Centum arcana politica ex omni historia selecta per centum casus centumque disquisitiones quibus insertæ sunt Boxhornianæ proposita ubi de singulis variæ sententiæ ac decreta variique eventus observantur & exactum de iis judicium fertur autore Johann

발행: 1678년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

391쪽

rium. Interim non negare se ejusmodi quaedam posse osterri negotia, in quibus mandatario non exspectata alia

mandatoris autoritate pro arbitrio suo liceat exequi per alios id quod in mandatis accepit. Sed id impraesens locum non habere. Nam duum generum esse pubI Mandata: Alia enim sunt in quibus Mandator potissimum & saepe tantum respicit mandati executionem. In illis modum sive per alios exequendi mandatarii arbitrio relinqui. Alia econtra sunt,in quibus mandatarii persona ad obtinendam Mandati executio nem speciatim respicitur, tanquam idonea, tanquam sola sussiciens mandati ipsius excutioni. Id locum semper habere in Legatis, qui ipsi non per alios accepta mandata coguntur expedire. Taσlem autem Albertum nunc venire considerandum: Itaque aut cum solo Alberto

agere se debere, ex pramentis Regii mandati praescripto, aut aliud Regium man; datum obtineri & exhiberi oportere, quo Alberto alios in suum locum substituendi

392쪽

tuendi & subdelegandi , ut vulgo lo

quiantur, potestas concedatur.

IV. Frustri objici nimia ni cautionem, tanqua qua occa sio conficiendi pulcher rimi hujus negotii intercipi facile possit ac turbari. Aam in hoc negotio con si

derandum esse , aut bona aut mala fide cum Gallis agere Hispanos decrevisse. Si bona, cur non satisfacerent justae cautioni, & ineundi contractus securitati pSi autem n ala fide, praestare sub initio nogotium interverti quam permittere, ut post pacta conventa malae fidei commoda penes Hispanos, incommoda pe=xes Gallos maneant. DECRET&M. Placuit igitur ut, priusquam ad riegotia pacis vel induciarum se accingerent, alia Hispanorum Regis Mandata expeterentur,quibus tollantur quaecunque a Gallis merito in praesens sunt objecta.

EVENTUS; Id quo fieret Hispanorum Oratores ravere. Nova mandata paulo poste iis

393쪽

, exhibita sunt, in quibus & Alberio alios subdeIegandi fiebat potestas, & speciatim magis omnia, de quibus agendum

erat, exprimebantur. Cum tamen o-

y mnia maxima minima spociatim in Man- dati tabulis vix possent designari; ea formula adhibita est, in qua specialia o- l. mnia ita continebantur, ut speciali ma gis mandato opus non videretur.

Regem Hi aniae num omnia habiturum, quaecunque Alberim, aut ab eo Subdele . gais, cum Gallis essent acturit, cujus tamdem ponderis momenti aut modi illa sint, etiam illa, quae in hoc mandato spe- ciatim non sint expressa: quanquam alis as ex communis juris praescripto speciale de expressum mandatum requirant. Atque ita pactis ineundis vis, &secu-

j Vnde est conciliata.

- JUDICIUM,

Cum tanta modo autoritas Mandatas rii sit, quanta in eum expressis Mandasti formulis a mandatore est collata ; sor- muta

394쪽

mulae mandatoria accuratissime sempersunt excutiendae,& secundu earum vim, autoritatem & verba,consilia omnia,Omnes cum mandatariis expediendae A- ctiones omnino constringendae sunt o.

Fallitur enim & irritum rerum suarum pactorumque eventum facit, qui mandatario plus credit & tribuit, quamin Mandatis ille accepit. Quod tanto maiore cura in publicis negotiis providendum est, quanto majora sunt, quae in iis procurantur. Servitus igitur mandatarii publici est, non excedere limites mandati: sed &cauta quoque acnecessaria servitus est, cum mandatario agentis, nihil illi credere aut permittere quod sit supra limites exhibiti mandati, quod que non sufficiat Rei, quae in mandatis

data est, tutae & securae executioni. DIS VISITIO . uomodo ex duobi malis minuae et gen dum, re quid minimum in administra. tione Reipubc debeat censeri.

395쪽

titus.

Um Mendora Arragonius Hi spanorum Militiae in Belgio esse set praepositus, Vesuliam, Cliviae Civitatem Belgarum confinia respicientem misit Legatos, petentes, ut Vesalienses, quis ure neutralitatis gausdere se debere existimabant, aut intra susam civitatem reciperent velut praesidii loco equites mille, & duo insuper millia peditum Hispanorum, aut bis centena millia coronatorcim persolverent, simulque integro menstruo spacto Hispanorum exercitui de frumento suis su m-ptibus providerent. 'uae petitiones, cum admodum grasves viderentur, in Senatu Vesaliensi actum est: Quid pro Repubi agere opor

teret,

SENTENTIAE. Atrocem quidam di iniquam petitio-

396쪽

nem esse asserebant; se Cliviensium prin .cipis Imperium, non Hispanorum agnoscere. Se Fcederatorum, adversu S quoS destinatus esset Hispanorum exercitUS, nunquam se immiscuisse causae. Itaq; cum neutralitatis jus jam ab exordio bellIi Belgici essent adepti , ejusque semper fuerint observantissimi, contra jus & fas Neutralitatis, iis quae belli sunt, urgeri se: Hispanorum praesidia admittere, alitiis pecuniam aut frumentum praestare a non oportere. Si semel annuant, semper obnoxios futuros. Nam & Hispanos eadem ausuros saepius,& eadem Foederatos ordines data occasione postulaturos, cum qui inter partes aliorum ac factionis jure Neutralitatis utuntur, i utri alie paris tantundem debere censes antur. Denique si petita admittant,ad misisse se hostilia& actum esse de bene uicioNeutralitatis. sed responsum est ab aliis, convenisse se, non ut de iniquitate petitionis que rerentur, sed ut adversus eam saluberrima remed a communi consilio expedi- .rent.

397쪽

rent. Iniquam Hispanorum petitionem esse, sed armatam, & cui armata manu nec resistere debeant, nec possint etiamsi velint. Interim non abnuere sese, ut civitatis no mine ad Mend ozam Arragonium mittanturLegati, qui doceran i, q uae libertas urbis, quod jus, quissique usus sit neutralitatis. Quod si contumax Arragonius persti terit, agendum necessario esse , quo pacto commodissime& ipsi& Vesaliensium Reipubl. possit satisfieri. Ibi tum alii non consentiri statim in Hispanorum postulata debere existimabant, sed vim armatam prius exspectari. Ita salvum futurum ius neutralitatis, ut non a Vesaliensibus sed Hispanis violatu in, si non sponte sed coacti necessitate, sit non ut merito petentibus Hispanis, sed ut vi in inten tan ti bus&iniquo, quem

praevenire aut repellere non liceat, modo agentibus tandem praebeant assensum: Nam ex omnis iuris autoritate

non videre 'o entem egisse, qui armiS,

398쪽

non habeat potestatem. Sed contra apireisque obiectum est; si vim agris suis inferre patiantur incredibilem facturos se rerum suarum jactu ranae imo majorem quam si annuan Hispanorum postulatis, cum in agris eO-

cives reportabunt 3 Si obsidione civita- enses, aut post primum impetum desi- flant. Si in bello persistant, ruptum iri vix imposterum restituendum sibi ius

Neutralitatis: hujus vero tanto majorem sibi liubendam rationem , quanto diutius duraturum & propemodum aeternum futurum sit hoc inter Hispanos & Foederatos Belgas bellum exortum s.

Sterni igitur belli malis se illigandos, si

399쪽

semel se trahi patiantur in belli communionem e Si vero desistant,& post exspectatam vim ac illatam, ut extrema jam necessitate constricti pacisci cum Hispa- panis constituant, forsan futurum, Ut desistere nolint Hispani , & porro inirquam actionem vi persequantur. Nec enim tam facile deponi arma quam su mi. Quod si ita evenialiquantis involvenda malis civitas sit,neminem non vi dere. Praeterea si statuatur, futurum 1,

ut avi illata desistant Hispani desistentibus Vesaliensibus, neminem persuadere sibi debere, facturos id Hispanos, nisi satisfiat praesentibus postulatis. Cui non igitur ante vim illatam potius satis.

facerent praeVenti; ea ratione malis,

qua ex vi illata haud dubie majora metuenda sint. Neque enim gravius jumento arcessendum onuS esse , quam

quod imponitur. Quid si etiam iniquiora petant Hispani prinas Vesaliensium contumacia irritati λ Ob has igitur rationes, existinabant illi , alterutram conditionem necessatio esse subeundam, vide-

400쪽

36o Ex HisTORIA Bator Avidelicet, aut ad mittendos milites . aut pecuniam & frumenta conserenda. At vero in hoc bivio, quam istarum conditionum amplecti pro Republ. uti- Iius foret,non satis etiam conveniebant. Quidam intra Urbem admittendaHispa norum praesidia censebant, hac usi ratione; quod, ubi admittendorum malo

amplecte' lamelle contendebant. Di serebant illi ex rebus malis minimum esse eligendum, sed interim quoque negare se id minimum esse, si adfutura tem-

Contra alii & alteram conditionem

SEARCH

MENU NAVIGATION