장음표시 사용
11쪽
Haec, quam modo exposui, Ventriculi partiumque adjectarum destructio apud infantes lactentes maxime invenitur; nec desunt Vero eXempla, ubi et in provectiorum
annorum cadaveribus emollitio et resolutio tunicae ventriculi mucosae, a relata non multum diversa observata est. Jam Hunt eru S refert, leviorem in pleriSque, quae secuerit, cadaveribUS Sese reperiSse; et revera nonnisi accuratarum Sectionum deScriptionum magno conferendo
numero, quemadmodum in Louis disquisitionibus patho
logico - anatomicis inVeneris, opuS est, ut de frequentia et magna ejus metamorphoseos in omni aetate hominum extensione certior fias. Hoc loco jam adnotandum videtur, cum emollitione ventriculi plerumque in cadaveribus gravioris momenti alias percipi aliorumque Organorum laeSioneS, qUae mor tem comparaSSe Optime poterant.
Opinionum de caugis et natura stastromalacia6historia.
Quod attinet causas et naturam gastro malaciae, per- acidum ventriculi contentum sine exceptione sere cum ipsa congruens, nimium in Oculos cadebat, quam ut res
utraeque non in causalem neXUm referendae visae QSSent.
Jam qui primus gastro malaciam ob Servabat, clarissimus Angliae anatomus et physiologus, J. Hunter hanc Sententiam professus est; et quamvis tum proce8SUS digestionis et momenta ibi agentia adhuc satis dubia essent,iamon mirifica inductus divinatione hypothesin proposuit, digestionem in vita inceptam post mortem eadem ratione poSSe continuari et vas ipsum, in quo processus ille
12쪽
conficeretur, in circulum resolutionis posse attrahi. Ge- Iatinosam propterea ventriculi emollitionem verbo aptissimo ipsius organi antOpep Siam appellabat, quae in Uno quoque cadaVere, pOSt unum quemque morbum praegreS-Sum, Vel adeo Sine eo poSt necem violentam conditionibus idoneis posset procedere. Saepius eam in infantium cadaveribus reperiri mentionem non lacit; neque de gastro- malacia tamquam morbo agit; nihil aliud enim illi haecce videbatur, quam proceSSUS poSt mortem chemicus. Deantopepsia Ventriculi doctrina permultum temporis generali probatione gavisa est; alii an atomi anglici insignissimi, ut Burias, Cars well, Wilson Philip p eam
confirmabant eique novas Suggerebant observationeS, nemine naturam ejus cadavericam dubitante.
Primus contra hanc Sententiam publice disseruit Jaeger, StutgardienSis, primo hujus saeculi decennio florens: habendus est ille quidem auctor doctrinae Statuentis ga
siro malaciam singularem lactentium morbum. VideamuS, quaenam eum caUSae ad relinquendam sententiam usque
ad illud tempus omnino probatam commoverint. Jaeger multis infantium cadaveribus dissectis animadvertisse SeputaVit, post morbum Vehementi materiarum acidarum
vomitu, defluxu alvi viridi, acido, siti intensa, rapide intrante macie, collapSU, conVulSionibuS insignem prae ceteris mutationes stomachi supra descriptas frequentissime accidere, Sine Ulla saepe alia abnormitate pathologico anatomica. Quae res ei Suffecit, ut morbum et conditionem stomachi post mortem anomalam in neXUm cau- Salem redigeret necessarium, idque eo magiS, quum is morbus in systematibus morborum tum vigentibus non
apte collocari posset. Malaciam jam inter vitam adesse
13쪽
ot symptomata relata efficere credebat; natura ejus non satis ei erat perspicua; primo eum proceSSUm eSSe eXistimabat, nomae infantium haud absimilem, postea hanc sententiam irritam ratus reprobavit malaciamque ab influxu resolvente contenti ventriculi praeter naturam acidi inter vitam in tunicas ventriculi acto derivavit; simul cum destructione Ventriculi morbum SyStematis nervorum, in
specie nervi vagi, et inflammationem ejus ac paralysin quidem nexu quodam causali uti credebat. Jae geri auctoritas sufficiebat, ut Hunieri simplex ac dilucida de autopopsia ventriculi doctrina ab illius
temporis turma medica condemnaretur; quumque nonnUllis annis post Cruve illiter, medicus et anatomUS gallicus praestantissimus, itidem morbosam gastromalaciae naturam palam proclamaret atque epidemiam adeo novi morbi perniciosissimam Sese observaSSe nunciaret, nemo jam novae hujus doctrinae veritatem dubitabat; da egeret Criive illi ter volebant, gastro malaciam eSSe morbUm: paruerunt ceteri et credebant sicuti etiamnunc plurimi bona sile credunt. Tantum aberant ista aetate pathologi, ut accuratam causarum pro Vitali ejus malaciae natura loquentium ponderationem instituerent, diligentibuSque experimentiS Veritatem ac pretium sententiae Hunieri eX- plorarent: ut gauderent, quia novam iterum anatomiSprovinciam e manibus extorsiSSent, magnamque darent operam, ut noVae Opinioni nova adminicula conquirerent; omnia illa esse putrida atque a VermibuS eXeSa, nemo
Sibi persuadere volebat; novarum hypothesium diluvie quia unusquisque medicorum insigniorum jus sibi vindi cabat, de re dubia singulare aliquid proponere, SimpleX res in diem obscurior ac tortuosior reddebatur, dum nemo jam Satis calleret, quid verum, quid salSum eSSet.
14쪽
Si circumscriptum ac parse mihi iributum spatium admittoret, lectori benevolo gaudium praeberem, Omnes hasce lepidas hypotheses hic mere appositas videre nam resutatione plurimae nec dignae sunt nec indigent), ut dilucide ante oculos ponerem, ad quantas aberrationes artificiosarum hypothesium ex aediscandarum pruritUS possit homines perducere; at quum haec enumeratio pSychO- Iogica magis, quam practica ratione pOSSit nostra interesse ut in libro potius de pathematibus ingenii scripto, quam in tironis modici Iovi dissertatiuncula locum suum justum debeat quaerere, ex illarum hypothesium refutatione non
ogentilam acerVo unam tantum eligere ac narrare mihi permiSerim, quae cetera S omneS repraeSentet.
Arripio Fluis climanni cujusdam conjecturam. Originem suam debet de polaritatilius corporis humani doctrinae, quae et nunc quidem hic illic probatur. E virionim illius ingoniosi sententia vi gastromalaciae morbi splen et stomachus rationem potarem reciprocam hauriunt, aqua contenti ventriculi solvitur in sua elementa, quasi fluxu electrico columnae voltaicae; in polo lienis negatiVO hydrogenium excernitur, in positivo ventriculioxygenium; hoc quidem singulare aliquod acidum prOcreat, quod Solvit stomachum, quo resoluto emori inrinsans. - Ni res nimis esset ridicula, contumelia palliologiae posset appellari, quod haec hypothesis curn multis aliis similibus honoratum etiamnunc in compendiis
Sequitur nunc quidem sententiarum primariarum dijudicatio earum, quae de re nostra in temporum decurSu
15쪽
plus minus Vigoris sibi comparaverunt vel eodem adhuc gaudent. Quum omnes has Sententias Singulas ac discretaS eXponere longum eSSet, in complureS classes dispertitas eas proferemus, aptiSSime tres distinguentes. Prima eorum sententiaS complectitur, qui ventriculi
tubique intestinatis emollitionem jam inter vitam perfici
SiStunt, eamque Vel causam vel effectum Singularis cujusdam lactentium morbi esse volunt, qui idem Sub gastromalaciae nomine in libris nostris pathologicis exponitur, de quo nonnulla verba hoc loco jam sacienda sunt. Quamvis consentiente horum scriptorum judicio nullus sit morbus, qui aeque nihil typici, constantis praese serat ; quamvis Statim a primordio Unumquodque signum patho gnomonicum desideretur atque in omni
symptomatologiae parte apud diVerSOS auctoreS contradictiones graViSsimae reperiantur: tamen, ne Scio quanam facta pactione, haec quae sequitur, morbi imago quasi norma, cODStituta atque recepta est, qua in re da egeriet Cruve illi tori potissimum relationes pro fundameniis ac regulis acceptae SVnt. Morbus, quemadmodum pathologicae gastromalaciae naturae defensores profitentur, insantes invadit nonnullarum Septimanarum plurimum Vel dilorum annorum; ium acutUS, tum SubacutuS, tum chronicus existit. Acutissimae sormae morbus, qui horas tantum XXIV saepenumero perdurat, Subito erumpit, Sine ullo prodromo, clam
febri vehementissima; infantes valde et continuo inquieti, multum vagiunt; pulsus frequens, SitiS ViX eXplenda, ita ut Vas potatorium jam exhauStum avidis Oculis sectentur. Alvus intumescit, regio stomachalis interdum servida percipitur ac tum pressa dolet, praeterea aegroti pedes Saepe
16쪽
abdomen versus protrahunt. Vomitus plerumque frequentissimus, Saepe continuus, liquoris Subviridis, mucosi, acide olentis, qui secundum N a gel ratione, qua efficitur, insigne aliquid habet. Insantes enim ea, quae paullo ante comederunt, non praegreSSis solitis moliminibus, ut
nausea, VOmitUritione, contorSione Oculorum, subito iano
vel duobus ructibus, vultu omnino non alienato deSpuere dicuntur. Praeter Vomitum, ut porro illi dicunt, simul intrant defluxus alvi aquosi, Virides, anum corrodenteS, peracidi. Respiratio videtur angusta, aegroti Sicca patiuntur tussi. Spiritus et cutis frigidula; rapidissime faciei collapsus atque macies efficiuntur, clamor mutatur in vagitum miserabilem; pOStremo proVenit Sopor, pulSUS inaequalis, innumerabilis et vita insantis exstinguitur, Viribus ejus summopere debilitatis, Vel inter convulSi OneS. Formae minUS acutae, ut porro scriptores illi reserunt,
morbum, qui tum tres Vel quinque dies et diutius potest
perSeVerare, prodromi antecedunt; insantes ciborum appetitum perdunt, Sunt morosi, animi depre8Si, ructibUS,aphthis vexantur et diarrhoea, multum saepe jam tem poris ante morbum ipsum intrantibus; praeterea non raro etiam vomitu somnus inquietus, vultus pallidus atque graviter affectus, Cum labris eruptione diarrhoea et vomitus frequentiores et pertinacioreS; eXOnerantur materiae mUCOSae, aqUOSae, acide olentes, interdum fibrillis et flocculis ex gris eo viridibus intermistae. Alvus intumescit; caput etsi principio servidum, tamen facies et extremitates mox frigidae, dum reliquum corpus Saepe tactu servidi8Simum percipiatur; collapsus et hic rapidissimus, in collo praecipue conSpiciendus, cujus cutis sublata plicas exhibet multum temporis remanentes. Signa in capite tantopere
17쪽
saepe ceterarUm partium anteveritant ac SUperant, Ut praecipue attentionem in se convertant. Insantes tum semper
dormitare videntur et sub soporosi jacent, facillime tamen expergefaciendi agrypno coma); qua in conditione itidem
inter convulsiones emoriuntur.
Denique specimina gastromalaciae accidere dicuntur, ubi morbus complures septimanas perduret; eadem hic symptomata adesse, sed longius Solum protracta seruntur. Id quod in consideranda hac serie Sympto matUm morbi, quem dicunt, gastromalaciae, illico in Oculos cadit, est plana eorum Signorum penUria, qIIae directe malaxin ventriculi probent; ut omnia haec symptomata efficiantur, graviSSimum Systematis chylopoetici nervorumque centrorum affectionem pro causa debere Supponi, omni dubio caret; at malacia ventriculi vel intestini concludi inde, vel adeo ut verisimilis conspici minime potest. Fingas tibi cogitatione partem ventriculi inter vitam in gelatinam, quam Supra descrip Si, consormatam; quo pacto intellexeris, cur non ventriculi motu periStallico, vel ad frequentissimum vomitum contractionibus decutiantur massae pultiformes atque per OS Vel per anUm
ejiciantur' Si fieret illud, jure malaxis ventriculi inde
concluderetur; ad nemo dum in materiis vomitis, aut ex alvo dejectis substantiam ventriculi tunicae similem invenit et comprobaVit. Intelligi porro nequit, cur ex stomachi VaSis Sanguiferis, malaxi diremptis atque apertis non vehementes haemorrhagiae oriantur, quum oblitteratio eorum in ventriculo emollito nunquam observata sit, quumque Et SaeSSerpost injectionem vasorum stomachi effluvium materiae injectae minime impeditum invenerit. At haematemesis tam-
18쪽
quam Sympio ma gaStromalaciae nusquam a scriptoribus
Multo minus jam altiores malaciae gradus, ubi post per rationem ventriculi gelatinosa lienis, hepatis, dia phragmatis resolutio deprehenditur, eX SymplomatibuS patent; perforatio, quae in ipsis levioribus gradibus continuis stomachi motibus effici oporteret, inter vitam aegroti minime assuisse potest; desunt prorsus in serie
symptomatum HUS Signa tam certa quam dilucida, quae res nec post mortem in Ventriculo emollito comprobari potuit. Praeterea Sententia, morbum supra descriptum et o mollitionem tunicarum ventriculi nexu causali non uti, eo juVatur, quod, Ut OmneS fere de hac re scriptores concedunt, Saepenumero, Ubi per vitam gastro malaciae symptomatum SerieS completa aderat, po Si mortem ne vestigium quidem emollitionis inveniebatur et viceversa, quemadmodum jam supra dictum eSt, post morbo S prorsus alios, Vel post mortem violentam eXtensissima em Ollitio aderat. At symptomata modo descripta non Solum non emollitionem ventriculi approbant, sed ne designani quidem
morbum singularem ab aliis pathematibus certis characteribus diversum. Nam ut omittam, quae modo de penuria Symplomatum pathognomonicorum, de variabilitate hujus morbi imaginis retuli, Si integriS oculiS Sympto ma- tum Series, sicuti a diversis auctoribus describuntur, componimus, mirati invenimus, modo hydrocephalum auutum, modo atrophiam insantum, Saepissime autem choleram insantum quam accuratissime disertis verbis nobis depingi, hac solum differentia, quod in casu speciali allato Stomachus post mortem emollitus reperiebatur, unde Satis
19쪽
st probabile, nonnisi mutationibus anatomicis, quae ut
postea demonstrabimus, mere sortuitae Sunt, morbum nostrum hypotheticum inter vitam cognitionem debere. Anatomicus inde morbus gastro malacia non sine jure pOSSit Vocari, quum praeterea a Solis sere ex professione anatomis, minus autem a medicis practiciS saepius observata et descriptione accuratiore digna habita sit. Ut insufficiens doctrina gastro malaciae, tamquam morbi sui generis Singularis, ita et Sententiae de natura pathologici illius processus. Malaciam omnino elementarem, idiopathicam esse formam morborum, et uti in omnibus telis organicis, sic quoque in Ventriculo sine aliorum morborum coneVrSu poSSe eXistere, opinio jure hic praetereunda mihi Videtur, quum nunc quidem nemo sere de Secundaria omnium malaciarum natura dubitet. Et ven- triculi igitur malacia, si eSSet re Vera morbus, nonniSi deuteropathicus posset esse; ergo hoc Solum quaeritUr,qUemnam morbum alium scriptores genitorem illius putaverint. Primaria, quae hic oppugnanda Videtur, Sententia gastromalaciam residuum aut Symploma concomitans habet inflammationis acutae vel sub acutae. Ortum illa ducita Cruve illiter, quem Saepius jam commemoraVi, et Omnino a Solis sere Francogallis usque ad recentissima tempora defensa et a paucis tantum aliarum terrariam observatoribus repetita est. Facile est intellectu, Brous Saei aetate, ubi gastro enteritidis simulacrum in omnibussere processibus morborum in scenam prodibat, non minus gastro malaciam in solo inflammatorio radicem habere oportuisse. At levis jam in eam, quam Supra de- Serip Si, cadaverum conditionem oculorum obtutus hanc
20쪽
sententiam refellit. Est utique malacia, quae inflammationem sequitur, Sed haec a gelatino Sa diversissima. Se cundum Cars weli tunica mucosa ratione inflammatoria emollita minime pellucida, sed magis minusVe imperspicua et opaca; vel maXime depraVata Vel prorSUS corro Sa, nunquam massam format album inOSam aut gelatinosam, sed Semper adspectum praebet, qualem sarina et aqua mixtae. Praeterea omneS ferme Ventriculos gelatinosuo mollitos rubedo deficiebat injectoria, deficiebant inter
vitam symptomata gastritidiS; nam dolor, calor, intumescentia in regione stomachali rariora adeo morbi, quem dixerunt, Symplomata, ObSerVata SUnt. Itaque Sententia quoque, quam Schoente in defendit, gastro malaciam in neu rophlogOSium per Se jam obscurarum et minime omnino receptarum numerUm reseren S,
Sponte collabitur. Simillima huic alia sententia, quae gastromalaciam affectionem ventriculi atrophicam Vel gangraenosam habet, et a paralysi nervi Vagi oriundam. Non minus haec quidem aliena est atque inepta. Nam ut illud omittam, atrophiae
et gangraenae et in vita et in cadaveribus prorsus omnia signa characteristica deesse, Voluminis nempe deminutio, odoris gangraenoSi, bullarum gangraen OSarum nil Squam
fit mentio: paralysis nervi Vagi mera hypotheSis, quae nihil pro se, omnia autem contra se habet. Quo pacto hercle nervus paralyticu S poteSt esse, qui perceptionem finiensissimam, hoc in casu sitis dilucide praebeat; et lsitis constantissimum adeo morbi hypothetici sympto maundique proclamatur. Ac deinde continua iUSSicula, cum respiratione normali paullulum accelerata hyperaesthesiam potius probat, quam an aestheSiam nervi praeum Ogastrici in parte sua pulmonali.