장음표시 사용
21쪽
oritur sensus ille roborans et reficiens, quem percipiunt aegri, hanc medicinam adhibentes. Indoles alexipharmaca effectum praestare videtur resoluentem et antia spasmodicum. Resoluit ςnim mucum in visceribus et solidorum interstitiis haerentem , et lympham viscidam sanguini immixtam eorum, qui morbis laborant mucosis , fitque euacuatio per poros culaneOS. Vis antispasmodica se exserit in febribus, neruorum nempe in spasmos tendentiam tollendo. His addere licet virtutem antsepticam, qua eam gaudere certis et pom hac afferendis mihi constat experimentis, quaque omnia hucusque nota vegetabilia
exsuperare liquet. Quo vero pacto in intermittentibus speciatim agit, ita inscius sum, ac modi, quo peruuianus cortex suam in iisdem caeserit virtutem, cujus agendi modum multi
22쪽
18 quidem explicare aggressi, sed, quantum scio, nemo adhuc expedivit, et ego non expediam. Si ex phoenomenis in morbis obse vatis conjecturam facere liceat, sententiam meam proferam. Ab adstrictione sola minime derivanda est virtus febrifuga ;quoniam alia simplicia non pauca, et styptica vi et insigni amaritie instructa, id non praestant aeque feliciter, quod et cortex
exoticus et nostra radix nunquam non,
si rite cum eis agas, praestare certissime possunt. Ab indole antis eptica derivari
nequit, nam flores arnicae corticem peruuianum antis epticitate multum exsuperant, et tamen in fetbre fuganda eodem longe inferiores sunt. Immo eo respectu spirituosa et acida omnia, maxima anti- septica virtute gaudentia, praestantissima essent febrisuga, quod tamen experientiae
repugnat. Ab alexipharmaca igitur indole
23쪽
Meam oriri admodum verosimile est. Attamen non videtur effectum edere tam resoluendo vel corrigendo materiam peccantem, quam neruos demulcendo. Tale quid obseruata indicasse mihi visum est. Magna enim pars aegrotantium, hac radice curatorum, et diu cum febre conflictantium, antequam Opem meam petiuit, solo hujus pharmaci usu, absque remedio laxante vel alia quacunque manifesta euacuatione, statim a morbo est liberata, quod fieri nequivit, si resolvendo vel corrigendo ageret. Praeterea essentiae Geidosis tempore unius horae ante paroxysmi ingressum propinata plus simplice vice spas-mOS neruorum, adeoque horrorem et frigus, ira auertit, ut vel nulla febris, vel leuis tantum calor modo obortus sit. Et quoniam hoc in casu peccantis materiae, ubicunque etiam haereat, resolutioni vel correctioni tam brevi tempore locus non
distur, ideoque nulli evacutioni vel sudori B a im
24쪽
insequenti, et sortissima sudorisera, ut
resoluentia simul considerata, nomine se-brifugorum nunquam digna fuere, necesse est, ut febrim vincat in neruos agendo, hisque volatile, anodynum et speciale communicando principium, quo demulcentur ita, ut contractiones spasmodicas illorum, in parOxysmi initio praesentes, pro cujus vis aegri statu et remedii dosi, vel
reprimantur, vel omnimode avertantur.
n) Hoc vero problema alii aliter expli
cent ; n Annus jam integer exactus est, eX quo
haec cogitata litteris mandavi, de quo ruinveritate postea omnino sum conuictus. Defici otibus mihi initio hujus anni radicibus, easdem recentes Primo vere, et qui dein mense Martii, effodere et exsiccare jussi. Pulverem inde paratum aegrotis tribus, intermittente laborantibus, dedi, qui inde sanati sunt, forsitan, quia hi morbi curationem facile receperunt. Eodem tempore Patronis et amicis, quibus hujus radicis eximiam nuper aperui laudavique virtutem, Pulis
25쪽
cent; opinionum enim commenta delet dies, naturae judicia confirmat.
Pulveris portionem, qua experimenta instituerent, ipse de rei veritate conuissus, misi. Mox vero virtus mihi cognita simul et semel euanuit omnis. Intermittentes enim aegrorum, quibus sunt medicatus, etiams1 tres ordinarias doses porreXeram, corporibus quasi infixae haeserunt, meque ad corticem Peruv. adhibendum, quod nunquam antea factum erat, compulerunt. Idem amicis, quos fas erat me versipellem habere, accidit. In causam inquirens dubitaui, an justo citius effossae essent radices, quarum virtutem medicam calore suo reficienti nondum excitauerat sol; an vero peruersae eas siccandi methode adscribendus esset defectus essicaciae. Tandem causa est Teperta. - Radices recentes, quo citius in pulverem redigerentur, me inscio, super fornacem admodum calidam nimis festinanter exsiccaverat seruus, tu in temporis pharmacopolae domestici vices gerens. Nouis deinde radicibus collectis, riteque torrefactis curatione8, uti antea, perquam felices institui,
26쪽
sExENNIUM est, cum prima in intermittentibus tentamina instituerim, in quibus
radix Gei statim spem mihi fecit, sere, ut pharmacum illi pexuuiano simile in
borealibus detegeretur terris. Inceptis vero obseruationibus varias ob causas interrup-ris, proxime praeterlapsis annis, sed pra eipue ultimo anno praeterito haec, quae fideliter annotaui, et jam in lucem edo, cepi obseruata, in quibus egregie se praestitit radix. nostra.
Eae primo quidem saepius omnem
superauit expectationem, quoniam paruula interdum dosis vim morbi totam fregit, sustulit, bonamque praebuit valetudinem. PRAETEREA post morbum finitum, more aliaS consueto, nil omnino hujus Vel
stitui, eo gnovique, vitium pulveris in eo eonsistere, quod aromaticum et volatile Principium, sine quo radicis usus inutilis, nimio adhibito calore auolauerat.
27쪽
23 vel alius medicaminis ad praecavendam recidiuam porrigere sui coactus. Nam recidiuam nunquam vidi, nisi ea vel ex aperta culpa et inordinato aegri regimine, vel ex non satis purgatis primis viis ortum duxerit, quod in centenario aegrorum numero aliquoties tantum mihi accidit, ut
remedium non satis laudandum sit o).
RADICEM praeterea nostram non parum exaltat, quod ram strictam post ejus, ac post corticis usum, seruare diaetam non opus est. Quamplurimi, quibus hac radice medicatus sum, et pauperes et rustici, quibus curae cordique nunquam fuit regimen obseruare praescriptum, in libero et Bigido aere opera sua secerunt, Omnium-
ο) ΗiNC etiam venit, ut nullam post febrim finitam remedii continuationem in historiis reperias, nam, paucis exceptis, qui morbo longo vires penitus impenderunt, plurimos vigilanti naturae, adjutrici optimae, quo ceratiores euaderent obseruatione3, reliqui
28쪽
24que generum cibos duros et pingues, ef nes, pisces, sale et Vento induratos, hale-ces muria condita, lardum, adipem, pluraque ejus farraginis, quae febrem saepissime reuocarunt, inconsiderate, tamen saepissime impune deglutivire. Vitiosum hoc et audax regimen debilibus et delicatulis
Vt Vnquam concederem, absit; praeteriti enim anni quartanas auctuna nates a concepto frigore recurrentes aliquoties vidi. QvIBUSDAΜ etiam reualescentibus aliquot dies post febris emansionem, tentandi gratia, laxans Pharmacum propinaui, sine ullo paroxysmi reditu.
ADHAEC Venit, Vt in omnibus casibus, quibus radicem opposui, semper aegris prosuerit, nunquam nocuerit. QVACUNQvE radix detur sub forma, medicatrices suas seruat virtutes, et eundem
29쪽
2sdem semper edit effectum. Essentiam prius aegris paraui, deinde decosti, et tandem
pulueris vim tentavi. An febrem intermittentem depellem dam utpluximum essentiae sescuncia, ut ordinaria dosis, requiritur, rarius unciae II. Determinatam hane dosin tribus vel quatuor vicibus die intermissionis cum aquae frigidae portiuncula capere jussi. Eam certius et efficacius agere obseruaui,
si paucis et majoribus, quam si pluribus et paruis hauritur dosibus. Sic uncia una, haustu unico sumta, aliquoties febrem fugauit; sed guttatim porrecta omni bi- vel trihorio levia paroxysmi sequentis signa saepe reliquit, alia tandem paruula portione delenda.
Ao decoctum parandum radicis sice tae drachm. VI. vel unciam unam adhibui, unde febris siluit; interdum tamen semum
30쪽
cia eam depulit. Deficiente mihi saepe
radice sicca, e recenti hoc paraui, et tum Vnciae treS vel quatuor requirebantur ad sebris fugam. Nam quatuor Unciae recentis radicis, evaporatione ad siccitatem facta, treS amittunt uncias, et una restat siccatae radicis.
Pur .ERis drachmae III intermittentem extinguere, et semuncia certissime hoc facit; attamen vidi, drachmas II hoc saepe praestitisse, et quamuis in ultimo casu prox, mus adueniat paroxysmuS, lenis ut plurimum est, et frigore carer, atque pro Sima deinde vice vel prorsus emanet abSque ullo dato pharmaco, vel, si aliquoties xedeat, dato nouo pharmaco facile silet. Ho C tamen reticere nequeo, majorem remedii portionem a quartana, diutius protracta, quam a coeteris exposci, si febris
Ad medicaminum praeparationem et radicem crassam et fibras adhibui; attamen monendum censeo, fibrillas tenuiores