam Coenobilis quibusdam paupertatem professis in fanum ipsorum ingressa objecerit anaglyptica opera, ac sumptuosas imui nes, dicens, pretium curandis pauperum corporibus adhibendum esse , &Sanctorum memoriam religiosus animo, quam exteriore cultu habendam. Consideravit non debere neglectis membris Christi, nimium ad oculorum luxum auro cir-gία cumdari Sanctos Christi, nee desumptibus egenorumserviri oculis Mitum, Abb. nee jusum esse inuenire euriosos quo delectentur , non interire miseros , quo sustententur. Itidem cuidam praesens simulacrum, quod arte simul dc pretio excellere videretur, laudibus prosequenti: Ego, inquit, veritatem rei hujus animo teneo, cujus tu iconem foris tantopere miraris. M obinde quispiam dictum putet, quod in minori veneratione habuerit sacras imagines, quae selum luxum 8c vanum ornatum per quem oculis, non effectui servitur, in eisdem condemnabat; nam&ipsa praemanior li, - ceteris quatuor habebat apud se beatae Virginis imagines , quas testabatia laevi gi- mento legavit filiae Sophiae, quae Henrico II. Brabantiae Duci nupsit. R Ilarum unam dedit Uilvordiae eoetui Uirginum religiosarum, miraculis olim 8c nuper claram, cui nomen divae Consolatricis, a re inditum , quia multi malis animi corporisque remedia illic, aut lavamenti reperiebant.

Tres alias dono magno dedit Machii ldi, sorori Henriei mariti sui, quae alteris nuptiis juncta Florentio IV. Hollandiae&Zelandiae Comiti suit . Illa jam moritura statuas has dispartivit, & locis suis quamque assignavit. Unam Graueandae Hollandiae veteri oppido, quod finitimum est

Losdunensi Coenobio, quod ipsa condiderat,in eoque vitam a morte mariti caste pieque egerat. Alteram Harlemi ad servandam in sacrario Carmelitarum : tertiam denique Hallis Hannoniae, omnium celeberrimam 8c continuis miraculis notistimam, de qua accuratissimum, & viro ipso

dignum, librum scripsit Iustus Lipsius, cui insicriptio : Diva Virgo in I sis. φ R XXIII. Τalibus ae tantis virtutum insignibus decorata Elisabetha,

237쪽

Minorum

Maritiae quident ossicium est fideliter executa, Mariae tamen otio non omisso . Cessanti a pietatis operibus , & rei familiaris cura , mos erat solitudinem petere, oculos, manus, animum ad coelestia sustollere, Sc quanta posset maxima intentione preces effundere, neque id quidem sine lacrymis: qua in re singularem prae se serebat gratiam. Non enim, ut aliis eve uire videmus, lacrymans deformiore tristitiae nubilo vultum obsu stabat: serena satie , atque hilaritatem dulcedine quadam conditam praeserente, rigabat lacrymis genas, ut gaudio illam flere, non moerore censeres. Neque id mirum , quandoquidem etiam adversis vexata casibus, non contractum tristitia vultum, sed magis jucunda porreeium Lititia gerebat. Divinae quoque contemplationis ignara non fuit, Dequenter aliquot horis in extasim rapta , ac mirabili suavitate perfusa ;quo tempore non solum Angelorum colloquiis intersuit, sed ipsum etiamnum consolatorem suum Christum Jesum innumerabili Sanctorum agmine vallatum, non semel vidit, audivitque . Quid tum hauserit consolationis , quid gaudii persenserit, quid suerit adepta virtutis , recepto animo declarabat. Erat enim , ut de Moyse quoque legitur , splendida facies illius: profecto quia divinae lucis direAus in eam radius , ita praecordia penitissime lustraverat, ut quoniam exuberans fulgor limine suo contineri non potuit, per vultum , quasi per quamdam animi sene stram transluceret. Unde factum est , ut spiritualibus resecta deliciis, post corporis cibo, vel ad multas horas omnino abstinuerit, vel quam parcissime si usia.

XXIV. Missus hoc anno Gaufridus de Castellione Mediolanensis Cardinalis sanisti Marci Legatus in Lombardiam , qui Mediolani egitessicaeiter cum Rectoribus & Potestatibus urbis, ut severissimas ferrent leges contra haereticos . Latae secit ut in publicas Civitatis tabulas redigerentur , consentiente & praesente Archiepiscopo , cum Archipresbytero , Archidiacono , aliisque viris capitularibus, fratre item Gualla Ordinis Praedicatorum quem ne sicio unde ex hae narratione Bernardini Corii, quem solum citat, deducat, aut asserat BZovius , cum praedicto

Cardinale missum a Pontifice Inquisitorem ad extirpandos haereticos , dum nihil hujusnodi hic habeat Auctor) Alberio Crescrim bone Potestate , & innumeris aliis hominibus. Inter cetera statutum , ut Potestas εc urbis Rectores tertio a sua electione die , curarent eligi duodecimviros immaculatae fidei, quorum bini & bini BZovius male transcripsit, terni & terni, juxta Archiepiscopi dispositionen, ad Civitatis portas, smul cum duobus Fratribus Praedicatoribus , duobus item Minoribus asiis Superioribus eligendis haereticos, auctoritate Archiepiscopali. requirerent , vineiosque ducerent, quo Archiepi pus statueret, expensis conserendis ex publico Civitatis aerario. XXV. Insalutato Ponti siee abiit Fridericus Imperator hoc anno in Syriam, ubi totis septem mensibus deses haerens, nihil viro dignum gessit. Tamdem sumimo cum opprobrio Christiani nominis, turpissimis conditionibus pacem , vel induetas a Sol dano impetravit . Id vel solum ad perpetuum sussiceret vituperium, ut in illud consenserit pactum,

quod augustissimum & sacratissimum sepulcri Dominici Templum penes

Saracenum remaneret, relictis in eo, non tantum Mahumetanis custodibus, verum praeconibus ac impiorum rituum ministris. Delatis ad

Pontificem Frideriei gestis vilibusque circa res christianas conatibus , misit duos Fratres Minores ad Patriarcham Hiero lymitanum, qui ei Tom. II. F s lit-

stes

Quam male segetiei t Frideliaeus In Syria. Sanatus de s

238쪽

annum a

Conventur Ra-risponen.

ADDITIO

Moritur beatus

litteras perserant, ut Imperatorem excommunicatum &perjurum de- nuncient, atque Pontificis nomine prohibeant ne Hospitalarii, aut milites Templi, vel Teutones Imperatori adsint, aut in ulla re obediant. Haec in caua suere, ut xviii. die Martii volentem suscipere diadema Regni Hierosolymitani, quod ex coniugio Jolae Ioannis Brenni Hieroselymorum Regis filiae, ad se spectare probavit , non exaudiret Patriar cha Hierosolymitanus, neque Praelatorum quispiam coronare vellet , aut auderet; quare ipse temere positam coronam super majus altare Templi capiti suo imposuit, ensem sibimet accinxit , ac reliqua solemnia profane & indignanter perfecit. Uolentem etiam procedere ad Iapham muniendam , noluerunt comitari Hospitalarii, neque Templarii; sed ne rebus Christianis in periculo constitutis deesse viderentur , sequuti sunt, illud postea excogitantes consilium, ne constienti 1m aut Pontificem,praesentibus ejus nunciis supradictis Minoribus , laederent, ut edictum aut praeceptum militare proclamaretur ex parte Dei Sc Christianitatis , suppresso Imperatoris nomine; cui rei Friderieus, ob certum, quod sibi imminebat periculum, si hi separarentur ab exercitu, etsi aegre, consensit. XXVI. Eodem anno Fr. Ioannes Anglicus primus visitator in Teutoniam est missus, vir tranquillus, caritativus valde, qui mirifice Fratres ad virtutes colendas inflammavit. Eodem anno Fratres in Ratisponade Cappella Salvatoris, solemne Monasterium auxilio nobilium de Truehatet , & Comitum de Bogen construxerunt; fundum autem dederunt nobiles de Paul storis. ,, A victor Metropolis Salisburgensis anno M ccxxv I. scribit eos recepisse Cappellam illam, sive aediculun san- ,, et i Salvatoris a Conrado Comite de Frosenliausen Episcopo Ratis bo- ,, nensi hujus nominis tertio; eamque prius pertinuisse ad Ecclesiam

,, sancti Ioannis; iuxta quam , inquit, Alberio Comite de Pogen , &,, Otione Comite Palatino Rheni, Bavariae Duce, areas Pas donanti- ,, bus, erectum est ibi Monasterium; adhuc enim ibi juxta portam is ostenditur domus, quae olim Curia suit Comitum de Pogen . Extantis ibi Diplomata. Sepultus est in hoc Templo Beriholdus hujus ordi- , , nis Frater Ratis bonae natus, clarus integritate vitae, atque christia- nae eloquentiae orator insignis. Sexaginta amplius millia hominum, ,, inquit hic Auctor, ejus conciones frequentasse, litteris proditur. is Sepulerum adhuc non solum incolis, sed & Hungaris venerabile. Suo,, loco de hoc homine diffusius agemus. XXVII. Kalendis Maii hujus anni, ut supra dixi, feliciter vitam consummavit beatus Nicolaus de Pepulis ex durisconsulto nobili Bononiensi , factus Minorit a. Sepultus est ad Monasterium sancti Bernardini Clarissarum , quod olim Fratrum Minorum suit primum Domicilium sub invocatione sanctae Mariae de Puliolis, ubi inventum ejus epitaphium dedimus supra. Floruit miraculis ue illud vero prae ceteris notissimum, &a Pisano observatum, eum mortuum, qui ad sepulturam serebatur, ad vitam revocasse; & cuidam effotas oculos restituisse. Sunt qui putent, Ecelesam Conventus sinisti Nicolai Pepuli in Provincia sancti Bernardini, de quo Gonetaga , a siuis parentibus in regno Neapolitano dominantibus seu possidentibus , in ejus honorem extructam . XXVIII. Hoc item anno Conventus oppidi montis Ferrandi,Dioeces s Clari montensis in Gallia, erectus ex oppidanorum eleemosynis, atque

sanctis Thoma C ntuariens, & Margarete virgini consecrata Ecclesia.

239쪽

Μinorum. 227

Jaeet in eadem quidam ex sesiis B. P. N. Francisci, nec non beatus Pater Guillelmus Mari conius saerae Theologiae Doctor, atque eximiae sanctitatis vir, qui istius Clarimoniensis, atque Rionensis Conventuum tum Sacristias , tum Bibliothecas mirum in modum auxit, exornavitque , 6c eodem in loco plurimis coruscat miraculis. M XXIX. Circa hoc tempus in urbe Lunelli ejusdem Regni inter Neri mausum , Montempessulanum ,& sessas Marianas prope mare , con- struetum est alterum Coenobium extra muros in loco, quo fiamstum M Antonium Patavinum serunt praedicasse, & coaxantibus ranis silen- ,, tium indixisse; atque ex eo tempore in lacunis viridarii Conventus ra- nas piscibus esse mutiores . Translatum est hoc Coenobium intra urbis is muros, mirabili praeeunte vaticinio;nam morti propinqua pia quaedam M mulier in ultimis tabulis ita ante annos ducentos disposuit, ut domus M sua intra urbis muros inserviret Fratrum domicilio aedificando; quan- ,, do illud, quod tunc inhabitabant ab haereticis combureretur. Itala es mensactum est, tum anno Domini Μ DLXII., tum ΜDLxxv. succedenti- ,, bus atrocissimis persecutionum procellis ; nam quae e primis cladibus M anni Μ DLXII. remanserant anno Μ DLXXV suerunt tunditus igne consumia M pta. Circa hoc etiam tempus refert catalogus Episcoporum Hildeshei-M mensium Conradum II. Nobilem Heroem a Regisen bergh, ingenti,, Zelo provehendae, ac augendae Religionis christianae , Franciscanis, ae, , Dominicanis in urbem receptis commodas condidisse habitationes .

XXX. Tune item concessum suit ab Abbate & Monachis sancti Cosinae in mica aurea in Regione Transtiberina ordinis sancti Benedilhi Fratribus Minoribus in Urbe, in Xenodochii sancti Blasi angulo , ut in primo Tomo diximus, commorantibus, ipsum integrum hospi tale cum adjacente Eeclesia, Gregorio IX per sitas litteras Apostolicas ita hortante ; neque id cum pauperum aut peregrinorum incommodo, quibus jam illici deerat subsidium ; nam ec Ecclesia erat jam quasi derelicta , & Xeno- doehii posse Iiones seu redditus erant oppignorati, ut ex Pontificis constat Diplomate, quod ex tabulario ipsius Coa ventus exscriptum hie subjicio.

GREGORIUS EPISCOPUS

DA ID Aliis Abbati, Consentia sancti senae Transsuerim de Urbe, salutem, ese Apostolicam benedictionem. CVm deceat sos, qui viri rellis sis, Religionem diligere, ae s

vere , dilectis Piis Fratribus ordinis Minorum pro salute animarum habere eupientibur aliquam mansionem in Urbe, tanto libentius adesse de δetis , quanto de Religione ipsorum major in Ereissa Dei franus jugiter dignoscitur proferire. Lia sero, sicut dicitur , ne detrimento vesro potes is annuero dejideriis eorumdem , eum Eeelsam sancti Blasi, quae a sospestinet, quasi derelictam habere nos mini, ,posse pones igsus teneanturpi ori sileatae, devotionem Minam rogamus, ct hortamur in Domino, in remusionem sobis pereaminum injungentes , quatenus pro divina er nos reverentia praedictum Ecelsam, eu- omnibussit ad centibus, per eius tum, eisdem Fratribus, ct eorum ordini Uberaliter comedatis, ita quod in amita videamini, seis de vobis eredimur, Religionis exsere amurra, Tom. II. Fs a ut

ADDITI

240쪽

Conventus se nimi.

22.8 Annales

ut Deum inde possim habere propitium, ct nos in o ortunitatibus vobis favorabiles invenire. Datum Perusi κ. Kalendas Augusti Pontificatur nostri

anno Ilia

Fae a humaniter per Benedietinos Concessione, communiori a Rsensu volunt nostri derelietas aedes ad Monasterii dignitatem evexisse D. Iacobam de Septemseliis , quod tamen illustrissimis Comitibus Amui-larae, vulgo deli' Anguillara , tribuit Gonetaga , idque arma, inquit, Ecelesiae parietibus incisa satis superque produnt. Fortassis postea resecerunt , recentiorem enim judicaverim illam structuram, quam quae ante quadringentos annos facta lit; si utiliter, 3c picturam circumcirca Ecclesiae obductam. In sacrario, seu ut vocant sacristia , appeusa est obtecta velo , imago quaedam sancti Francisti caputio parum acuminato, seu potius quadrato, ad eum modum , quo ex ejus sociis descripsimus superius, quam depingi secisse ajunt, praedictam Dominam Septemiliensem.

At collaterales habet erigies sancti Antonii & Ludovici Episcopi, ex quibus hic sat posterior est heroina. Quod pro indubitato tenetur illius temporis, & Francisci in illa aede vestigium , & cella senistissimi Uiri, in

qua saepius requievit, quoties venit in Urbem , quae magna devotione colitur & invisitur, praecipue in octi duo festi sancti Francisti per virorum universium genus , neque enim illuc admittuntur scieminae, & multi Cardinales , praecipuique Curiae Proceres in ea peragunt sacra . XXXI. AEdem colunt Patres strictioris Observantiae , quorum sama& pietas notissima in Urbe Principum omnium, & ceterae plebis conciliavit animos, it aut crescente Fratrum numero, accrescat etiam & caritatis subsidium. Rides adauctae piorum beneficentia ; illustris viri Marci Antonii Vipereschi, utriusque Signaturae Reserendarii, & Canonici Lateranensis prae ceteris majus beneficium in Fratres, dum egregium eapaeissimumque eis extruxit & instruxit valetudinarium, cujus etiam pietas, & in Minoritas amor enituit in alio ampliori , quod aedifieavit Araccelitanis Fratribus , ut suo loco dicemus. Adhuc vi restit, quam- tum vis quotannis sub siancti Francisci die expiletur , & frondes omnes evellantur, ut in devotum & avidum populum distribuantur, malus medica in claustro secundo a sancto Francisto plantata , quod miro in suo fructu signo ipsa demonstrat; nam in orbem a pediculo vel petiolo, quo pomum dependet deducuntur quinque veluti scissum, quae plantantis quinas illas scissuras, vel cicatrices in memoriam reducant. Neque adeo incredibile, per quadringentos annos ad IIOstram usque aetatem arborem vixisse; aliae id genus in pluribus locis ab eo insitae, & in aede sanistae Sabinae in monte Aventino altera est huic coaeva a sanino Dominico sata , eui etiam est singulis annis molesta,&injuriosa populi devotio. Immensas

millenorum annorum vitas plurium arborum recenset ex probatis au

ctoribus Thomas Malvenda vir doctus libro de Paradii eap. 83. XXXII. Circa hoc tempus aedificatum Monasterium sanisti Francisci prope Castellum Lunianum in Umbria , ab Oppidi accolis inmemorian magni miraculi per Francistum patrati. Dum enim prope vicinam silvam ad populum undique confluentem sermonem haberet, irruens e luco rabidus lupus infantulum triennem diripuit; sed turbatum populum Uir sanctus pacavit, restituto miro modo insante incolumi. In ipso loeo nemoris medii ubi miraculum contigit, situm Coenobium, in quo anniver

sarius Francisci dies solemniter colitur ab oppidi Rectoribus & Consili

SEARCH

MENU NAVIGATION