Collectanea medica inauguralia, sive Systematis vasorum absorbentium succincta descriptio ...

발행: 1786년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

αν as

osculo est apposita, verum duplex conspicitur maximi cana. lis absorbentis valvula dum in venam ubclaviam termina.

Gaudent absorbentia vasa nervis, tunicis atque vasorum vasis sana ratiocinatione demonstrandis potius, quam cultro anatomico visui exhibendis in C. H. - facilius autem in animalibus brutis demonstrantur i). Oriuntur omnia, quast dicenda sunt ab ibentia usu, osculis apertis Vel a tota corporis superficie externa vel a cavitatibus ab intra quod MoΝRous filius Professor cum maxime Edinensis, quem Praeceptorem habuisse glorior, diligenti opera accuratisque experimentis demonstravit uberrime. - Uerum tamen videtur, non omnia absorbentia unice ad ductum tendere thora. cicum, sed et immediatam horum vasorum dari anastomosin cum vasis angviferis quod ΜΕCKELIU l quidem demonstravit de lymphaticis in ventriculo sitis, atque luce meridiana clarius probatur ipsa major lyrinphaticorum in dextro mitere in vena jugulari term matione. -

Dicatur itaque vas lymphaticum ejusmodi instrumentum in C. H. quod tenuitate, firmitate, pelluciditate, atque stria,

earum in primis origine.

t Vid. Disserr Epist ad HALLERUM saepius jam laudata.

32쪽

ctura valvulosa, ab arteria, vena nervo distinctum est in Osculis hiat apertis, atque de corporis superficie tota ex. terna vel interna humores absorbet, unde haec vasa liquore albicante aquoso inveniuntur utplurimum distenta, quem dein ad ductum vehunt thoracicum, in quo desinunt Omnes ramuli lymphatici, veluti in communi trunco, paucis tantum casibus exceptis quod supra verbulo jam monuimus, magisque adhuc in Physiologia hujus systematis lymphatici, mox tradenda, adstruemus. Linquamus itaque anatomicum lymphaticorum campum, quidque in Physiologia de absorbentibus dicendum sit paucis' presso pede lustremus.

Memoratis jam generaliter, quae in corpore humano in. veniuntur, vasis absorbentibus, dubius quis haerere non potest, quin maximum horum vasorum in Oeconomia usum agnoscat lubens. --

Continent absorbentia vasa vehuntque humorem ad speciem aquosum, quem ab omni corporis ambitu, tam exteris no quam interno, absorbent vel, ut AHNII m verbis utar, inhiant: Non vi id. HAHNII praef. ad latinam versiovem IIEIusONi.

33쪽

Non itaque absorptus ille humor catholicus est nec simiplex. - Etenim quae absorbentibus continetur lympha constat 10. ex nutrititia de intestinis absorpta materia; a'. deseros vapore in avitatibus corporis internis Xhalato, atque condensato iterum 3'. de materia ex ambiente corpus nostrum atmosphaera absorpta: - varius igitur dum lymphae sons sit, homogenetis certo humor inde oriri non potest: - quam autem chemicum examen profert lympharum disserentiam , atque lymphae propriae notas , huic elencho

breviori inserenda non ratum duxi, potius de illis, in o. sterum ex profesta dicam.

Manifestum autem, quem continent humorem diversum, ad speciem homogeneum, vasa lymphatica, omnem accipere debere a fonte hoc fluidum propellente, veluti cor prope Ι-Jit sanguinem in vasa sanguifera vel aliud dari in vasiis absorbentibus primi motus progressivi medium idque probabilius, dum ejusmodi instrumentum quale cor se se praebet vasis sanguiferis, in systemate lymphatico reperiatur nusquam. Negarunt quidem illud praedecestares, dum systema lymphaticum non nisi vasorum sanguiferorum continuationem habendum esse voluerint enim vero BoERHAVH n sen-

34쪽

ari tentia fuit: - Quod vas sanguiferum in minores dividatur ranaos usque dum ser0sum tandem' inde lyria piruserum, oriretur vasculum, a cendum, quia vasis lymptatici lumen non nisi trigesies sexies minoiem fluidi globulum, ea fluidum sanguine rigesies sexies subtiliorem vehant: Quodvero tali modo exortum vas lymphaticum arteriosum in venam terminetur denuo similis generis lymphaeseram, scilicet, eaque tandem in majorem vasis sanguiferi ramum desinat quod ipsae, praeterea sanguiferae venae effusum in cavitatibus liquorem sorbeant: -- haec autem sum a thopinionis Boerhavianae; eamque fertilis potius ingenii splendidissimum exemplum sistere, quam diligentioris naturae scru tationis documentum dare, lugemus. Non enim ' vera est globulorum sanguinis ejusmodi minuta in globulos senarios divisio: --a'. Vasculi lymphatici lumen ier, quater, quinquies Mamplius saepe vas sanguiferi lumine majus est: - 3'. Nec

unquam genuina, X anato me petita, argumenta doctrinae favent Boerhavianae: - non enim anatomicorum quisquam vas um memoratum jam decrescentem ordinem Xperimen.

tis monstrare, nec continuationem lymphaticorum sive potius absorbentium vasorum ab arteriis venisve injectionibus probare potuit artificiosis tentarunt quidem permulti, quibus etiam suffragantur summus ALLERUM, NEC RE LIUS, coWPERU aliique primae notae viri: - falluntur autem,

35쪽

atque subreptionis magnae in argumentis experimentisque

vitio a vero tantum abludunt, dum illud natura factum putent, quod vim arte unice fuerat prolatum. -- Omnium experimenta eo redeunt potissimum, ut probent, continua tionem vasorum lymphaticdrum e facili eorum, per arteriam venamve facta, mercurio, aere, aliisque materiebus repletione, dum dissicilius, raro admodum eadem materia, per arterias injecta, in venas transeat; quarum saltem cum arteriis sanguiferis anastomosis omnibus physiologis in- contestata haeret Falluntur autem, dum facilem in cellulosam telas injectae materiae extravastationem, atque inde vasorum lymphaticorum factam repletionem , pro 'eraanastomosi, aut vas accipiant continuatione Numerosa valde atque accuratissIma ONRo1 o silii, GULIELM atque

JOANNI HUNTERi p Observata, CRUCRS HANKII, q) HENSO NI, , aliorumque testimonium, luce meridiana clarius probant, nunquam ejusmodi lymphaticorum per arterias factam fuisse repletionem, nisi formata prius per ullularem com municatione vasorum non naturali magna quoque fallacia laborat experimentum a Doctore LoEsΕΚ cs cum hepa. a ten . Vid. A. MONu Differt de menis lymphathis te pluribus in

36쪽

te institutum, quod per longum tempus Berotini adeo fulicelebratum; verum detexit subreptionis visium in eo, MamRous , ita ut dein ipse Doctor LoEsER fuerit confessus ' ne quidem unicum in toto hoc hepate vasculum 6mphaticumis valvulinum repleri sed arteris hepaticae ramos crassAresse pro iis habitos fuisse'. cera enim repletum fuerat viscus, atque interstitia cerae materia aquosi nodosam exacte referebat lymphaticorum formam ac speciem, quod saepius iuinjectionibus fieri, vertatiori incognitum non est : Dicta itaque probant, non nimis praecipitanter ex si gularis experimenti eventu concludendum esse ad naturalem,

consuetum, partis latum; sed tum demum theoriam esse admittendam, tib copiosis , iisque a diversis, eodem

eventu institutis Xperimentis, innitatur.

Dicit quoque ipse NucRIus t V mundando lieni vi. tulino intentus, orAnique sanguine, aquae tepidae opeis jam loto , copiosum in arteriam splenicam infudi aerem, . spiritu fortius adacto, non tan um plurimas exiguas m, superficie lienis vidi elevari vesiculas, sed ex iisdem eois siculis prodire vasa lymphatica, flatu etiam turgida clieo nem perreptantia vidi, Qquo diutius arteria fuit insta.

ta, eo majorem notavi vasorum numerum: V -- addit deinω s Uid. NUcKit deuogrvhia curiosa etc. pag. si lugendum utique, quod ea, quae de systemate lymphatico tradit icce auctor, ex anatomia comparata in petita,' ad C. H, adplicata,

37쪽

deinde: . ab eo tempore conjicere coepi vasorum lym. phaticorum principia ab arteriarum surculis emanare. V Num autem ad veritatis normam ducta sit haec conci ullo de va rum lympnaticorum origine ex arteriis in experimelito jam relato, non est, quod multa verborum ambage demonstrare, necesse videtur. Quales enim vesculae istae aere distentae - ignora. et se lienis structuram protinus monstraret ille, qui vel in o. meatum haesitaverit assirmares, cellulosam tantum hic aere fuit se repletam nec lubet in breviori hoc Elenchosusius esse, omnia quae proferri possent, hujus farraginis adversiariorum argumenta, in edendo opere accurata magis bi. lance pendam, quidque momenti habeant singula expendam

. Sufficiat jam xisse non e arteriis venisve, nec glandulis, sicuti volunt alii, valorum absorbentium principium petendum esse, verum orificiis apertis ab omni cavi. tate in superficie corporis, haec trahere originem: ---Proprium itaque hos canales constituere vasorum systema, quae uidum, quod continent, non per anast Oim, aut continuatum cum systemate sanguifero neXum, accipiunt, verum proiariis viribus 9uriunt, inhiant, absorbent. mota

itaque dari sic dictas arteria lymphaeseras, quales pingere

38쪽

quidem voluit aliquis hisce diebus, experimento M.

laci a vero abludens. --

ABSORPTIONIS MECH NISMUS.

Quali autem methodo peragatur haec absorptio; - . quali demum mectianismo absorptum studum per canale manare pergat; - nunc videamus. - lita autem aliorum virorum hac de re sententiarum Xamine, quae Veritati, atque naturae, consentanea nobis Videtur ablorptionis metho.

dus, sequens est ant vasa absorbentia ubivis in C. H. ostiolis suis apertis, atque folliculum quasi formant organicum; qui materia absorbenda stimulatus, se contrahit, propellitque contentum humorem supra primum valvularum par, in absorbenti vase positum; - e capillari forsitan minimorum tubulorum attractione omne absorptionis negotium posset explicari in avitatibus corporis, atque in tubo intestinati, requiritur autem operosa magis aestio ea in ab- rptione quae de tota corporis superficie locum habet: haud absonum adeo mihi videtur statuere; quod si semel tantum sese contraxerit orificium, aut primus absorbentis folliculus, seque contentum fluidum adegerit supra primum valvularum par relaxato deinde eodem folliculo aut orificio spatium quasi vacuum detur, quorsum absorbenda materia sponte sua ruit: - Num vero in corporis' superficie, ea,

39쪽

dem, quae in pulmonibus, obtineat aeris atmosphaci ci per vasa absorbentia mutatio, phlogilticatio scilicet, per attracti. onem quasi hemicam electivam, locum habeat, res est, ulteriori disquisitjone dignissima, dum omni saltem rationis

sanae, fundamento non careat.

Poros in cute dari, demonstratione non indiget, in iis. dem autem oris reperiri organica exhalantium vasorum Oseula similiter a nemine negari posse, credo ab eodem autem solliculo, sive infundibulo utaneo, ortum ducere vasa absolbentia osculis semper hiantibus, est quod argumentis adilruxit ingeniosus cillultris inter Londinentes Chirurgus

Quum autem supra primum valvularum par in absorbenti vase jam adscenderit liquor, irritabilitate insigni donatum vasculum minimum, dum timuletur, contrahit se se pro, pellitque magis ulterius contentum humorem, quem amotu retrogrado, in statu sano, praeservant valUulae. Absorptum sic atque propulsum liquorem ductum ver1batboracicum vehunt vascula lymphatica, atque per illum canalem sanguini demum reddunt, quae ab eo fuerant secreta prius, ut iterum per corpus circumduci, utilia esse atqu secerni denuo possent.

40쪽

Omnia vero haec absorbentia vasa, priusquam contentum humorem cum sanguine per ductum thoracicum, aliamve viam, miscent, glandulas assicere, intrare, transigere conspiciuntur: in certe naturae scopo, ut, quae absorpta et variae indolis materia, praeparetur ulterius, laudabilis fiat, atque in succum convertatur animalem: - enim vero necesse videbatur, talem fieri plerarumque materiarum absorptarum praeparationem, dum eaedem materiae, quae non laedere, quin immo prodesse corpori, videntur, praegressa justa praeparatione, nocivae admodum reperiuntur, atque non raro lethulem certe eventum producere observantur, si statim cum sanguinis massa, non praeparatae, misceantur, licet etiam natura sua blandae sint, atque ipsis noliris humoribus perquam analogae. - dic aliorum animalium sanguis, lac, adeps, gummi arabici solutio,, plura alia, sanguineo canali protinus infusa, diras saepius pro

mortem ipsum. -- Uentriculorum igitur ad instar ossicio fungi videntur glandulae, dum subigant materiam a vasis absorbentibus allatam: -- mutatur certo certius per totum decursum continuo absorptum quidum, vitale redditur, quod inde apparet quum lympha, absorbentibus contenta, eo majorem accipiat, gelatinae ad instar concrescendi Deultatem, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION