Casparis Kinschotii Poemata in libros 4. digesta, quorum primus sacra & pia; secundus elegias & eclogas; tertius res gestas; quartus miscellanea continet. Omnia ex chirographo auctoris diligenter inspecto examinatoque edita

발행: 1685년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

Uam laetum mihi accidit , amicissise ininsi ,

audire & legere salvum & incolumem te in Sueciam appulisse, divinae Principis colloquio frui , tam me contra aegre habet , quod haec ipsa , quae tamen lubentissime tibi praestatur, neque sine piaculo omittenda congratulatio animo meo non possit non esse gravis & luctuosa. Neque de hae quidquam ambigendum supererit arbitror , ubi sciveris illam , nitia me praestanda esset, omnino tristem non futuram. Si enim quod ego facio ossicium Κinscholio nostro , exhibere posset ipse , ad literas tuas respondere , meo nomine felicia tibi omnia preeari ac fausta, nihil equidem magnopere cO querendum putarem. Nunc quanquam hoc ipsum ingenti me assiciat gaudio. quod neque carissimo capiti desim neque mihi,certe nimis illaetabile est non satisfieri desiderio tuo, Sequo consumeris, languori praesens remedium inopportuna fati iniquitate denegatum ab illa, quam maxime illud ferre optasti, manu. Secunda jam &altera labitur septimana, eum ingravescere coepit Κinschotii malum , & bonum factum ipsi visum migrare paternum Ularem , ibidemque mollius uam in mercenaria & circa plures occupata domo habenus aequanimiter exspectare, quid aliquando de se aeterni numinis clementia decrevisset. Lectulo plerumque haeret assixus , sed ab aliquo jam tempore noctes , quas apud ipsium, postquam in pejus vita est labi valetudo, alternatim traducimus amici insomnes, fere placidas agit, animoque valet quantum ullus, multa, quod nihil nos desperare cogit, sperans. Tui autem tenerrimo assectu ut meminerit semper , haud difficulter tu , cui candidissimi pectoris probe nota virtus, mihi credes, qui rogante ipso haec ad te perscribo , dc una mitto sarmen de pace, additis lusibus etiam prio-

12쪽

prioribus, ipsaque theanthropologia,quo melius res omnisci ab ovo cognosci queat. Dabam Hagae Decemb.

MAiori tristitia, quam admiratione te afficiet non in opina mors cognati mei & tui ante alios amici , Casparis Κinschotii. Obiit hesterno die , hora duodecima meridiana , sano judicio , & fide Christianissima

praeditus usque ad extremum vitae spiritum, praesentibus amicis omnibus & concionatore nostro D. Stormontio, cui

in omnibus satisfecit. Petebat a me pridie obitum suum, ut literas responsorias, amicitiaeque erga te suae, & quidem inviolatae pignora , exararem, his ipsis verbis scribes Nic. Heinsio sego eniti infirmus nimis sum me, ut vixi, ita mori propensissim erga illum animi ι jube illum melius salvere. Dixerat ,& prohibebat plura infirmitas. Jam mihi videre videor verba haec lacrimas extorquere tibi. Sed quid de extorquendis loquor Non opus est amori tuo violentia, sponte sua fluentviculi, & flebunt hominem, quem tu unice, de te ille, diligebat. Sine dubiocarmine funebri parentabis, quod utinam ad me i da, non indebita posco, quamvis etiam stlatiis indigeas: si modo tantillum temporis Suecica Pallas concedat. Vive & vale, virorum omnium decus, & me in ιocum defuncti quamvis indigniorem suscipe. Iterum Vale.. Tuus quantus quantus

Hagae Com. 2. Kal. Ian. . cID ID C L.

. R. a K IN SCHO T.

13쪽

IOHANNES F. GRO NOVIUS,

S. P. D.

ΚInscholium merito Iugemus, & aeternum desiderabimus. Heu mihi, an tota Batavia hoc tempore damnum majus facere poterat Sed ita semper optimum quemque & mors & Mars oppignorare solet. Vale, mi Helusi, & valetudinem cura. Daventriae raptim VII. Eid. Januar.

IANUS ULIT IUS S.

FT si jam puto aures tuas perculit funestus ille de Lin-

scholio heu i quondam nostro nuncius , cujus morae inominatum bunc literis Musisque annum auΦicati sumus. Obiit III. Kalend. Januar. languore conrumptus, animo tamen evecto , judicio integro. Affectum, quo vivus te prosecutus est , ad extremam quoque tegulam, &novissimum vitae spititum, servavit, supremisque testatus est tabulis, quibus tibi pignus amoris sui reliquit. Nec mei non memor fuit. walio quoque eodem, quo tibi, elogio legavit Virgilium, Horatium, Terentium, Iuvenalem in fol. omnes Reg. Edit. Blaspilio ex Italicis Davitam & Tassiunejusd. edit. Ommerio Plutarchum Gall. & Canaei opera. Homero nonnullos Historieorum Latinorum in sol. quos in universum Rulando Κinscholio praelegaverata Schelio Rusioque insignis notae librum unum atque alterum. Brietto Borraei opera Belg. aliis quoque alios, atque alia donaria legivir ; haerede unico instituto Patruo Nicolao Κinscholio, elfensium Syndico. Non multo ante excessum tempore

14쪽

ο mihi scribi euraverat se a te ariepisse Gratium meum in Reginae comitatum, quotiescunque venatum iret, admissum Gratum id mihi fuit, sed literas tuas videte non contigit. Ex te timue ea de re quid sit, intelligere cupio. De editione Poematum Kinscholii, quae moriens wallio commisit, judicium tuum desideramus , non quin edenda censeas; sed quo ordine, ac dilectu, deliberatio est. Mihi quidem multa immerito ab auctore suo damnata videntur. Sed de his ubi redieris, si tamen rediturus es aliquando, pleuius atque exactius agemus ..

VI. Februar. CID ID C L.

ADEUNDEM Clari pme Domine.

AT hic luctum ipse meum & complorationem sustin

re diutius nequeo. Itane est Ereptus nobis est nobilissimus juvenis Caspar Κin scholius 3 & ereptae nobis pariter illae deliciae , illae suavitates ingenii, quibus amorem omnium merebatur Quae tu illius manibus epicedia, quas lacrimas dabis, si eum olim ex Academia Hagam commigrabat , animi tui sensum elegis tuis testabare Nunc in snunc tibi uiurpare ex vero istud licet Non comiti comes haerebit, viridemqueper herbam Illius alloquis pascar, cir ille meo. Abiit,abiit ad beatam aeternitatem. Mihi quod etiam ad Hadrianum Vallium scribo, ingenii illius ac poeseos inprimis felicissime ad summa Untendentis vix bene coepto incursi fracti impetus has de studiorum nostrorum, nisi altius& ad res aeternas prospiciant,vanitate cogitationes injecerunt. Euo ubi summa dies nostros expleverit annos, Quod humus, injectus pulvis T urna teret Nec mihi profuerit, quod vates numen habere 'Credimur . er divum proxima cura sumus Nec mihi, quod chartas θ' chartis digna notari Nomina post cineres Musa perire vetet φSi quid id est, cari veru ni ad ianera vates, Et

15쪽

Et tumulo titulum maestaque serta dabunt. Ossaque praeteriens si quis tamen illa viator verit ,'Muse fama sit ulla meae JForsitan instertet violis, hederaque virente Et leviter , Hates hic quoque, dicet, erat. treius nihil est, quo se pes ardua vatum Porrieat: hoc metio eras operosa flumus. Abs furor est , sacras aliquod captare per artes φ Nomen, o infamam vivere vellesiuam. Fama perit, pereunt artes, rapitomniasecum Et rogus infelix, niger ille dies. Parnassi colles, o collibus addita amae Limina, laurigeris undique septa viis, Parcite, non Co vos, quanqκam mihi carus e pallo ηηuat , isque suum me sinat ire nemus. Non eeo vos hederas, si quas meruiseputamur, Non capiti posco laurea serta meo. Nec servant beaerae, nec servat laurea vatem, Et cineres frustra fera corona tegit. Hos mihi sensus injecit acerba Κin scholii mors, quam tu &Hadrianus Vallius, pro singulari in defunctum amore, studiorumque conjunctione , uberioribus lacrimis & epicediis prosecuttiri estis. At quid ejus libellis quos, cum hic esset, praelo jam paratos esse ajebat, suturum ὶ Fac, amabo, cum lucem viderint, id ex te intelligam. Neque enim heredes, ut arbitror, ad defuncti commendationem & suam, editionis promovendae curam , postremam esst volent. Bruxellis xv. Januarii

16쪽

R. H. S C H E L E S. D.

CVm ante duos menses a vobis discessi. ivi recta ut erat deliberationis, in welburgum meum, & ibi deinde

fere , sed tamen non diu meus fui. Multum enim boni temporis aliquot quae me circumsederant nugae , multum res meae sibi vindicaverunt. Vici tamen denique, & me per aliquot dies in literas abdidi. Vix ad homines redibam, . cum ecce mihi defertur acerbissimus nuncius de morte , heu dura fatal Kinscholii nostri. Fero enim,& qu 1 non feram molestissime, cultissimum illud, pulcherrimum & sere unicum Belgicae juventutis ingenium , ereptum nobis, ereptum tam praeclarum patriae animum, Musis delicias suas. Hunc nobis fata invidere ε, illos pene aufert septentrionum Regina. Si vos unus atque alter viri magni non sustineatis labantes

heil literas, quid illis tandem fiet 3 quid nobis reliquum erit praeter illas alas pestes & opprobria, quae salie supersunt,& ut sibi & sui similibus videntur, vivunt & canunt Sed hic communis dolor ; proprius iste & praecipuus meus est, quod

amiserim amicum sensuum mecum consensu& omni conjunctissimum voluntate; quod amiserim absens, nec adesse deficienti, satiari complexu , cygneas illas & iacras voces potuerim excipere, meque Ingravescente valetudine desiderarint illius oculi. Scripserat enim mihi quidam ex amicis ejus, quod summo mei videndi desiderio teneretur. Sed istae literat sive errore nominis sive fato post ejus obitum mihi demum redditae auxerunt tantum doloris acerbitatem.' Illius enim , cui nihil in vita negare potuissem, nihil ultra rogaturi voluntati noli potui satisfacere. Sed obduremus. Tecum nunc esse, mi Gronovi, & lenire hunc dolorem posse valde vellem. Sed prohibent quae me adhuc morata sunt negotiola aliqua, dic. Z aeolia p. n. Ian. .

CID ID C L.

17쪽

NOBILISSIMO VIRO

DE SCHELE,

IOH. FR. GRONOUIUS

S. P. D. ACcepi exoptatas tuas hilari sane fronte , quasi quoddam gratiarum ferculum : sed illae quamvis nunc . quoque tuae , hoc est , amore atque elegantia fragrantes , tamen perlectae ingenti partim moestitia, partim pud re me confuderunt. Quis enim potest esse dolor gravior nuntiata morte Κinscholii nostri O sortem asperam l 5 triste Bataviae fatum i quae modo ingeniis florentissima , ne illum quidem maturum habere potuit, quo uno tanta pristina damn solabatur φ quem clarum & diuturnum contra barbariem & ignorantiam exemplum sere sperabat cui in adfluente undique fortuna optime animato longum agmen honorum texebat quo praesidio se aliquando maxime niti posse confidebatὶ Quae omnia nunc uno ictu jacent eversa atque prostrata. Etsi autem jam pridem hoc fulmen minabatur pestifera illa membra depopulans tabes , tamen ram cito decretum iri minime opinabar. ' Itaque postremo colloquio auctor fueram, ut conferret in opusculum aliquod tot disertos politosque versus.& quicunque demum superveniret casus , Vel nanc sui imaginem posteris. proderet e

quae nunc avarorum haeredum postrema cura, aut ne un

quam forsan cura erit. Nos quoque miseros , mi Scheli, qui tantum auctorem atque testem studiorum nostrorum amisimus, &nunc propemodum in solitudine destituimur. Sed ego animum tuum satis exulceratum , nec communi tantum nostro, Verum & privato quodam dolore scindere dilacerare amplius non debeo. Ille beatus est & fortunam evasit,quae inter tam pulchra,suae tamen modestiae immemor futura non erat, & pio officio aeternum a nobis desiderabiatur, etiam cum mitius lugebitur. Memoria laudabilis prae

18쪽

l & eompone, & in posterum hoc patriae, hoc literis, hoe

genti, hoc caeteris tuis atque inter eos postremo mihi debei re te puta, ut diliSentius valetudinem cures, nec fata pros voces, sed tranquillus subsequaris, teque non modo tan- tum sed& unicum & incomparabile documentum & decust quam diutissime nobis serves, &c.

CUm cogito, quantum me semper amoeris, quantoque assectu studia mea prosecutus semper sis, Gronovi praestantissime , pudet me prosecto negligentiae meae, i qua eo uetam illam amicitiae nostrae thsseram obselefieri passus sum. Quid enim coloris supersit, quae veniae, spes, toto elapse anno,& in se nunc revoluto, ex quo nullast ad te literas dedi Z Hic ipse mihi aurem vellicavit, & sel 1 mnis voti atque officii fimul mei me admonuit,ut saltem fe- Iieem laetumque tibi ac istanc ipsum, qui auspicatur, annum, multorumque serentium seriem, Deum venerarer.

Etsi jam puto feralis ille de Linscholio, heu quondami nostro nuntius aures tim perculit,eujus provisa quidem sed ini sperata tamen mors inominata anni Mus auucia literatis omnibus reddidit. Ego quanquam paulo ante domestico; propemodum vulnere, quod genti nostrae Calsiae majoris i natu obitus fecit, afflictus, hoc tamen penitius animo meo admisi, quanto interiore affectu & illum ego, & ille me, quoad vixit, mimo amavimus. Pignus amoris sit supre-l mis tabulis mihi reliquit libros omnes Italicos, Hispanicos,l atque Anglicos, non poenitendum sane inle nihil merito nec speranti legatum : insio omnes Poetas Latinos : aliis' item amicis alios. Iam totus in eo sum, ut publico testificer

19쪽

M. S.

Qui. Ex. Nobili. Κinscholiorum. Ac. Tot. Magnorum Fcecunda. Nominum. Familia. Oriundus. Gentis Suae. Splendorem. Animi. Atque. Ingenii Nobilitate. Pensavit

Postquam. Linguarum. Literarumque. Humaniorum Scientia. Non. Perfunctorie. Imbutus. Nec. Non Jurisprudentiae. Romanae. Titulo. Decoratus. In Comitatum.VII Virorum. Ad. Pacis. Negotia. EFoederato. Belgio. Cum. Summa. Potestate. Legatorum. Adscitus. Haud. Poenitendam Publico. Operam. Ιn. Celeberrimo Monasteriensi. Conventu. Per Triennium. Navasset Seque.' omnium. Undique. Legationum. Primoribus Singulari. Ossiciorum. Arte.Spectatum. Charumque

D. Bonis. Omnibus. Amabilem.Reddidisset In. Ipse. Juventutis. Flore. Summae. Literati. Orbis Spei. Ac. Publicis. Vota 1mmatura

Morte. Intercepto' Amico. Integerrimo. Suavissimo optime. De. Se. Merito. Εt. Supremis. Quoque. Tabulis Affectum. Suum. Erga. Se. Testato. Janus. Villius. Moestus. P.

Immortale decus Μusae vindexque Latinae. Lumen Apollinei praesidiumque chor. . Flos ille, haud Batavae tantum, princepsque juventae. Principum amor, docti deliciaeque gregis, in tellure situs jaceat Κinscholius, Hospes,

Quaerere te Phoebus Pieridesque vetant. Quot modo pacificis permulsit cantibus aures,

invit populis linguas reddidit ille suas,

Tot testes laudum, & famae monumenta relinquens, Pro tumulo totum, qua patet orbis, habet.

20쪽

MEMORIAE

S. F.

Bisthois manes t μι vos consertia quondam niuinis ejusam cornataque lumina um t , Seu vos heroum chorus alter , socius o ille,

Ille placetis quondam , vitae junctissima sectae

Pectora, nune retinent, rebus caelestibus omnes Mundana minime capsendis menD stuento , Purratamque in Christo animam eantum me ferentes . Eierno pariter rerumque hominumque parentii

Hs mihi , vos nunc sit post tanta silentia , vestri Post bene sipectatam genii vim , voce ciere , 'ce , pii testante animi castissima sit . scilicet hoc solum est , quod sancte inferre valem a Scilicet hoc Alum est , quoa juste optare potestis. Funeris hoc ampli titulum , pompaeque peremis obtineat numerum repetitaque justa sepulcri; Proque tot in vita Ipνοbs quam pania illa Iulses Splendida I Uchorisque aliis , brumalis ad horae Instar G in Datium nisi perbreve livida Clotho

Contraxisset eam l pro tantis isto diurnis. Estibus ac modo Marnis . agit tibus illar . Insolis eximiae dotes , admittite rectas , Innocuas , quas haud fumus , e vis haud σκον-estat, sed lingua favens quas porricis ac mens s Inferms , votoque precor , sentite, salubri. Demeruistis enim. 'bis ad inania Musam Uertere, G in vanas casasique impendere nutar Laudum humanarum aut ficti mendacia easus 4 c risur O cκncta levis ηἱmium ardu-nti sinu vi Nex

SEARCH

MENU NAVIGATION