장음표시 사용
41쪽
1 6 Crisi, de Societate Iesu, s. IV.
plurimi fecit Gregorius XIII. in Bulla , quae
incipit, Asten dente Domino. 1 g. Cornelium Tarraconense anno.Ifoo. epis olam scripsit ad Clementem VIII. in qualiarc habentur. Paternam reliquisse domum,(Loquitur de S. P. Ignatio ) afirmant, i esset verus alter Abraham , O Pater multorum Sanctorum , eiusque in progenie omnes benedicerentur
Nationes. Postmodum haec subduntur. O Sancta Apostolica,& Romana Sedes sole amicta,& coronata splendore duodecim stellarum, regina unius,atque alterius poli,peperit hunc spiritum salutis eodem tempore,quo Martinus Lutherus velut hydria ternaea,aperuit pulcum abyssi, & incepit obscurare solem teterrimo fumo , & terram replere pestiferis locustis: eo tempore opposuit hunc septimum, & fortem Angelum, qui tanquam filius dilectus, in quo Deus sibi bene complacuit, nube diuinae protectionis velatus fuit, quoniam semper respexit arcum coelestem, qui vertici insi,debat, quique non aliud, quam in omnibus rebus maiorem Dei gloriam inuet igaret. Hunc Ignatium summi Pontifices armarunt quasi propugnatorem Reipublicae Christianae, eumque ducem constituerunt, atque ante gnanum nouae militiae , quae de coelo lapsa est, signata: Sanctissimo nomine Iesu i ut aia
pectu suo , ipse fulgentiori sole, & iubare
suae doctrinae, atque i scientiae, tenebraS omnium dispelleret errorum. Collocarunt pe-
42쪽
Crisi, de ocietate Iesu, . IV. a Zdes Ignatij,quasi duas columnas igneas, dextrum supra mare pro Indorum , & Paganismi conuersione ; spistrum super terram, ut eam stoc indaret seminibus virtutum, & salutaris doctrinae, post eradicatas spinas ignorantiae, errorum. atque haeresum; dederiintque Ignatio manibus librum , ut a prima aetate bona ingenia erudiret , omnique optima litteratura , diuina, atque humana excoleret. Quamobrem Patres Concilij istius, , dum attentius perpendunt merita huius ducis Ignatij, quem Numen singulari prouidentia his temporibus Ecclesiae dedit, velut alter Atlas, orbem fulciat humeris doctrinae, & pietatis, aequum duxerunt &c. Extat haec Epistola
in Relatione Hispana Deat iscationis S. P. Unam ii excusa Matriti, anno Isos. Ludovici in Sanchet.2o. Quatuor c ardinales,Praesides Concilii Tridentini, Hercules GonZaga, Hieronymus Seripandus, ex clarissimo Augustini ordine, Stainissatis Hostus, & Ludovicus Simoneta, id protulerunt; O Religio praesbyterorum Societatis Iesu , quae iam latissime per Christia norum, & Gentium etiam prouincias ( Deo, quod caepit opus , promouente cum maximo animarum fructu patet , instituta in Ecclesia Dei, & approbata per sedem Apostolicani Extat id in histor. Societat. 1. par. lib. c.
et s. Cardinalis Caesar Baronius in Notis ad diem et s. Decembris, loquens de sancto Thoma B et Cantua
43쪽
18 Cristi de Societate Iesu, S. IV.
Cantuariensi , & simul de Alumnis seminariorum Societatis, ait. O Videre meruit saeculum nostrum, hac ex parte faelicissim v, quam plurimos Thomas, sanctissimos sacerdotes ampliori s liceat dicere) Martyrio coronatori duplicicisque tituli coronis auctos; cum non solum, ut Thomas, pro Ecclesiastica liberi te, sed pro Fide Catholica tuenda, restitue da, ac conseruanda, nobilissimo Martyrio occubuerint , ut inter alioS, quos nuper Societas Iesu, velut agnos innoxios in sacris septis sanctis eruditionibus ad Martyrium acceptissimas Deo hostias saginauit, quos Romanum, Rhemense, Sacra Collegia , quae dixerim celsas turres a facie Aquilonis, & fortissima propugnacula Fidei,emiserunt ad triumphos , prouexerunt ad coronas. Is eximius Cardinalis primus S. P. Ignatij effgiem Romae colendam sepulchro in loco alto affixit, ipseque scalas ligneas conscendit, ut suis manibus assigeret. Ita in hist. Societ. tom. I. lib. 16.
et s. Cardinalis Vullhelmus Alanus in lib. aduersus Regina Elisabetha edictum cap. 6. de Religiosis Societatis sic fatur. Accensi amore Dei, & animarum amore incomparabili, penetrarunt in extremaS OrbiSpatres,per omnem fere Indiam Orientalem,®ioneS maxime barbaras, earumque Principes potentisssimos, una cum prouinciis, & populis subiectis, ad fidem Catholicam, Apostolicam, &Romanam perduxerunt. Eodem spiritu a
44쪽
Cri sis de Societate Jesu, s. IV.
cens inualerunt Indiam Occidentalem cum multarum millium animarum lucro, cum in sinitis periculis itinerum , tam terra , quam mari susceptis, in quibus multi eorum ab har- reticis, ethnicis , pyratis intercepti, multi assecti Martyrio ; in captiuitatem abducti multi: contabuerunt plurimi insolito victu , aut aeris intemperie, aliisque vitae incommodis. Mittuntur in varias Germaniae, Bohemiae, Austriae, Poloniae, Transiluaniae,Sueciae, Dalmatiarn aliarum Nationum prouincias,quo illarum prouinciarum ordines ad Reipublicae salutem conseruandam maxime: inuenerunt
necessarios. Aliud Cardinalis Alani testimonium attulimus supra, . t. num. &alia inserius afferemUS.
1 Cardinalis Lotharingitis, dum Bello- menses ciues Collegium Societatis Iesu opi rent , & obtinerent, sic eis affatus est ; O ovos beatos, quos diuina Maiestas temporiabus his horum virorum dono dignata esHVtinam eius misericordia fieret , ut sinsulae huius regni Prouinciae tanto bono potirentur. Tenete vos, quibus concessum est ; amplexamini sodalitatem hanc Iesu Christi , revestigiis eius,ac monitis inhaerete.Nos & v stro nomine, & pro ossicio nostro dabimus operam, ut Gallia tanto Dei munere nequaquam priuetur. Sic extat in hist Societ. 1. part
18. Cardinalis Ludovicus Ludouitius, Vicecancellarius sanctae Romanae Ecclesiae,&B 3 Archie
45쪽
so Crisis de Societate Iesu, s. IV.
Archiepiscopus Bononiensis , in Paner rico de S. P. Ignatio,inter alia plurima elogia, haecia abet. O Quaenam aetas, qui sexus , quae hominum conditio , quae gens vel barbara,
longeque disiuncta inficiabitur, infinita propemodum esse, quae debet Ignatio Puerilis artas Christianae doctrinae institutionibus informata , quarum usum cum immenso Christianorum hominum emolumento ipse primus iuuexit ; inuentus in apertis gymnasiis erudita . maturi aetate viri tot in Oratoriis, &Confresationibus, veris poenitentiae ac vitae sanctioris Academiis, instituti s maior Te
plorum cultus, Sacramentorum,Concionum,
sacrarum Lectionum , piarum Exercitationum frequentia, ac veneratio, virtutis exemplum,ac sanctitatis aemulatio apud alios Religiosos ordines, excitata. Si vero per varias mundi partes oculos circumferamus , Molcho uiam , Persidem , Dalmatiam , Liabant montis plagam, Althiopiam, excultas ab Ignatio fructuosissimis Missionibus agnosscemus Germaniam, Poloniam, Galliam, Belgium, Angliam, Scotiani, Hyberniam plurimis locis ab haeresi propugnatas. Indias ad Orientem, atque Occidentem solem stas, eius, ac sociorum beneficio ab ethnica superstitione, aut a sede Romana desectione, ad unum Christi ovile, Pastoremque deductas. An non infinita sunt erga Christianam Rempublicam,& mundum uniuersum Ignatij merita , quod tam praestantis religios e Familiae condicor
46쪽
sis de Societate Iesu, j. IV. 31
conditor fuit, quae vel ab ipsis natalibus peculiari voto Apostolicae sedi obstricta , inter Christianos, & ethnicos, tot laboribus , tot cruciatibus , ac periculis continenter, ac generose pro Christiana fide bellum gerit Inspiciantur ex hac Societate primi, ac nouis simi ; illud usurpare de ea licebit, quod in re simili scripsit Cassiodorus lib.s .epi'. s. t Tot annis continuis simul splendet claritate virtutis : & quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata: taculis suis producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre , tot probati, quot geniti, & quod dissicile prouenit electa frequentia. Quare mirum non est, huius Ordinis initiis, ac progressibus animaduersis, si communis hominum sententia fuit, quemadmodum olim in Africa D. Augustinus in lucem prodiit, quo tempore natus erat in Anglia Pelagius: ita plane statim atque Tai ta- reum illud monstrum Lutherus erupit, ut tenebras importaret, singularem Dei prouidentiam Ecclesiae suae Ignatium, citisque aciein vere igneam, protulille. et s. Adnectam praefatis testimoniis id
quod extat in Relatione facta super Canoni-Zatione S. P. Ignatij, in qua inter alia sic profertur. O Cum inimicus homo superiori saeculo in agro Ecclesiae bene subacto, & praeparato superseminasset EiZania : & in Germania blasphema Lutheri lingua , &in Anglia inaudita Henrici saeuitia omnem Religionis, S B perta h
47쪽
31 Crisis de Societate gelu, s. V
perfectioris vitae professionem, omnemquet obseruantiam erga Christi Vicarium subducere, atque extinguere conaretur , ineffabilis Dei bonitas, & misericordia , quae praeteritis taculis contra subnascentes Haeresiarchas debstinauit Athanasium , Basilium, NagianE num, Cyrillum,Hieronymum, Augustinum, Bernarduin, Franciscum, Dominicum, caeterosque sanctitate viros illustres; supremis bisce temporibus excitauit spiritum Ignatij1oyolae, qui ex medio honorum cursu, atque a saeculari, terrenaque militia , admirabili quadam ratione vocatus, ita se diuino imperio tegendum , formanduinctiae permisit, ut tandem noua Religione huius sanctae sedis authoritate fundata, quae Gentilibus conuertendis, haereticis ad Fidei veritatem reuocandis , Romani Pontificis potestati tuendae, ex instituto se totam impendit. Aliud eximium testimonium vide insta num. 33,
circa Societatem Iesu , ei que
48쪽
Visis de Societate gesti, S. V. 3 3
pus Bracharensis,statim ac Prassul designatus fuit, epistolam scripsit Patri Didaco LayneE, Praeposito Generali Societatis Iesu , in qua asserebat s s Se multis ab annis sanctae huius Familiae summa deuotione, & dilectione deuinctum esse, quam proculdubio crederet caelitus emissam ad horum miserabitum temporum ruinas, & calamitates reparandas; it que mentis oculos coniecisse in Patres Sacrae Societatis, tanquam in primos Coadiutores suos in opere Domini, primaque instrumenta diuinae gloriae in patribus illis egentissimis, proinde precari, ne sibi Pater in hac re velit deesse. J Extat haec epistola in histor. Societ. lib. . num. Is O. Ipse vero Archiepiscopus Collegium Societatis Iesu fundauit , Quantum vero opera Religiosorum eiusdem Societatis
usus fuerit in historia ipsius Archiepiscopi videre es . 31 Frater Leonardus Marinus ex eodem
sacro Praedicatorum coetu , Archiepiscopus Lancianus Nuntius in Hispania in Curia Philippi II. Regis nostri, litteras scripsit ad B. Franciscum de Bor j a die et 8. Maij, anno Isi 8. cuius exemplaria extant in Collegio Imperiali Matri tensi, & referuntur in histor.
Societat. lib. r. num. 131. In quibus ita fatur.
s Caeterum Pater memineris, nunquam da monem in Ecclesia non seminasse EiEania, ut inter se ipsos Christi sectatores committeret; idque non per manifestam impietatem conatum , sed Eeli obtentu, & simulatione pi , B x ratis;
49쪽
tatis , Quemadmodum in praesentia Eeli nomine moueri videntur Christiani quidam,Religiosique professi ad Societatis tranquillitatem turbandam, quod mea quidem sententia nihil aliud est, quam opponere se praesidiis quae in haec tam periculosa tempora comparauit Deus Ecclesiae luae. Iste vero adueriantium Eelus haudquaquam Zelus est Domini, sed admodum carnalis, cui quamvis personam spiritus velint imponere, revera Zelus eli contentionis , non quaerenS, quae
Dei sunt, sed quae per Societatis existimationem detrahi putant sibi. Itaque & hic locum habet, quod dixit Apostolus ; Cum sit
inter vos Zelus, & contentio, nonne carnaleSes is , & secundum hominem ambulatis 3
Nunquid diuisus es Christus 3 Quid est Paulus, quid Apollo 3 Quid Dominicus, quid
Sanctus Franciscus Nonne ministri Dei sunt, cuius & ipsa Societas est 3 Proinde absislant dissidium facere inter Societates , sodali- ratesque unius , atque eiusdem Domini. Recordentur, quod dixit Apostolus ; siue per occasionem, siue per bonam voluntatem Christus annuntietur, & in hoc gaudeo , sed& gaudebo . Subeat & inconsulta Iosue aemulatio pro Moyse,cum monuit eum,ut duos
illos prophetare in castris prohiberet. Si bene sanctorum, in schola didicissent, scirent pro
secto,Societatem foueri debere,eique fauendo obsequium praestari Deo. Caeterum nolo, haec viros Societatis commoueant nolo,quidquam
50쪽
Crisis de Societate Iesu, s. V. 3 s
quam intepescat ardor. Sustinuit semper Ecclesia, electique eius hoc bellum , non a tyrannis modo , & confessis Christianae Religionis hostibus, sed ab iis quoque, qui sanctitatem profitebantur. Proinde teneant locum suum, neque haec exagitatio , quamvis ab hominibus religiosis orta videatur , pediturbet.
32. Petrus de Villars Archiepiscopus Vien-niensis ( ut resert Raynaudus in Mantissa ad
indiculum Sanctorum Luesinensium o solitus erat asserere Societatis bonum statum cum Ecclesiae Dei bono nexum, .& complicatum esse, & propterea ex tribus coronis precariis Deiparae, quas quotidie percurrebat, unam semper addicere Societati.33. Vincentius Laureus Episcopus Montis regalis in subalpinis , postmodumque Cardinatis epistolam scripsit Patre Did
co Layneae Praeposito Generali Societatis Iesu , in qua haec enunciat. Iam vero
Cardinalis ( loquitur de Cardinali Fumnonio , Galliarum lumine ) pro optima
opinione, quam semper de sanctimonia vitae, doctrinaeque integritate sacratissimae Societatis Iesu habuit, persuadet sibi, suam hanc patriam, contra impetum quemvis, i audemque Tartaream reddere inexpugnabilem posse , si praesidium ei de vestris hominibus imponat, suumque Collegium custodiae Societatis fidae, sanctaeque committat. Neque vero uni oppido , sed toti Regno, sperat , se in- gens
