Casparis Kinschotii Poemata in libros 4. digesta, quorum primus sacra & pia; secundus elegias & eclogas; tertius res gestas; quartus miscellanea continet. Omnia ex chirographo auctoris diligenter inspecto examinatoque edita

발행: 1685년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

E CAPITE XI

CANTICI CANTICORUM,

a versu IO. ad versi m I s.

A Mica surge, pulcra surge, deserens cubile ,

Fer huc, amica, ne morare, concitata gressum. Hyems abivit, aeremque frigidum reselvit, Nihil minatur imber aut noti tibi furentes sinumque terra foeta pandit,aureosque flores Novumque ver refulget,alitesque copulantur, . , Simulque consident,gemuntque turtures in ulmo Virescit omnis arbor, intumetque laeta ficus. Onusta gemmulis, odore grata stat suavi Beata vitis. O amica surge quid moraris Veni colunt ba,in aviis columba delitescens Reser micantis aureum jubar,decusque frontis Sonumque vocis audiam, modosque delicatos.

Iam scelera infandae gentis, diraeque Tonantem

αxcierant fastus Sodomae: crudelia tandem Supplicia,ultricesque placent ante omnia flamar. Ille quidem lentus meritas expendere poenas Sontibus,& curae caelestia pectora tangunt Humani generis: sed enim contemta siliorum Consilia, & leges arterno adamante ligatae, Injustae toties passae ludibria plebis, Irritant mites animos. Stat perdere stirpem Invisam , inque iras ingentem evolvere Olympum. Solus, qui tanta servari posset in urbe, Lothus erat: non dirae illum contagia gentis Polluerant: jussa ille Dei tantum aspicit aequus. Ergo, qui meritae super impendentibus urbi Cluibus incolumen eripiant,mittuntur Olympo Ethe

32쪽

POEMATUM LIBER I. y

AEtherei cives. Illis penetralia Lothi, Et parvi patuere lares. O si qua meorum Vi yima caesa manu placuit ocelestibus aris Grata, nec inviso cecidit conspersa cruore Lothus ait, si justa peto, succedite tectis, Syderet juvenes. Sic fatus in atria ducit Coeli Oratores geminos. It sedula mater, Et geminae properant afferre sedilia natae. Ecce autem subito ingenti senuere tumultu Atria, & im pulsi concusso cardine postes Turba adnitentum immani tremuere fragore. Fama, peregrinos diverse a litore Lothum

Venisse invisum juvenes, exciverat Omnes Infandae cives Sodomae. Non segnior aetas, Non sexus, non ipse pudor remoratur euntes.

Illi ergo insisas jactant ad Sydera voces. Siste viros nobis, hac qui subiere penates Nocte tuos. Liceat peregrinam agnoscere gentem. Siste viros. Exit soribus post terga reclusis Lothus, & aggreditur multa prece: parcite, clyes, Nec sceleris tanti veniat tam dira libido. Sunt formosa mihi geminae mea pignora natae, Nullum experta virum , nulli sociata cubili ;Has capite, hic vestri sistat se meta furoris Tantum illis, quos ante domo, tectoque recepi Parcite, & hospitii inviolata relinqui te jura. Turba furens contra: Quis te, peregrine, furentem Ardor agit 3 Legesine alienae imponere genti Exul moliris Meritas , dabis improbe, poenas. Sic fati magnis impulsum viribus urgentConnixi, emotosque furunt elidere postes. Tum gemini Lothum dictu mirabile) fratres Eripiunt turbae instanti, clausisque reducunt AEdibus. At circum, Lotho quae proxima, turba Mox caligantes oculos, mox lumen ademtum Sentit, & ignoto quaerit vestigia passu. Jam certi Sodomae sceleratam evertere gentem, Et totum ciri um in cineres dissolvere regnum, Α ue Com

33쪽

Compellant Lothum comites : si forte tuorum

Ullus adhue ultra superest, seu sanguine junctus

Seu voto gener , hunc emptum cladibus edue, Urbis fata docens. Generos monet ille futuros , Nequicquam. Surdas monitis scelus obstruit aures. Prima dies tristes coelo dimoverat umbras: Impiger imperio paret cum conjuge Lothus, Damnataque abit urbe, pari comitante sbrorum, Et juvenum eomitante pari. Sit cura salutis, Lothe, tibi, dixere tuae. Neu lumina fleetas, Neu tentes oculis horrendum agnoscere casum. Tum fuge planitiem , montesque aceede remotos. Si placet hoc servare caput, si meque meosque Incolumes tantae visum est subducere eladi, Lothus ait, lictat tristes mihi linquere montes, Ne peream, potius vicinae te sta Marae

Excipiant profugos. oransi Numitis olli Annuit, & properare jubet, ne iussa Tonantis,

Et Sodomae periturae instantia sata moretur. Sole recens orto pervenit ad usque Maram Lothus, & hoc uno servatam eontigit urbem. Tum Pater Omnipotens disruptis nubibus ignem Depluit ultorem,unde omnis Sodomaeque Gomorraeque Exarsit regio de totae cum eivibus urbes Vindicibus flammis ustae traxere ruinam. At male damnata commota cupidine pectus, Immemor ah moniti caelestist resipieit uxor.

Illi dura silex cireum praecordia serpsa

Protinus, & saxo totos induruit artus. Qualis viva fuit multos intacta per annos, Vindictae monumentum ingens,stetit alta eolumna. Jam dira metuens ultra considere terra

Lothus abit, montesque petit, linquitque Maram. Vasta sub immensi praetenta eaeum ine montis Expandit spelunea latus. Natura ministrat Ipsa lares. Tales nascentis origine mundi Indigenae incoluere domos, eum saecula nondum Artifices nossent operum nee dum impia turris

34쪽

po EMATUM LIBER I. ra

m equam humanos efferret in astra labores. Haec placuit sedes. Huc secum prole recepit Lothus.& hospitio tuti se condidit antri. Interea stygiis excita paludibus, atris Anguibus impexum quatiens caput, horrida venit Tisiphone,incestoque afflavit amore Erores. Ergo, ubi ferales concepi uectore flammas, Unanimem maior sie est asstata serorem :cara soror, cernis cineres , mundique sepulti Exuvias tristes: rapuerunt omnia flammae: Nec spes humani generis super ulla relicta est. Qtiin etiam defeeta patrem prope deserit aetas; Aspice, cara soror, qualis jam gloria nobis Immineat, seris cantanda nepotibus olim,

HUMANUM REPARASSE GENUS. Privata ruinis

Terrarum immensique orbis quaefita per aevum Laus aeterna manet. Sed enim res tanta recusat

Ferre moras ultra. Quae sint facienda docebo. Nos patrii euras animi, tristemque senectam Dulcia libantes annosi pocula vini Pellemus. Mox primus ubi per pectora potus Serpet, & anteat, incipiet revocare juventae Gaudia, paulatim insurgens ego rore madentem Aggrediar mille illecebris, lectoque reponam. Quid vinum, quid possit amor,junctaeque tenebrae, Desolata suis quid poscat terra colonis, Ipsa vides. Fanti minor est assensa sorori, Et probat hoc pietatis opus, scelerata'ue laudat Consilia, & tanti sperat consortia faeti. Ut trepido cursu diffugit ab aethere Titan, Destituitque diem, tenebrisque involvere mundum Nox oriens caepit, feralia pocula ponunt, Invitantque patrem , non hic pellacia desunt obsequia, &, pietas ultra quam poscat, amitae

Illecebrae. Gaudet Lothus pietate sororum. Hoc uno Sodomae,quod amentque,colantque parentem, Judicio Lothi, poterant evadere poenas.

Ille ministrato totum se proluit haustu

35쪽

Immemor, infandumque avido bibitore liquorem ἰInceste votis ouantum officiosa seroris Versabat sine line minor, dum, pectore curasEjiciens, animiimque gravem, non debita patri obsequia incautias patitur, nullasque recusat Illecebras natae, totique indulget amori. Ilicet emoto labuntur pectore sensus Pulsa fiag t ratior nec jam pereuntis imago . Occurrit Sodomae, punitaque crimina flammis, Demiaque pars thalamo, punitaque crimina faxo. Illa thoro victum genitorem imponit, & audax Vix tandem vacuum mutatae erimine matris occupat ipsa locum , gremioqiue incesta parentem Accipit. Incumbens implet sua viscera Lothus. Nec modus est tuto sceleri. Nox altera crimen Rettulit. Impatiens scelerisque moraeque sororum Altera, ut optatae tandem venere tenebrae. Iisdem armata dolis, parilique assiara furore Horrendunt molitur opus, votique potita Duplicat infausti communia crimina lecti, unde Moab, natusque exactis mensibus Ammon, Matribus incestis fratres, patrique nepotes, eis seminae nomen debent ab origine gentes. Sic Sodomae flammis ultricibus ante superstes Qui medius sceleratae inter commercia tuentis Ianocuusque animi, scelerumque remanserat expers, Exul, dc insecti Lothus contagia mundi

Peccavit fugiens, & digna piacula dirae Civibus ignotis Sodomae commisit in antris.

36쪽

POEMATUM LIBER I. I 3VOTUM

Pro salute Patria.

NAssavius Belgi columen,bellique tremendum

In dominos toties districtum fulmen Iberos, Et priscas proavorum umbras indignaque fata Sangia ine Maurorum , debellatisque tot altis Urbibus & Batavo jussis accedere Marti, Signisque ereptis, spoliisque tot ultus opimis Indomitas acies & tot decorata tropaeis Bgmina jam pavidos rursum dimittit in hostes. At Batavi tutela maris Neptunius heros Nunquam degeneris verus Mavortis alumnus Quo duce adsue infecta rubet Germanica Tethys Et tantae cladis monumenta ostentat Iberis, Cui tot bellorum exuviae semperque recentes Hastaeque, Clypeique, ensesque in limine pendent, Ingreditur Batavis vicinum navibus aequor, Et dum Nassavius Maurum tellure fatigat AEquoreis excludit aquis. o maxime rerum, Si quid vota valent, precibusque movere tuorum, Respice summe pios genitor, neu vana ferantur Coepta fave. Si tota tuas se sternit ad aras Belgica selices exoratura triumphos, Si toties manifesta tui monumenta favoris Sensit Iber, toties Batavis puga verit aether

optimi Parentis

LUDOVICI K INSCII OTII.

Hoc erat, 5 Genitor, quod mens mihi praescia veri

Hostibus erepto mediis, medioque furori Bellorum, queis tota suas Germania vires, Tota suas exsaurit opes, odioque pereunt Excia

37쪽

Excitat adversas in mutua funera gentes, Hoc erat,o Genitor, mens quod praesaga malorum 'Me toties ultro monuit, fore ut alta viarum,

Emensum spatia, & tuta jam sede receptum

Incolumem,graviora domi post ista manerent: Hoc erat: agnosco vanae ludibria sertis. Quae, si laeta nimis vultu meliore refulsit Temporis exigui tractu , mox invida retro Cedit, & impensum repetit per damna favorem. Atoue utinam , si majores exolvere poenas Debuimus, quovis potius contenta fuisses, Materies certe fuerat super, apta furori Saeva tuo , exactrix rigidi nimis aspera fati lPlusne super timuisse fuit genus omne malorum. Accumulas . finemque adimis,metamque dolori. Nee iatis , 5 nostrae Genitor carissime vitae , AEtatis quod flore vigens, quod tempora canis Nondum sparsus obis,rapiao quoque turbinis instar, Securis animi, neu tale timentibus , ictu Eriperis. graviter perculsis mentibus ille

Incubat,& penetrat caeco praecordia telo. Toxandra tunc sorte procul regione morabar,

Circumsua jacet medio qua Scaldia ponto, Consilio, jussisque tuis, tirpe aspera rerum Me subiit iacies , & nota doloris imago,

Ignarum tamen, nil de genitore timentem. At, patrii reducem simulexcepere penates, Pronus in amplexus,dilectaque colla ruebam Nestius: at Genitor vicina in morte natantes Attollens venienti oculos sine talia fletumis memoret fixo spectabat lumine vultus Dilectae ibolis, dudumques moratus inhaesit. Dirigui visu in medio, totosque per artus Horror iit, veluti tactus Jovis igne trisulco, Ipse pium subita properarem morte parentem Praeverti, rigidi silicis de more stupebam. Defuit & lacrimis via, voci defuir ipsi.

Ut licuit fari, suspitia pectore ab imo

Longa

38쪽

po EMATUM LIBER I. as

Longa trahens, sic me, Genitor carissime, dixi, Excipis haec discedenti promissa dedisti

Ecqua mei tibi cura super φ meia', optime rerum, Novisti mens an pariter cum voce recessit tΑffectus da signa tui Nihil ille moratur,

Viribus enixus totis educere Vocem,

Quae tamen, ut summis excepta est denique labris, Imperfecta fuit, tenuique in murmure tandem Deliit. Accedo propius , carique parentis Excipiens fugientem animam, super oscula figo. Ille velut potuit mox reddidit oscula nato, Inde manum junxi, junctam premit artius ille. Dumque labat paulatim, & mors violentius urget, Exiguam patriae pietati temporis illam Visia dediue moram , ne me procul inde remoto Tristior hu manae fugeret commercia gentis. Deficiunt oculi, atque hebetato lumine visus Frangitur, astantes nec jam dignoscit amicos. Tum vero amotis nebulis, certusque propinqui

Exitii, praeclusa diu vix lumina solvi In lacrymas, vultumque perenni fonte rigavi, Alto cum gemitu,& luistinco singultu: Carcere dum tandem vix eluctata caduci Corporis ad patrium mens evadebat Olympum. Quo fugis, heu cui me,Genitor dilecte, relinquis Omnibus orbatum, selum , & rationis egentem 3 Certe ego, cum fatis Genirrix cessisset iniquis, Et Laehesis sacri rupisset vincula lecti, Ac soror, haud dudum matri post busta superstes, Rapta foret, velut herbosi flos gloria ruris Dente perit curvi subito demetius aratri, Matris supplere vicem, te reddere vidi Affectum geminum, blandaeque sororis amorem. Hei mihil quo pietas virtusque antiqua recessit,

Et nulli non nota fides quo mille periclis Altior, & serie longorum haud fram malorum Mens abiit quo spontis honos. vultusque sereni Gratia, α a primis uinata modestia eunti o i

39쪽

o mores nivei, & generose pectus honesto Incoctum, studijs Musarum &laudis amore

Nobilis imbutum Moriens haec omnia tecum, Ilicet heu l nobis nunquam rediture, tulisti. Donassent utinam votis pia numina justis Exiguam dilecte, moram, qua certus uterque Fatorum, nec adhuc ratio tibi morte propinqua Osfuscata foret, carisque amplexibus haerens Ultima vicini caperem solatia lethi, Teque mihi vitae dantem praecepta, piisque Me monitis firmantem, atque ad majora parantem Sedulus audirem l Levius tua fata tulissem.

Hei mihil quod vocem nec dum tua sensa locuto Eripuit vis saeva mali l nec mente fideli Condita sellieito licuit tibi promere nato lHei mihi, quod Patriae consulta novissima Patrum ,

Et votum unanimi sancta pro pace Senatus, Pene obitus extrema tui momenta secutum ,

Scire, nec immensi licuit dulcedine mentem Perfudisse boni l nec enim tibi gratior ulla Materies, tibi pacis opus, .libi munera cordi, . Et secura quies, fixique in postibus enses. Quid tamen invidia, quid inanibus aethera votis Sollicito, seriemque tuam , vanisque querelis Incorrupta animae melioris gaudia turbo Tu domitoriethi, rutili tu civis Olympi, Altior his curis, vanique laboribus aevi, Has lacrymas, haec vota vetas. Te tuta quieis Excepit statio, quam pax aeterna perenni Sede tener: nihil illa hominum commenta moratur, Alternasque vices& est mina mobilis aulae, Et jactata diu stolido ludibria vulgo. Hic pius aethereis insertus Arausius astris Sidereos late proceres sublimior inter Emicat, & toto radios diffundit Olympo. Tu Dueis invicti vultus. stellantiaque ora Jam vultu propiore vides. Tibi jungere dextram . Magnanimo datur Heroi, dum patria longis Fle-

40쪽

Fletibus, & tristi contanitur anxia luctu,

Indomitamque manum superos, certumque reposcit Auxilium, velut experto ratis orba magistro

Fliictuat, & toto jactatur sela profundo. Tu procul humanis a Qrdibus improba rides

Consilia, im manesque minas, Regumque furores, AEquatasque solo vastis cum molibus urbes, Et motu ingenti terrarum a sedibus imis Concussa imperia. & sceptri inconstantis honores. Non tu animam insentem cura torquebis amara, Impia si miseros agitet discordia cives, Et gavisa diu, nimiumque elata secundis, Sentiat alternas Respublica nostra ruinas. Dii procul avertant nostris crudelia terris omina, nec seri videant ea fata nepotes lMens praesaga tamen, motuque excita futuro Falsa utinam vatest j metuit tibi, Belgica,quam tot Undique circumstant odia, & lava undique Della, Nunc quoque vicinas nimium vexantia gentes. Haud tua sors melior, neque tu meliora mereris

Invidiosa satis, qualem sperare nec ipsa Audebas, fluxit series tibi prospera rerum: Hinc animi venere tuis : hinc ebria luxum Invenit fortuna, aevoque ignota parentum Crimina, quos recti studium, quos candida morum Simplicitas, nec adhuc peregrino infecta veneno, Et pietas totum commendavere per orbem. Namquis honos legum 3 piget heu i meminisse,pudetque Tot scelerum, mediis pauim quae tanta videmus Urbibus, dc plenam nil formidantia lucem. Quis locus est meritis 3 Quis honestis artibus t Aut cui Ulla prior patriae, quam rerum cura suarum Cunctos ambitio, cnnctos afflavit Erynnis Invidiae, quae se immiscens teterrima spargit Unanimes inter rixarum semina Fratres. His tua, care parens, dudum jactata procellis , Attigit emense tutum ratis aequore portum. Cedimus, de Iusti quoniam fuit illa voluntas B Nu-

SEARCH

MENU NAVIGATION