장음표시 사용
271쪽
δε Atquatuor stellae quae in summa Aquarii dextra uisuntur Urnae nomen habet.
Quae uero a Piscium caudae partibus sitae deincepὰ sunt, graece lint,latine linea, uel ut quibusda placci,lineolae nuncupantur. Sunt itaq; in austrina linea stellae nouem, in septentiionali quinque. Sed praesul gens sidus quod in summa linea conspicitur,graece syndetaos,latin nodus nuncupatur.Septentrionalia sunt, quaecunq; ad septentrionem signiferi litum liabent. Sunt autem haec: Vrsa maior, Ursa minor Draco qui inter Ursas locatur, Arctophylax, Corona, Engonasin Serpetarius, Serpens Lyra, Auis, Sagitta, Aquila, Delphinus, Protomela ippi,hoc est prior equi portio, iuxta Hipparchum equus Cepheus, Cassiopeia, Andromeda, Perseus, Auriga Dd toton,& qui postea a Callimacho in astra relatus est, Berenices crinis. In hs rursus sitellae quaedam, ob notas quasdam integras,quas in se continent proprias appellationes sunt sortitat. Nam insigne sidus quod supra media Arctophylacis crura iacet, Arcturus appellatur. Clara autem stella,quae iuxta Lyram posita est,rotius signi nomine Lyra dicitur. Queuero in Persei summa sinistra spectantur, Gorgon ae nomen habent. Sed quae in summa eius dextra notantur,stellulae certe crebrae paruae , falcem conficiunt. At illustre sidus quod in aurige sinistro humero cernimus, Capra nominamus. Duas uero exiguas steItas,quae in summa eiusdem aurigae manu figuntur, Hoedos dicimus. Austrina signa sunt,quaecunq; ad meridionalem signiferi partem sunt posita. Eoris nomina haec sunt:Orion,Procyon,Lepus, Argo, Hydra, Cratera, Corvus,Centaurus,Fcra quam Centaurus tenet,Thyrsolochus quem Cetaurus praesertiThuribulum Austrinus piscis Cerus,Aqua qus ab aquario itinditur,Flumen quod ab Orione defluit, Australis corona,quam nonnulli Vraniscum uocauere,ac si a coelo diminutivum declines:& iuxta Hipparchum, Caduceus. In iis quo stellae quaedam propria sibi nomina uendicauere: quippe lucida stella, quae in Procyone cernitur,Procyon appellatu quae uero in ore cas nis consipicuo splendore aspicitur,quodq; aelius incrementa secum afferre putatur, nis eodem,quo totum signum,nomine ce tur. At sidus quod in summo Argust gubernaculo fulget, nobus nominatur. hic iri Rhodo aegre conspicitur, aut certe ab editis locis:in Alexandria uero prorsus non cernitur,utpote uix quarta signi portione supra
horizontem extante, FINIS S P H AE R AE.
273쪽
274쪽
275쪽
276쪽
277쪽
cantae ilis e .a. s. e. M pti F.