Casparis Kinschotii Poemata in libros 4. digesta, quorum primus sacra & pia; secundus elegias & eclogas; tertius res gestas; quartus miscellanea continet. Omnia ex chirographo auctoris diligenter inspecto examinatoque edita

발행: 1685년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

181쪽

- POEMATUM LIBER III. rue

ventorum domitor, cujus spiramine veetie , Jungi ni se sociis Batavo de litore naves. Quae tibi tum mens, Maure, fuit quantoque tremore Pediora sudabant Cum te delecta juventus Undique conclusum premeret, simul undique tristis Pallor, & instantis teterrima mortis mago Αt, Batavi tutela maris, Neptunius heros Arma, Deosque parat comites , stat vindice ferro Obruere Hispanas acies, gentemque nefandam. Ergo alacer plenusque spei, fretusque Deorum Auxilio cupidas accendit voce cohortes . Gens invicta manu semperque assueta triumphis, Et toti dominata mari, cui mille tropaea Porrigit, & fractos summittit Iberia fasces,

Nunc fatis accede tuis , ultroque vocantes

Ad pugnam sectare Deos. Tibi caerula Tethys Blandior electos gaudet submittere fluctus

Certaque venturae jam nunc facit omina laudis.

Quin agite hostiles iunctis invadite elasses Viribus, & furias infringite tristis Iberi. Nassavii cineres, indignaque paena perempti

Principis , has paenas scelerato a sanguine noscunt. Non anceps fortuna vocat, dubiique Glinivi Alea, & incertos metuentia praelia casus , Sed circum laetis volitat Victoria pennis, Muneribus comitata suis. Incumbite victis, Ultimaque ad Batavas accedat adorea Iauros. Sic fatur, juvenumque animos jam sponte ruentes Incitat. Ut sonipes quanquam jam frena relaxet Sessor & indomito volitet pernicior Euro,

Si tamen adverso sentit calcaria tergo, Fertur in arva surens, & adauget vulnere cursum.

Unanimi pugnas igitur clamore lacessunt,

Ut reboent vastas re nantia litora voces.

Audiit, & gemitu traxit suspiria longo Tristis Iber, sed, quod potuit tamen, undique fractos

Cogit in arma viros. Stimulat commune periclum Et desperatae vis militat ultima vitae. Tempus

182쪽

Τempus erat, quo prima umbras Aurora resolvit Fulgidaque exoritur radiati nuncia Phoebi, Cum primum roseae crispantur in aequore flammae, , Obscuroque procul vanescit Cynthia cornu.Jamque adeo prόvecti mari stetit utraque classis,

Qua pelagus Gallis Anglum disterminatoris,

Litoraque angusto dirimit confinia tractu. Tum formidatas primum concorrere gentes Gallia , & attonitus vidit de turre Britannus Et Batavos plus posse Deos. Occurrit in hostem Tromptus, ingenti laudum succensus amore, Rostratamque ratem praetoria signa ferentem Pone subit , tantaeque facit primordia pugnae. Parte alia Batavum ducit witentus agmen , Hostili incumbens lateri, & retinacula solvens.

Inde alii subiere duces ; tum plurimus imber

Telorum rauco circumtonat aera motu,

Obvia discerpens. Veluti cum fulmine saevie

Iupiter, aut vulias radicitus eruit alnos , Aut Athon aut celsi ferit alta cacumina Pindi. Obvolvunt oculos sumi. Convexa Tonantis In praeceps ruere, & terras operire putares.

Tum vero ancipiti pubes Hispana periclo

Circumventa tragam molitur , & aequora longe Alta petit, tentatque instantem evadere cladem:

Non tulit hanc speciem magni mens provida TromptΑdversasque rates trepidos direxit in hostes Pronus , & in sesto circum latus aggere sepsit, Ne fatis devota suis, & sacra sepulchro Victima Nassavio, vanos eluderet ictus, Collaque subtraheret vibratae aptata securi. Imperio classem praesens ducebat Iberamoquendus , non indigni Mavortis alumnus, Egregiique ducis potuit fortasse mereri Nomina, ni Batavis alter jam partus Achilles. lle ubi spem cuneta vidit cessisse salutis, Iustamesque minas, incumbentemque Batavum, Non prosecturo vacuum serit aera motu.

183쪽

POEMATUM LIBER III. ass

Fida eobors comitum, bellisque limata juventus, Vos quorum arma timet rutili domus utraque Phoebi, Vos Regi devotat animae, per sidera coeli Testor , & augustae regalia cingula frontis, Si quid adhuc animi reuat super, oraque nondum Totus pallor habet: si vos reverentia sceptri Tangat sepitosque in pectore suscitet ignes, Nunc alacres . totisque innixi viribus ite, Perque aciem hostilem ,quae nunc circum undique frender Ferro aperite vias , aut pulcro occumbite letho. Antiquos revocate animos. Ne desere Regem, Ne causam , gens, prode tuam, quam patria vobis, Oraque sacrati commendant pignora lecti , Et passis thalami corsers sua cuique capillis. Primus ego caput hoc , Regi, patriaeque meisque

Devoveo. Cernet morientem caerula Tethys ,

Aut spoliis insignem , & lauru tempora vinctum. Dixit , & invitis singultibus ora repressit, Spem vultu simulans , & ficta fronte serenans. Non festae voces ingentia verba secutae: Infremuit pubes, & tristia murmura rosit Exitii praelaga sui. Jam praelia circum Instaurant Belgae. Jam Lusitana triremis Destituit medio vectorem in gurgite ponti. Stabat acerba fremens, oculisque furentibus ardens Rector Acis, jussusque sua discedere navi Non ita degenerem me misit Iberia, clamat, Maseula ut imbelles enervent pectora Voces. InfestDue manu telum contorquet, at illum Immissus latὸ totis Vulcanus havenis Deturbat , lvuntque ingentem incendia puppim.

Maure, jaces, tecumque minae, totoque sepultus AEquore, purgatis arces contagia terris. . Parte alia rutilis radians Mezentius armis Centauro invehitur magna. Cui casside Maura Fulget apex , roseae nutant in vertice crista . Isque , ubi se contra proram videt ire Batavam,

Procumbit riuit ranc tus numina palmis:

Undav

184쪽

Undarum genitor, cujus sub numine spumant. Flumina , dc aequoreo submittunt cornua sceptro. Exaudi, neque enim venio peregrinus &hospes , lEt nostras admitte preces.; u purus & insens Libavi toties, & Bacchica munera fudi

In vestros , pater alme, focos, . totiesque Sabaeis Contaratalibi fumavit odoribus ara. Haud indigna peto. Tantum modo dedecus armis , Alme pater, depelle meis, ne victus ab hoste Abstranar , R Batavi ostendar pars una triumphi, Hostilemque ratem, quae jam astrictura lacertos Vincla parat , da praecipiti subvertere casu.

Sic tua cum rabidi perturbant aequora fratres, Eurique, Tepityrique tuo sine numine peccant, Protinus aufugiant , rvetantque immania claustra Imperio cogente tuo. Nec regna tridentis Caerulei moderante novo Phaetonte jugales Phoebaei accendant, coeloque remotior absit. Ipse ego , cum patrias invitam victor ad urbes, Templa tibi aeternasque aras, ignesque sacrabo ,

Si tua me tanto dam ut modo numina voto.

Audiit ,& partem voluit Deus aequoris alti Esse ratam . partem procul abripuere procellae. Ut subitam navis sentiret nostra ruinam ,

Annuit , ut tantas clades evade t unus,

Non sivit votisque suis abalvit Iberum. Erga , ubi rostra simul crepuerunt obvia rostris, Non expectatis consumitux undique flammis Cincta taava ratis. Sed vinci nescia puppim Deseriait pubes, seque in vada nigra protundi Praecipiti misitialtu, sociasque carinas Audaci ascendit per mille pericla nat itu. At non passa diu nostris illudere fatis Victorem vindex Nemesis. Sed proxima circum Latius ultrices spargunt contagia flammae, Parvaque contiguus m ix vit gaudia Iustus. Illum exultantem summaque in puppe superbum,

185쪽

POEM A TUM LIBER III.

I nune, & propria tales eme clade triumphos, Et Batavum truncis affige amplustre tropaeis. Quis eaedem Hispanae pubis, quis funera fando

Explicet aut tantas exaequet carmine clades Infestas acies primum concurrere vidit Phosphorus, atque idem mutato nomine serus N dum compositas cons exerat Hesperus iras. Turbatis passim ratium tabulata teguntur Corporibus, Mauro mutatur sanguine Nereus Decolor, ingentique labant sub pondere Nymphae Nereides. Stat Maura ratis, vastumque cacumen In nubes infert. Vix illam culmine veli Tangit nostra ratis. At cedere nescia virtus Sternit iter, scanditque altas interrita rupes. Nititur in culmen Batavus: nil spicula curans

Desuper injecta, & vani conamina Mauri, Saxaque durato ridet cedentia φergo. Cedit Iber, praebetque manum victricibus armis, Et se fortuna vinci majore fatetur. Haud aliter, domitum sceptris qui subdidit orbem Pellaeus invenis ; pleno quem tota vetustas Ore canit, celebrantque aeterna volumina chartis, Rupis inaccessae praerepta cacumina scandit, Hostiles foedans latebras : at gloria dispar. Venerat antiqua repetens ab origine genterriora Lycas prima circum lanugine signans Infelix puer infelici sidera in auras Editus. Atque illi juvenili in pectore magnos Versanti nequicquam animos & voce cienti Praelia, contortus globus a cervice revellit Turbatum caput, & devolvit in aequora ponti. Te patrii flevere lacus. Te Durius ingeni, Tartessusque, Tagusque, Sc fractis cortarias Anas. Attamen Ac magni capies latia lethi, Non tua degeneres ja&bunt funera gentes, Sed Batavi sens immenso celeberrima mundo. Non secus interea mediis in millibus ardet

Tromptus, & trepidis interritus instat Iberis,

186쪽

Dux silmmus milesque simul. Fortissimus illi Adstabat juvenis, quem non semel alea belli

Et fatis exercuerat fortuna marinis:

Cui ductor: flos 5 juvenum,si gloria mentem Possidet ulla super, viden' ut praetoria puppis ostentet nondum detracta amplustria nobis, Eia age, & illa mihi Mauris avulsa carinis

Defer, ait: Non me ventura coainuet aetas Ingratum , facinusque manent sua praemia tantum.

Vix ea fatus erat. Jamse demisit ab alta In pontum puppi iuvenis. Ja navis Iberae Adnatat intrepidus clavo. Iam fervidus instar, summa petens , properaque manu vexilla revellit Seque ipsum involvens iterum deturbat in undas. Et spolium fidis tectus sub fluctibus aufert. Illum ardens animis, & magna concitus ira, Impetit Hispanus conjectis undique telis, Nequicquam : Totis Neptunus protegit undis Nobile depositum furiasque irridet inanes. Ergo ubi cuncta sibi cessisse pericula vidit, Emergit victor iuvenis, spoliumque stupentis Projicit ante pedes Trompi: Dux optimus olli Dat torquem ingentem, & rutilo collum induit auro. At parte ex alia diversiae sortis imago, Et hies in dubiis jam nulla reponitur armis. Quinetiam , si vera fides, in culmine veli obscoenae cecinere Striges, & dira volucris Pallados ingrato mala prodidit omina cantu. Si quis forte fugae patet angulus, ilicet omnes Adniti, intorquent proras, &carbasa flectunt. Bisseptem fugere rates ad inhospita cursu Litora , contracti quas deserit unda profundi

Et circumfusae aggeribus cinguntur arenae. Auget adhuc tantam fortuna miserrima cladem

Tromptus , ut dictas vidit cessisse carinas. Protinus injiciant Mauris qui puppibus ignes, Delegat. Jussae peragunt incendia flammae Hispanasque rates parili involvere rutua.

187쪽

Altera Phoebeos lux orta reduxerat ignes, Et nox cum sociis invisa recesserat astris:

Jam formidatae dejecta potentia classis

Corruerat. Jam devictos cum navibus hostes Rut Batavi cepere, aut vis absumserat ignis ;Cum subito raucos undae posuere inmulius, Pressaque pacati tenuerunt murmura Venti,

Emicuere Deae pelagi, Xantoque, Ephyreque, Philodoce, Beroeque, Ligeaque, Cymodoceque, Drymoque, crispisque decens Galatea capillis, Omnes formosie Nymphae, oceanitides omnes, Junxerunt sectas per patria rura choreas, Unanimique simul pulsarunt sidera cantu: Vicit io Batavus, furiasoue immitis Iberi Contii dit, infestique elisit thimina regni, subditaque aequoreo purgavit regna Tridenti. Nunc o per pelagi securae ludimus undas:

Cingere victricem, Regina Batavia, frontem. Vidimus in coelum minitantes culmine puppes, Millenosque viros flammam rabido ore Vomentes, Armaque, & in jugulos tot tela parata vatavos. Sed Deus, & melior tantam vim dextrnubegit: Cingere victricem, Regina Batavia, frontem. Vidimus attonitae tantam invasisse Batavum Bissenis ratibus classena . Vix ipse Batavus, Vix hoc credit Iber. Manet, aeternumque manebit

Dedecus H spanae nunquam delebile gentis: Cingere victricem , Regina Batavia, frontem. Viribus insertor , sed non ingentibus ausis, Tromptus Hispanos dare turpia terga coegit. Mox ubi jam major collectis viribus exit,

Porrexit meritas ultro victoria lauros': Cingere victricem, regina Batavia, frontem.

O decust 5 Batavae clarissima gloria gentis lJure minor nullo veterum, fortistimo Trompi, Te duee subversas deplorat Iberia vires, Te duce . te laeti Batavi victore triumPhante Cingere victricem, Regina Batavia, frontem.

188쪽

I felix, patriasque intra sublimior urbes Te Pater Auriaeus,te saneti turba senatus, Auriacusque minor, patriae spes una patrisque Expectant, iungique tuis amplexibus optant: Cingere Nesicem, Regina Batavia, frontem. Trajecti ad-mense Octobri,

189쪽

POEMATUM LIBER IV

AD KALENDAS MARTIAS

ANNI CII ID C XLIX.

Cum eo die .

CASPARS CHADE A WESTRUM

Procerum diminis vis inime primo Ondisi

Ux gratissima. Martiae Kalendae, Ut te gaudia nostra proferentem Vultu conspicio nimis lubentil summi auspiciis nites honoris, Quem lecti Proceres soli Batavi Nostro contulerunt recens Schadeo , , Illi, quem mihi sanguis atque eodem Ductum nomen Avo, potentiorque Virtus sanguine, nobilisque morum Iunxit gratia vinculo perenni: Qui nunc conspicuos in orbe magna Trajecti Dominos togatus inter Attoe vertice summa tangit astra. Quid votis super arduis relictum Anno te modo proximam rever , Quam caelebs coluit, colat maritus I

190쪽

iός CAS PARIS KIN SCHOTII AD EUNDEM

cum ei nuberet

CVm tua te virtus ad culmina nuper honoris

Eveheret, toto procerum plaudente senatu, . Luce sacra Martis Romani vota Kalendis Fecimus , ut, quam tunc caelebs modo rite colebas, Hanc reducem coleres mutata sorte maritus. Praevenit Regina Paphi mea vota, nec anni

Passa moras , primis Juli sua dona diebus Promit, & optatam tibi jungit, amice, puellam. Victa tuis meritis, & eodem iacta calore, Pu thra serenatos in te convertit ocellos Goria femineae praestans Cornelia turbae. Illa tuam se non invita fatetur, & ultro Mille repercussis infigit basia labris, Nec nomen jam dulce timet tali auspice matris. Quid jam vota tuis nisi tertia, Sponse, supersunt Vota Deos nec enim dubitest habitura faventes. Favit Honos meritis, dc Cypria favit amori ;Conjugii felix Lucina laboribus adsit, Et patri simiIes exacto tempore vultus Hoc &, Sponsa, velis indulgeat. & sibi soli Pulchra iacuturum Cornelia vindicet annum.

JACOBO BURGIO

Issenna reduci. V Enisti, o lepide & venuste Burgi 3

Et tandem incolumem Vienna misit φ O saehum bene s gratulor reverso, salvo gratulor, & beatiorem Me

SEARCH

MENU NAVIGATION