Davidis von der Becke ... Experimenta et meditationes, circa naturalium rerum principia. Quibus quae circa fixi & alcalisati salis, ante calcinationem in misto praeexistentiam, ac causas volatilisationis, obscura aut dubia esse poterant, clare solvun

발행: 1674년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 약학

181쪽

x so ' Experimenta circa

sed compositas , cx ejusmodi Principiis; quorum intestinis dissidiis , individuo, non quidem necessaria anni-hilatio . sed mixti dissolutio tamen &interitus imminere posset, quo tandem individuis singuli, extinctis, species ipse omnes utpote quae extra de citra individua non existunt ad interitum festinassent , adeoque mundus hic ce universus, adeo anabre in

Sapientissimi, Optimi Sc Potentissimi

Creatoris gloriam exstructus,ante cor ruisset , quam Creatoris Bonitas, Sapientia, Potentia , exinde cognosci potuisset: placuit ei, pro immensa sua Sapientia , rebus corruptioni obnoxiis , Virtutem infundere sese multi

plicandi , sibique simile generandi, ut quam individuis perpetuitatem dendigarat, eandem species possi derent.Ηoeipsum clarἡ fatis explicat Moses, dum Universi Creatorem absoluto sex die. rum opere divisse scribit , Crescire &multiplicamini. Quorum prius Cresicite individuorum conietvationi dictum vide.

tur, ut illa augmentum capere ac nutri

ri possent: posterius vero multiplicaminio ipsas

182쪽

Naturalium Rerum Principia. Ica, ypsas rerum species concernere credo,cum μjus beneficio, rerum generationeS expediantur, ut idem ex seipso renasci quasl, .& simile procreare possit, generatione in vera & univoca. Clarioribus vero Ue bis i psum expressum legimuS vers. II. c. I. Gen. Germinet terra germen,herbam producentem semen ; arborem fructiferam faeientemfructu juxta θecie uam,cur insitsemen suum. A eq; ab illo ipso temporis quo haec dicta erant, articulo: in hunc usq; diem,hὰ n a tum leges obtinuerunt,ut cuncta i n- dividua sui in specie conservationem iqua rerent. Generatio itaq; rerum creationem se-:cuta, certe eX non-ente nullo modo ini- ,

tium sumit, sed illis particulis;quibus vim tute verbi benedictionis, illa sese multi- iplicandi vis insita est; entibust revera positivis&realibus. Uero particulae, Generationu principia , non insunt omnibus eaedem ; sed quaelibet species, in producendo sui ge- ineris individuo specificum, a caeterarum specierum omniuin semine, distinctum semen possidet. . Ita in semine hominis nulla deprehenditur potentia producen

L dii

183쪽

di Leonem, neq; contra Leoni semen eriti homini producendo aptum. Neq; in ipso V.g.Homine,semen proprie unicum

est& omnino si m plex s sed prout ad humanum conpus efformandum Variae concurrunt partes organicae, tam inter aequam eXLernae,quarum Conjunctione b

mani corporis fabrica exstruitur; ita ri cesse.erit, singulas partes, propriam sibi

Virtutem stirmatricem agnoscere,adeoq; hanc formatricem virtutem compositum

quid esse; non quidem in ordine adsu jectum V. g..Hominem producondum cujus intuitu revera simplex est, quia pintentia, quae ipsi inesso, particularis est, &determinata ad unicum actum ; homunem solum,nec aliud animal Leonem, equum, canem producendum, sed in se consideratam,ad diversas partes individui,quarum ratione, compositam dicen dam esse videtur. Neq, enim, eadem numero forma tricis virtutis particula, quae cerebrum exstruxit; & brachio vel ma nui producendis apta erit. Neq; stoma Chum,Cor,Hepar, aut pulmones, quae fabricarunt particulae, externis corpori differentibos musculis, vel etiam intesti norum convolutionibus figuram lais,

184쪽

Naturalium Rerum priseipia. Ic 3

entur. Aut singulis his,universale qua dam potentiam, ad tam specIe diversos mctus.inesse dicendum erit. Quo concesso, sponte sua sequetur, exuno eodemq; humano quoq; semine, diversa specie animalia produci posse. Nam si singulis for-

matricis virtutis particulae , adeo indissi rentes sunt, ad actus specie diversos pro ducendos,quid prohibet, quominus int grum semen, cujus partes sunt particulae

istae, indifferenter quoq; se habeatad ania malia specie diversa producendat ita ut perinde sit,quod nam sive equi sive canis

semen , ad alterius animalis generatione concurrat. Hoc vero quemadmodu constra omnem rationem est, & quotidianam experientiam, non sapientu tantum, sed ipsius vulgi etiam:quibus constatmon fieri ex quolibet quodlibet, adeoq; illa quae fiunt,in proprio semi ne ante delituisse: Itaquoq; absurdissim uerit,&ab omni ratione alienu,tot diversaru figurarum usinumqἰ partium, corporis V,g. humani,par ticulares generationes, unicae ad omnes partes indifferenti virtuti plasticae tribuere.QΠ9d ut clarius innotescat. Videamus unicum salte nutritionis exemplum, quae species quaedam generationis est.Bos V D

185쪽

as . . : Experimenta circa

varias diVersae naturae partes integrales habet ;cor,hepareulmones lienem, omacha, intolina renes,venas,arterias,nervos, mem ηι ranas,tendines,ossa varae figurata,cartilaginesplurImas,cuiem, cornua &c. quibus singulis, virtus insita deprehenditur a Ugmentum capiendi: Neq; enim bos sed vi tutus nascitur) Quod fit saepitis rei tera ta almentorum exhibitione, qua cellante& ipsa cessat tandem animalis nutricio.

Adeoq; ipsa alimenta singulis bovis par

tibus incremcntum afferunt. Asto vero nutritur hos,&l incrementum

suscipit,quoad singulas partes,solius graminis & aquae simplicis beneficio. Quod miru profecto videretur ,& fabulae quam vero similius, nisi hoc ipsum quotidie fere videre licitum esset. Unde fit, ut plerumque oculis ac animis haec vilescant,&ut res nullius aut certe parvi momen ti,omnino non ad Uer tantur ,' cum tamen haec res, investigatione haud intermissa s

dignissima sit pariter & jucundissima,quae

solide intellecta, incredibilem lucentas fert sapientissimorum majorum nostrorum placitis,de natura Formarum , Idea Platonica, Metempsychosi Pythagorica,

186쪽

ritatibus alioquin gravissimis, immers ae propterea a postertiade, in ali fium a tantorum Virorum sententia, sensum detortis, intelligendi s. Quod ergo dicendum erit,de nutrimem si& augmento bovis, e gramine S aqua

simplici, quod accepit Z Numquid dicere licitu erit, tot diversas partes bovis diss-rhilares, in gramine & aqua formaliter ac

revera exstitisse, eas, μώμου ,Cartilaginem,&c. ita,ut particulae gramini S carneae. musculosa bovis carni appositae sabiem, cartilagineae cartilagineis, tendinosae tendinosis&c. nutrimentum, propter particularum quoad substantiam similitudinem, praeberent: Nemo qui dem hoc dixerit, qui praesertim attenderit, non solum bovem graminibus vesci, verum &oves, equos, insecta varia , ipsumq; hominem. Nam &lantiquissimis temporibus , ante plenam fructuum , frumento nunq; copiam, horumque commodam praeparationem, homines radicibus ac herbis Variis sponte nascentibus, O nutriti suerunt hodieq; Indiae occidentalis In .eolae, eradice certa panem coquunt, Cas

187쪽

xμ . Experimenta circa

nosq: Europaei, frequentissimε lactucis, Variisq; graminu generibus vescimur; &adhuc acerrime disputatur, quisna cibuS. Vegetabiliu an animalium, nobis magis propius & competens sit. Ast in dictis ani. malium speciebus, maxima partium dinformitas est. Quamvis enim in iis, quoad

partiu integralium comunem naturam, qua U. g. Ossa brutorum, non minus ossa sunt,quam hominis, eterorumq;animalium, & caro ovilla, a bovilla conceptu communi non differat;Ossa tamen,ab Ossibus diversorum animalium, proprio quodam conceptu, Aliud quippiam &Propriu obtinent. Et ipsam ovillam carnem,a bovina,vel Gallinae, multum di ferre sapor& odor docent. Tum vero praecipue insecta, viridantes frondes &prata depascentia,acaeteris jam allatis animantibus immane quantum,& natura proprietate,&organorum formatione di stant, I tamen eadem haec communi cum Caeteris animalibus nutrimento, conser

Quod si igitur , tot diversarum figura- rum& proprietatu causas, e gramine re

petere vellemus, quid quaeso de gramine fiet l

188쪽

Naturalium Rerum PFincipia. ' Iς

fiet 3honne dicendum esset; in gramine latere tot animalium non similares saltepartes, verum etiam organicas, brachia, pedes, cor, hepar,pu ones, caput, Xe. t quod valde sensuum & Rationisi testimonio absurdum: foret. Quis enim nescit, quot distet paras angis natura plantarum,ab R-nimalium. Vim ergo hanc animalium,ac V.g.b vis formatricem, non tam extra corpus bovis, in gramine quaerendam esse,quam potius in ipso animalis corpore. & quidem singulis ejus partibus,diversam collocandam esse,Ratio suadet: ut diversae arinimalis partes, contineant quiddam, quod in aliis partibus reperire non liceat, cujus beneficio alimentum adductum in naturam hujus v.g. Renum non Vero Ρulmonum mutetur; Quo ipso alimentum persecaeteroquin indifferens,ad hanc vel aliam partem nutriendam , ita determinetur, proprioq; quodam partis sigillo, ita insigniatur,ut non possit non hanc par

tem necessario nutri re.

Atq; ejusmodi sigillo proprio insignitu

alimentu, alterius partis sigillia vel etiam Ideam nunquam suscipiet, nisi a potiori in L 4 quo-

189쪽

.68 Experimentasirca .

quodam & potentiori fermento,debilius suppressum fuerit. Quod potissimum. Contingit in ventriculis animalium, striacte sic dictis. In ventriculum hominis, si descenderitCaro musculosa,v.g.OVis, proprio fermento & Idea instructa , sed debilior, quam ut fermento stomachi potenti &manifestissimo resistere possit ; superatur, & quae ovilla caro erat, fit humana. Eodem modo Ventriculus canis, ostium Commestorum fermentum, & Ιdeam superat, ut & musculosae carni nutrimento

esse possint. Neque alia ratione gramen propria Idea & fermento quid per fermentum intellectum velimus insubsecuturis pluribus explicabitur insignitum; a fortiori v. g. bovis ventriculo subigitur, taliq; Idea notatur, qua ad solum bovem, non aliud animal nutriendum, d terminatur. Idem gramen si in equi vel Insecti ventriculum, vel huic quandam analogam partem, delapsum fuisset, &horum naturam induisset. . Dae.

Neque nova Idea saltem in stomacho stricte sic dicto, vestiuntur alimenta, sed

quilibet etiam musculus, tendo, ner, Si

190쪽

Naturalium Rerum Principia. Is'

arteria &c. brachium, item pulm eS,revnes, hepar&c. propriam virtutem possident, iqua ex communi Caeteroquin alimento, proprium faciunt. Atq; hujus forma tricis virtutis natura, quam admiranda ac omni no Di vina est;.

ita nihil a priscis etiam Ρhilosophis, cognitu magis habitum est difficile; quam quid sit in ovo, quod ipsum reddat -- cundum ; quid in conceptu,quid in semine, quod iis foecunditatem afferat Z Ipse Galenus libro de foetus formatione, frustra se id, a sui seculi Philosophis discere

conatum fuisse profitetur, nec quo animus sciendi cupidus sati aretur, apud eos invenisse; atq; adeo tristitia magna ame ctum fefuisse, conqueritur,& proinde investigare coepisse ; anne certam quandam, Circa animalium generationem rationem invenire posset; imenisse autem nullam: atque ideo omnes Philolophos rogat,ut si quid veri invenerint, hoc citra

invidiam secum communicen T. Ex iis vero qui in tam mirando opere, quantum quidem humano ingenio concessium est,cognoscendo, acutissini ingenii sui nervos intenderunt; quam vi S fue

SEARCH

MENU NAVIGATION