De costarum fractura : theses ex anatomia et chirurgia .

발행: 1789년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

longitudine augetur. Si inspiratio contentior fuerit, & copiosori sanguini, vel eidem aegrius pulmonem pervadenti, spatium parari debeat, agunt simul musculi intercostales, costas vertunt sursum extrorsumque , sternum retinent, costae Vero imae, valide agente septo, detrahuntur.' Sic longitudo thoracis, inquit celeb. Haller, simul cum latitudine utraque augetur. Post utramvis harum actionum, sequitur relaxatio septi, & hujus intra thoracem concamerata restitutio. QUAMPLUREs musculi costis incumbunt, vel iis sunt assixi, spinae, scapulae, humeri motibus dicati, quos consul tb praetermittimus ; multasque quaestiones, licet insigniores, sed minoris ad rem nostram momenti, eliminandas censemus , de costarum fractura praecipue acturi : non immemores tamen, eXestato Haruvi ad Riolanum, invento circulationis sanguinis minime faventem, quod eorum quae sunt secundum naturam contemplatio physiologica prius sit noscenda, quoniam quod secundum naturam est, id rectum & tum sui tum obliqui regula, cujus luce errores affectusque praetornaturales definiendo , pathologia postea clarius innotescit, & ex pathologia usus & ars medendi.

g. I I.

Α vehementioribus injuriis externis costas frangi posse &findi neminem latet; deprimi vero , permanente depressione& stabili curvatione, non itidem constat. Dissicilius quam vulgo credunt fit costarum fractura; quodquidem praevia anatomica face inclarescit. In sceleto, thorax caveae avium

12쪽

custodi ex textu vimineo comparari potest : intensiori gaudet elaterio, impetiis qui in costas mobiles & obsequiosas irruunt, eludente. Tota compages ellip idea est, superne enim angustior, inferiaeque, licet minus, sed media latescit. Major amplitudo ad septimum circulum ; haec pars eminens in con

vexitate laterati thoracis patentior, magis est obnoxia compressioni &contusionibus ab ictu , lapsu, dcc. A septima ad ultimam, quo mobiliores costae, eb magis impetibus adversis

cedunt.

Non eodem modo , sed varie franguntur costae. Cujuscumque speciei discrimen cognoscere , operae pretium est. INTER costarum fracturae differentias , notatu digna sit quae partim fieri dicitur: ,, Nonnunquam , ait mi erus I , costae sic franguntur , aut saltem finduntur, ut aliqua solusn earum pars, sive ea sit interior , sive exterior, laedatur, & ex sede sua naturali haud reaedant ; fereque tunc sint sine malis aut

gravioribus sympromatibus , Lepeque non cognoscantur &quasi sponte sua quoque rursiis coalescant G. Hoc jam anno laverat Paraus de costarum fractura, dicens , saepe vero fit ut non penitus frangantur , sed tantum assulatim findantur , idque intus nonnunquam at non exilis. Sic fissura saepe mediam costarum substantiam , quae rara Sc spongiosa est, non excedit ; & tum leve malum esse pronuntiat. Ratio de hac fissura dubitandi petitur ab immensa totius compagis thoracis firmi tate qua injuriis externis resistit. Notissimum est incudem 1 Institui. Chirurg. lib. II, cap. VI, de costis diffractis.

sexcentaruin

13쪽

ysexcentarum & ultra librarum, & incudem ferientium fabro.

rum malleos facile tolerari. Hoc experimentum affert claris. Harur, a gen) cursu anatomico , anglice scripto , desumptum,& phoenomeni Iausam repetit non unice a parvo motu incudis , ut clar. Senac videbatur si) , sed ab elatere cari: laginum sterno commissarum , prellioni cedentium & facile se restituentium. Ex his concludere est depressionem costarum , ut fiat intror

sium fissura , eamdem compressionem & contusionem requirere , qua tota penitus costa frangitur.

ARTis genio , ingenii perspicacitate & rerum notitia praecellens , dum viveret , M. J. Lud. Petit, in tractatu de morbis ostium, fractaram costarum asserit extrorsum fieri posse, si in extremitatibus suis , anterius & posterius compressionem paterentur diametraliter oppositam utramque majorem resistentia; sicque in centro fiet solutio continui. Petito monente, clar. mi serus hunc costae fractae modum , ac si arcus in medio frangeretur, admittit, contra Gouo opinionem negantis dari fracturam qua costae extus pelluntur.

Suppos ITAE costarum fracturae, vel earum depressiones, impostoribus, pseudo-chiriatris , viam praebent nummos extricandi , populi credulitatem decipiendo : &, ubique falsa costarum restitutione , sibi famam acquisivere rudiores rustici , quin etiam tortores ; post-habitis eorum ignominia ac dedecore , sepius Magnatum quam vulgi stupore, facti nobiles. Quis nescit, Phaedri fabula edoctus, malum Sutorem , cui nemo

i) Acad. Scientiarum, am. 1729.

14쪽

calceandos pedes nollet committere, in medicina facienda, multorum stultitia, quaestum impudentiae habuisse : & nunc, quod lugendum, sicut Octaviani Augusti temporibus : aetas

abit ; sui numquam dissimilis vulgus.

DIFFRACTARUM costarum signa, unicuique primo intuitu conspicua, si graviori laesione una vel plures vehementius affligantur, aut cum vulnere , ut per ejaculatas glandes plumbeas , dcc. Sed in genere facilem dicunt costae fractae diagno sim : cui opinioni, vulgato magis consensu quam exquisitaveritate, subscribitur : nam quo si inplicior est costae fractura , eb difficilioris dijudicationis. Huic paradoxo instituendo ratio& experientia consociantur. Adversus dogmaticos Scriptores vernaliter a prioribus dici ata referentes , consulendi observatorum nomine illustres, penes quos jus est de rebus chirurgicis statuendi, dummodo judicium sit in quaestione dilucidanda statum .

Ex superioribus allatis circa fracturarum in costis digerentias , jam de fissuris saepius nec cognitis , nec cognoscibili bus, δc quae sua sponte coalescere dicuntur . nulla potest esse

controversia. Quibus signis, completa in genere dignoscatur fracitura, videamus. Haec sunt, dolor, impotentia ad motum partis naturalem , inaequalitas a mala conformatione , Ob Ossis extremorum in tuta unione a sua sede recessum ; crepitatio , id est, tactu stridor quasi sub auditu ; denique symptomata, de accidentia laesioni propria , hancque peculiariter concomitantia. DOLOR , unanimi consensu, sequi vocum pro dijudicatione fracturae sigilum, incertiqs in thoracis laesionibus. Cum

15쪽

enim costae depressae violentia externa , elasticitate qua gaudent , extemplo sese restituere valeant, dolor a contusione dc compressione minus quam in aliis partibus, fracturae signum praestare potest. Si ex simplici defluxione idiopathica pleuritici tam dire cruciantur , ut ira Deorum, teste Juvenali, se vexatos crediderint vitae non integri ; quis eadem parte a b injuriis externis laesa, dolorem subsequentem etiam graviorem, loco signi fracturae haberet λPreterea lateris vigili ctim febre dolorem Si coepere pati, missum ad sua corpora morbum Infesto credunt a Numine I .

POETAE de notisssimis dicenti lubenter credendum ; si vero id suffragationis arceatur, audiamus non infimae notae Docto- , rem Medicum Paulum Renealnum qui elegantioribus typis publici juris fecit ex curationibus observationes sa), inter quas sexagesima inscribitur, doloris in latere ; cujus haec spe

cies es: : is Puella in acutum pungentemque lateris dolorem incidit, qui contactu vehementior ; nulla tamen aut ruptae costae, aut inflammationis externae vel internae , aut flatus

suspicionis occasio suberat. Dolorem sentiebat, dum animam vel leniter duceret Post: unicam sangqbais missionem ob metum inflammationis subsecuturae , cathartico , sequenti die, Propinato , duobus vermibus vomitu exclusis, melius se habuit aegra, sequentique die dolor omni ex parte evanuit. Nostra

16쪽

sit ex hac observatione concluso, dolorem etiam atrocissimum. contactu vehementiorem, post illatam costis injuriam , non esse signum fra stura . Ex positionibus Anatomico-physiologicis patet minorem esse costarum ad respirationis munus necessitatem, diaphragmatique praecipuum onus hujus functionis incumbere. Ergo a pamtis laesae motu impedito , nempe a spirandi difficultate, minusquam in aliis partibus concludendum adesse fracturam costarum , si quidem a causa facile amovibili, ut patet ex Renealmi obser-Vatione , quamplurimisque illi analogis , molestus & anxius fieri potest partis motus naturalis. Seo pro indubitato & vere pathognomonico fracturarum signo, partis difformitas, a recessu extremorum solutae unionis. Ast de hoc praepostere in diffractis costis desideraretur. Ex anatomia constat costas sibi ipsis invicem, musculis praesertim intercostat bas, alligari, ita ut nulla earum dimotio ex fraetura fieri queat. Hanc pathologicam assertionem de aequalitatis naturalis nihil quidquam immutatae permanentia, confirmat Therapeta.

alterius sic Altera poscis opem res O conjurat amice.

Nulla fit ab observatoribus, de restitutionis encheire si mei tio. Tria sunt in aliis partibus ad os fractum in statu naturali

reponendum , trahere , continere & adjungere; quae vulgaribus vocabulis sub nomine extensionis, contra- extensionis conformationis nota sunt. Nulli horum locus datur in coDtarum fracturis : simplex deligatio continendis topicis resol

17쪽

velitibus comparata adhibetur, absque ulla intentione partem fractam coercendi. Ex crepitantium extremorum strepitu fracturae existentis major exurgit certitudo , modo attente perspicacique tactu pars saucia attrectetur, habita ratione loci actionis musculorum hunc tegentium. Sed quorsum in casu dubio curiosior investigatio λ nullo modo dimotae partes fractae, immitiori tractatione possent ambientes pungere, unde gravioris mali metus, ab auxiliatricibus manibus minime expectandus. DIFFICILEM a tactu, costae fractae dignotionem jam statuerat, in suo de morbis ossium tractatu celeb. Duxeim , eamque minUS fallacem, si a motibus trunci desumeretur. Quod ad probandum utitur exemplo cujusdam mercatoris parisiensis, qui lapsu sibi costam e sterno-vertebralibus fregerat. Nihilominus octo circiter vel decem leucas equo vectus peragravit : octi dui redux, sedens, truncum Vertendo ad partem oppositam, strepitum , bino & alterno tempore sentiebat , scilicet rotationis &repositionis : exinde nullum de fractura costae dubium, quae sub imperata quiete sanescit. INTER symptomata in diffractione costarum primiti iis vel pedetentim incedentia , sputum sanguinis numeratur , idque vulgo tribuunt aculeatis fragmentis introrsum propulsis , pleuram de pulmones pungentibus. Quid inde ξ si , ut verum , partibus fractis nequaquam dimotis sputum adveniat cruentum, in pleuritide sympto ma nulli clinico ignotum. Cur a causa externa dc quidem violentiori percusso thorace , praecise ob resistentiam costarum , alienum esset

18쪽

sanguinis sputum 3 quis effectus commotionis non novit λ Αpercusso, integris costis, hypochondrio dextro , hepatis solutam unionem vidit J. Lud. Petit, scholae nostrae quondam decus. Sed ad rem propriori documento observatio sequens. D. de Marceno , quinquagenarius , regiorum vectigalium Nannetis quaestor, ictu rostri. equini percutitur in media anteriore laterati thoracis parte. De brevi evanescente dolore primario parum curat. Remanet sensus cujusdam gravedinis

obscurus ; lento pede incedit dyspnoea , successivo gradu ingra-Vescens ; tandem constanter asthmaticus & subinde haemop-toicus. Parisis in aestu litem optoico supremum diem egit. Cultro anatomico hujusce actus praesidis subjectum fuit cadaver, in pulmone, e directo loci percussi duobus abhinc

annis, ubi constans fuerat dolor internus, conspicua fuit &facile extracta lymphatica massa, pugno major, coloris & consistentiae polyposarum concretionum, quas in mortuorum cordis ventriculis & 'auriculis videre contingit. Diversa strata globum carniformem menticulia in anevrismatibus spuriis consecutivis, diversos sanguinis effluxus subculaneos indicantia, in hae massa erant similiter disposita subter quam una aut altera cruoris tum liquidi, tum in grumos concreti uncia continebatur. I umor in conspectu Academ. Regiae Chir. venit dieci I 732. Ruptum, in hoc casu, commotione, arteriae bronchialis ramulum quis neget ξ exinde consideratio therapeutica maximi momenti. EMΡHYsgMA, tumorem satulentum ab aere, tanquam costae fractae proprium accidens habuerunt, variaque est autorum

hac de re opinio. Crebrius in pectoris vulneribus quae in

19쪽

interiora penetrarunt , laesis pulmonibus , sit emphysema

retento aere inspiratorio textum adiposum subeunte. In gravioribus & maxime complicatis costarum fracturis , absque vulnere, laedi possunt pulmones. & vero emphysemati locum praebere, quod quidem accidens, nullo, quod sciamus, exemplo, confirmatum. Mil erus, loco citato, de costis diffractis, ab aere externo tumorem satulentum doscribit, exiguum vulnus supponendo, per quod carnem inter & cutem, in cellulosam tunicae adi posse substantiam aer sese insinuat, primo pectus,

mox Vero collum etiam, caput, Ventrem aliasque partes

insigniter inflans ; qualiter nempe vituli atque oves inflari a lanionibus consueverunt. In augendis rei modis nemo intem. perantior, si Platnerus excipiatur, causam emphys ematis

de quo agitur, aeri tribuens qui praecipue, si gelidus, in adiposas cellulas extrinsecus irrumpit illasque distendit. Sic deformissi & contaminatur Ars, in cujus illustrationem tot Iantosque labores contulere docti & experientissimi magistri 1 .

INΤER egregios consulamus paratim nostrum qui ducentis abhinc annis, futuri quasi praedivinatione, augurabatur, eX- perientia duce, quae doctis lucubrationibus & experimentis physicis & cthymicis explanata sunt nostris tempsibus, circa aeris naturam & proprietates, ejusque mutationes varias in

putredinis formatione, praesertim discendas a Cl. Chirurgo Maobride, triando dublinensi, diligentibus factis periclitationibus. ea qua pollebat ingenii sagacitate excellentissimus vir , de arte

i Platnerum in errorem induxit M. te Drau, obs tom. L cujus facti discussio utilis hic locum habere nequit.

20쪽

Is medendi, si quis alius, optime meritus. Sic autem Paratis de tumore flatulento in fracturis costarum adventitio. AD fractas contusasque costas multa sequuntur sypnat mala : sed inter caetera duo existunt minime vulgaria : primum est contus e carnis inflatio, quae etiam leves ossis affectiones, ab initio neglectas sequitur. Inflatur autem caro non pure,

sed humore quodam pituitoso, glutinoso & muci simili intus

coeunte. Causa est partis in coquendo, ex ictu & intemperie, imbecillitas, quae alimentum solitb copiosius affluens, seu doloris Occasione tractum , seu naturae, sui conservandi studio incitatae, impetu caeco, transmissum, sibi assimilare nequit. Itaque semi-crudum illic permanens multos de se suscitat flatus, vel a calore imbecilliore agitatum in vapores nebulosos resol vitur. Quo fit ut turgidula eo loco caro videatur, & mollescat contra cutis, quasi calamo inflata. Itaque appressa manu, audire licet cedentis aeris strepitum, & videre relictam in parte cavitatem, quem ad modum in tumoribus aede malosis contingere solet. Huic inflationi nisi occursum fuerit, succedit inflammatio , febris, abscessus, dyspnoea, denique id affectionis secundum genus, quod explicandum hoc capite suscepimus, nempe costarum putredo, corruptio seu syderatio Haec sunt

venerandi senis aurea Verba.

PRODR1A experientia edoctus Cl. Petit, nobis paraus secuta.dus, recte monet ne tactu tumoris flatulenti decipiantur miniis attenti in dijudicatione fracturae costarum. Ex pnemissis concludere fas est cum Platnero: Ergo nec emphysema certum

indicium est vulnus pectoris ad interiora pervenisse, si quidem fieri potest , etiam non soluta cutis unione.

SEARCH

MENU NAVIGATION