Praxeos medicæ universæ præcepta. Auctore Josepho Frank ... Partis primae volumen primum partis secundae vol. octavum Partis primae volumen tertium, continens doctrinae de morbis cutis sectionem secundam

발행: 1821년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

DE MILIARIBUS. Caussa Proxtare.

3. Caussam proximam miliarium quaesiverunt nunc in acida humorum conditionc 64), nunc in putredine sanguinis 65 , nunc in principio sublili cum caussa hydrophobiae amnitatem alento 66 , nunc in vormibus, ct insectis 67 , nunc in laesa cxcretione uterina 68); quarum hypozhesium insulsarum partem majori, quam PosSidumus, patientia BostsiERi exposuit . S. XV.

DI LGNOSIS. Facilis confusio.

r. Sudores stadium invasionis miliarium con eomitantes , non dudum timorem redeuntis febris sudatoriae Britannicae incusserunt Io . In genere autem miliaria confundi possunt cum

112쪽

peticulis , cum bullis , cum urticaria Puul

riali, cum scarlatina mitiformi, cum morbiI-tis , cum rubeola, cum hydroa, et cum her- Pete mitiformi. Distinetis a steticulis. I. Inter Peticulas eae duntaxat, quae morbillis similes sunt, cum miliaribus rubris Pa-ρulosis confundi queunt. Error hic evitatur,

habita ratione tum symptomatum Prodromorum, tum morborum regnantium. Complicatio miliarium cum pes vlis.

3. Sciendum autem est, miliaria cum ρε-ticulis coire posse. Connubium hujusmodi, de quo inter alios docte BonsiEn I loquitur s7i , saepius a nobis in typho nosoco i Vindobonensis observabatur. Miliaria post peticulas erum Pere solebant.

Miliaria exanthema symptomaticum.

4. Miliaria ad exanthemata sy tomatica re-Vocamus : quoniam, uti mox palam fier, in morbis admodum diversis prorumpunt: quoniam

eorum Curri Culum nequaquam Constans est: et quoniam nullam caussam specificam agnoscere

videntur. Nihilominus negari haud potest, mi- ro L u. S. 4 .

113쪽

liaria quid peculiare in symptomatibus prodro

mis habere. Caeterum nec haeC COnStanter Observantur 'I , quamvis auctorum Observatio

nibus ob id, quod haud raro hydroa pro mi

liari exanthemate descripserint, non aequa Sem per fides hahenda sit. Miliaria in febribus intermitientibus. 5. Febres intermittentes, praecipue tertianae interdum exanthema osserunt miliari saltem admodum simile , potissimum snb stadio sudorisessiorescens. Cavendum ob id, ne cum hydroasu lumine contandaliar, ad quem errorem evitandum refert maxime ad praesentiam, vel ab Sentiam symptomatum prodromorum miliarium TeSpicere. Cavendum quoquc, ne sorte febrem continuum miliaribus, et conspicuis remissionibus stipatam, sicuti in Wittenbcrgensi epidemia Saepe observata est 73 , ct sicuti saepe apud puerperas occurrit, pro intermittento habeamus , de quo argume uto iterum BonsIERI

114쪽

i. Do miliaribus in febribus γρhodibus jam

diximus 5). Hac in subro miliaria certe saepissime erumpere solent , aC in ea versamur Opinione , praecipuas epidemias sebrium miliarium malignarum , de quibus scisti modici loquia Vr, nihil aliud, nisi febres typhodes miliaribus insignitas, suisSe. Miliaria in febris gastricis. 7. Rarius miliaria febres gastricas comitantur. Observata tamen suerunt vel in ipsis biliosis 6 , vidimusque ea aliquoties in Piluit Sa , ubi facile connubium cum aphthis ini-

verunt.

Miliaria in febribus calarrhasibus.

8. Miliaria a febribus catarrhalibias non esse aliena iam monuimus 77). Nco a praesentia talis exanthematis morbo primario malignitatis character imponitur; benignas enim febres ea-tarrhales , in quibus miliaria septimo morbi die prorumpebant, observavimus. In febribus ea-tarrhalibus typhodibus ea plerumque longe tar

115쪽

I IIDE MILIARIBUS.

S. XVI.

a. Miliarium Prognosis ex indole morbi primarii desumitur. Hoc in opere praecipue ad genium epidemiae respiciendum est. Quocunque autem in casu miliaria nunquam flocci pendenda sunt. Caeteris paribus bonum, dum miliaria in Primo haud comparent morbi limine : dum, iis Comparentibus, symptomata prodroma excepto moderato sudore ) evanescunt, vel saltem multum romittunt: dum ipsa morbi primarii symptomata ab eruptione miliarium leniuntur, praecipue dum pulsus ex contracto sit expansus, et urina expallida tincta : dum miliaria nou admodum exigua sunt: dumque eruptio nec pauca, et partialis est, nec copiosa , et universalis. Contraria mala. Ita quoque repentina sine nota caussa in

Peius mutatio, vel magna anxietas, et jactatio, vel mortis in aegris nec hypochondriacis, nec hysteritis, timor. Eruptiones miliarium per plura Conamina operatae morbum plerumque longum praesagiunt. Ex colore quidem miliarium decerni nil potest; rubra tamen, Saltem ad basin , albis Praeseruntur. E contra pelluoida, crystallina, et lactea

116쪽

DE MILIARIBUs. ' I 13

deteriora haberi solent. Diarrhoea modica ut A plurimum prosicua; Serosa autem, et Vires posternens mala. Nullia in denique exanthema sicilius, quam miliaria subsidet, ac evanescit. Praecipua hoc timendum est, ubi morbus ingravescit, in. Primis symptomatibus nervosis, Viscerum passionibus, vel, quod probe notandum est, asse.ctione systematis muscularis simul accedentibus.

Cura.

I. Quocunque in morbo miliaria occurrant, nihil ea in medendi methodo immutant. Utilei

interim Esse censemus nonnullorum remediorum

in variis morbis, qui eum miliaribus incedunt, Usum ad trutinam vocare. Et Primum quidem decortice cinchonae ossicinalis. Usum hujus cortincis ALLIONI a propria hypothesi conductus vel in ipsa sic dicta febre intermittente miliari restrinxit 78 , paulo vero infra ipse hic auctor , so duos aegros ob procrastinatam hujus remedii administrationem amisisse, fateri cogitur. ΚREYssIG Cin-chonam vel in ipsa febre continua miliari laudat 70): iuxta haec laus erit, absente complicatione gastrica, ac sub iisdem rerum positionibus, sub quibus insigno hoc remedium in typho coni-

117쪽

114 DE MILIARIBUS. mendavimus 8o . Praesente vitio gastrico, mIliaria, sicut in Wittembergensi epidemia, emetico, aliunde indicato , nequaquam obstant. Utrum in morbis miliaribus acida, utrum vero alcatina exin bibenda, vel proscribenda sint remedia, eum armis prorsus h3potheticis inter medicos pugnatum fuit. Utrisque certo auxiliis secundum indicationes alibi traditas 8 1 locum esse docet experientia. Idem de moscho valet, praesente anxietate, Op pressione pectoris, singultu, pulsu contracto, urina pallida, magnaque virium prostratione admodum commendando. Sub hac ipsa rerum positione

murias hin arrari multum laudatur 82 . Adhibebatur jam a GEsNERo cum kremete ad promovendam miliarium eruptionem 83 . Immo rem dium olim in febribus miliaribus sub nomine pulveris tunquinensis 84 admodum celebratum

Virtutem suam a Connubio mercurii cum moscho

repetisse videtur. Ca horae quidem laudes

118쪽

DE MILIARIBUS . II S

de vesicatoriis dicendum est nunc laudatis, nunCvituperatis, prout in diversis morbis miliaribus stipatis jure, aut immerito adhibita suere ; a vesicatoriis enim aeque, ae ab omnibus irritantibus sane abstinendum foret, si miliaria febrem comitarentur indolis infammatoriae. Hoc in casu exanthema, de quo agitur nec venae sectioni obstat, immo in epidemia miliari Novariensi an. I 55 omnes , quibus Vena non erat Secta , morte plectebantur 88 . Aliis in epidemiis exempla evitant contraria . Cucurbitulis cruentis, etiamsi ndicatis, ob vix evitandae refrigerationis periculum , hic raro locus esse potest; nullo enim in exanthemate tagus magis, quam in miliaribus obesti Maxime hine applicationem linteo inrum aqua frigida madefactorum ad cxtremitates nuper in febribus miliaribus commendatam esse so) miramur. Retrocessus miliarium se-

119쪽

116 DE MILIARIBUS.

eundum regulas generales 9ν curatur. Con- palescentes regimini severo eo quod miliaria vel sub provecta jam convalescentia interdum recrudescant 9a , subjiciendi sunt.

. . . .

DE BULLIS. S. XVII.

DEFINITIO. HISTORIA.

1. Bullas nuncupamus vesicas magnitudinis eirciter amygdalarum, plerumque sero flave- Scente repletas in nonnullis morbis febrilibus

erumpenteS. Historia.

120쪽

at divi Senis verba interpretari est arduum 9 ). Primum de bullis sub nomine hydatidum ex cie scripsit CAROLus Piso 95 . Earum quoque

obiter meminit MoRTON de febre sporadica cum mesiculis aqueis per collum, et pectus sparsis

quorum ille epidem iam a in exercitu Gallorum PDagae regnantem, hic epidemiam Heloetiam depopulantem descripsit. Maxime medicorum alientionem ad bullas traxit SAu-VAGEs 99). Von higi iis nomen , quod dein plurimi de bullis scriptores immerito retinuere, imposuit. Inter eos praccipiae legi merentur SE

grassata CSt.

SEARCH

MENU NAVIGATION