Tractatus de republica RomanoGermanica. Auctore Jacobo Lampadio IC. ...

발행: 1634년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

1 8 REsPVBLI C Arunt. imo & in specie obiecti tributa magistratibus potest cognoscendi, statuendi, exequendi, potestatem separatim , vel coniunctim tribuere.quod ut rectius intelligatur,& expedita sit omnis propositae materiae difficultas,

objecta jurisdietionis ex suis generibus constituemus.

I 3. Res igitur, ut dictum est, in quibus reddendi iuris potestas vertitur, Civiles sunt,uel Criminales, vel Ecclesiasticae.1 . Civiles vel sunt contentiosis, vel voluntariae iurisdictionis. Et rursus vel specie distinguuntur, vel accidenti.

IS. Species supra ubi de legibus agebatur , quantum sat est, discretae sunt. 416. Accidenti: ut, quantitate , nam ea in eodem rerum genere, vel maior, vel minor magistratui tapius attribuitur, exem

252쪽

quoque res distinguuntur, ut patet in rerum sacrarum , sanctarum , religiosarum & profanarum discrimine.

17. Res Criminales in hoe quidem politico sensu dicimus omnes , quas poena insequitur: in jure quidem civili, quatenys ad jurisdictionem , Criminales dicuntur , quae graviori aliqua

coercitione luebantur. abs hoc

sensu fuerit , multa criminalia praetoriae jurisdictioni succubuis.1ent. t. t.F. de his qui not. infam. item passim. ad T.Aquit. 18. Sed poena quae crimina insequitur,vel persona vel rebus penditur. I9. Rebus, quando imponitur mulcta , ut in Lege Aquilia,

Deposito,Furto &c. a. o. Persona, quando vel honor personae vel salus afficitur. 2I. Honor, si existimatio lae

253쪽

rjo RE1ΡvBLICA 22. Salus , quando corporisam igitur incolumitas, idque vel Minternecione corporis vel sine

internecione.

prorsus conficitur homo,&haec rursus alias habet poenae species, quas in vulgus notas frustra dis

iungerem.

tegro aut corrupto corpore poena infligitur. 2s. Integro , quando sontes vel carcere constringuntur , vel regione & loco exesse iubentur. 16. Et hoc vel salva civitate vel amissa. illud relegatione, hoc proscriptione & deportatione contingit, & hanc poenam leges Capitalem nominant, quia caput civitate eximit. 27. Corrupto corpore poena luitur vel abscisso membro vel rupto. 28. Atque ita diremtae rerum admi-

254쪽

administrandarum species, nonsbium miscendae reipublicae rationem demonstrant, sed etiam magistratuum ossicia ex partibus

potestatis & generibus objecti distribuenda, describenda, ac intelligenda praefiniunt. frustra, frustra penitus sunt & Bariolus& ipsius satellites , qui gradibus hic gradiuntur, ac res istic specie, istic partibus differentes, gradibus discernendo , jurisdictionis

cognitionem aut obstruxerunt penitus , aut intricatam reddi aderunt.

Disiunximus igitur ex ipsa natura rerum , & potestatis partes & species objecti , ut has vel separatim vel conjunctim &hic & illic mamstratibus tribui

O . .

pone intelligeretur , quibus ita cognitis facile, opinor, erit non hebeti, &jurisdictionis naturam intelligendo assequi,& leges hactenus interpretando impeditas

255쪽

as 2 REsPvBLICA exponere : nisi si qui forte errare malunt , eamque sententiam, quam aliorum autoritate commoti semel adamaverunt , pugnacissime defendere , quam quid ex mensura rerum constantissime dicatur, exquirere. 3o. Sed ut in maiestatis arbitrio est magistratui potestatem. & obiecta , divisis S partibus &speciebus committere, ita potestatem vel integram,vel pro parte de una vel pluribus obiecti speciebus ex officii ratione acceptam , jure magistratus tenere

dicuntur. quod hanc habet significationem , si data potestas in abstracto consideretur , vel quasi subiecto speciei communi, non individuo existentiae assi- gnata sit. verbi gratia, si jurisdictio praeturae potius , quam vel illi vel illi praetori data videatur, ut liceat dicere, omnis praetor

istam habet jurisdictionem. Sin

256쪽

vero huic vel illi Praetori in concreto aliquid jurisdictionis demandetur, lege id dicitur, injure civili, non jure magistratus competere . personae enim individuae committi intelligitur, non ea ratione, qua praetor, sed qua personae diligentia cligitur , & hine quia non diligentiae ratio , sed officii seu praeturae ad successorem transit, fit ut non omnibus eodem magistratu fungentibus, eadem semper lege dentur: sed si, quae initio speciatim personae dari solita fuerunt, sensim omnibus

eodem ossicio fungentibus committantur, fit tandem, ut in officii partes commigrent, ac In magistratus potestate coadunentur. ut in proconsulibus contigisse ostendit. Don. 17. Com. Et tutela, quae initio Lege dabatur Praetoribus I. s. g. 2.1f. de tutel. tractu temporis injus magistratus con- cessit f. Insit. de Attil. tutor. Ut

257쪽

tutela constitutum,nec mandata

iurisdictione una tutoris dandi i

potestas transiret. Hinc adeo, si, quis quae lege apud Romanos dabantur,ita nata putet, ut iure magistratus competere Me quiverint , is magnopere fallitur, non enim fuit defectus potentiae, sed voluntatis in maiestate. ,3 I. Etiam vero atque etiam animadvertendum est, leges nostras, cum fere ubique tum maxime in iurisdictionis materia populariter loqui. Ecce statuen- 'di iuris potestatem proprie iurisdictionem dicebant .l. F deIurisdict. sed paulatim non haec solum , sed totum magistratuum officium , quibus modo haec potestas inesset , iurisdictionis nomine venire coepit. unde ratione

subiecti magistratus mixtum tuis risdictioni Imperium , seu juris. dictioni Imperium , vel contra

258쪽

inesse dixerunt. l. 3. U. de jurif- dict. non sane, Quod potestas dii cendi seu statue ndi iuris , eius

demque exequendi eadem &mixta sit, possitve misceries: sedouod ratione subiecti idem ille

magistratus statuendi potestatem habeat, qui exequendi. Obsecro , si maiestas tres institueret magistratus, qui vel totam , vel partem reipublicae pariter admi strarent: uni vero facti cognitionem, alteri iuris statuendi, tertio exequendi potestatem daret: quidnam hic esset mixti Z anne 'partes iudicandi in se ξ at impossibile est, iit potestas cognoscendi sit vel statuendi, vel exequendi: vel etiam statuendi potestas, sit exequendi , &c. nunquam

enim partium essentialium alte- .l rapotest esse altera. igiturne in stibiecto mixtae dici poterunt λatqui patet in separatis subiectisi partes consistere. nullum igitur

259쪽

RE spvBLICA Imperium per se est merum vel mixtum, sed accidenter in magistratibus, quibus modo potestas statuendi & exequendi, simul a maiestate datur. unde mixtum Imperium : modo sola exequendi potestas ; unde merum dixerunt. Et quia hoc in magistratibus Romanis evenit , meri &mixti Imperii nobis nomina prO- duxit. nec quis putet potius ratione rerum criminalium merum Imperium appellari. Merum enim est nomen potestatis

non obiecti .nam in I. 3 4f. dejuri . diserte potestas appellatur ; atque haec principaliter ex sublimi disciplina eruenda sunt, quae naturam proponit , quam qui ad

Iurisprudentiam attinere negant , ii Iurisprudentiam ex natura rerum eliciunt. 32. Sed ut ne , quae de natura

, jurisdictionis disseruimus,philosophata potius, quam ad principia

. . . .

260쪽

ROMA No-GER M. 2 7 pia & rationem Iuris congruere videantur, paucis ad leges Iuris nostri accommodabimus. . 33. Praeter caeteras vero I. 34

de jurisdict. mire doctissimos

quosque exercuit, eamque clavem totius huius materiae appellat Zasius in dict. l. 3. quod per eius explicationem iuris Civilis

fores aperiantur.

34. Diximus autem potest tem reddendi iuris tribus omnino partibus absolvi: Cognitione facti , applicatione Iuris & executione, quae simul omnes vel inminutissima rerum specie , de qua ius reddendum esset, requirantur ; sed eas coniunctim uni magistratui committere , rem esse arbitrii, seu in voluntate maiestatis. 36. Quoniam vero ex Lege Valerii & postea Ir. Tabul.magistratibus Romanis injussu populi de capite civis jus dicere non R lice-

SEARCH

MENU NAVIGATION