Nova collectio statutorum ordinis cartusiensis, ea quae in antiquis et novis Statutis, ac Tertia compilatione dispersa & confusa habebantur simul ordinate disposita complectens

발행: 1681년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

I . Post Completorium lectos adeant Mdormire satagant, ne forte cum vigilare debuerint, dormire compellantur. Sive autem dormiant , sive vigilent, quieti, ac sine ullo strepitu, quantum fieri potest, manere debent. Is . In omnibus domibus Conversorum qu a domibus Monachorum sunt separatae, Sc aliter Inferiores vocantur, in quibus est Sacellum , bis, vel ter ad minus in hebdomada Mista celebretur a Procuratore, vel Priore, seu alio Sacerdote: quod Prior studiose faciat observari.Ibidem etiam Sacrum Corpus Christi reverenter servetur ad succurrendum infirmis ic in quolibet mense re-

16. Nulla dispensatione, vel licentia permit

tatur quod Conversi, aut Donati portent tonsuram Clericalem, vel quod Grammaticam dis cant, aut Cantum, nec quod ascendant ad Statum Monachorum: sed unusquisque perseveret in ea VOCatione qua vocatus est, nec super hoc sint infesti Prioribus, aut Visitatoribus, cum nullo mo

do super hoc possint dispensare.

oeia in quibusdam ordinis domibus Conversorum conversatio omnind tepescit & a Statutorum observantia notabiliter deflectit, statuimus & ordinamus ne ulterior fiat Conversorum Ie-eeptio in domibus ubi Tertia pars Statutorum ad Convel sos pertinens circ1 observantiam Regularem non plene observatur donec stricte & laudabiliter Visitatorum judicio servetur , sed tantum Donati ibi recipiantur, prohibentes Prioribus & coetelis ossicialibus sub pine

272쪽

DE DIEBUS FESTIS α6

a absolutioias ne aliquid contra hanc necessariam ordinationem attentent. Conversi autem & Donati tum in Ecclesia, tum in Capitulo& Resectorio simul conveniant & simul refectionem sumant servato tantam hoc ordine ut antiquiores Donatorum locum habeant post ultimos Conversos ex utraque parte Ecclesiae, Capituli, aut Resectorij. Si quis autem inter eos post haec voluerit primus esse, fiat omnium ultimus & servus juxta Iesu Christi Salvatoris nostri sententiam cujus executionem Priori committimus & commendamuε. . M Ordinario Anni r636.

DE caetero non recipiantur Conversi ad habitum , nisi prllis pro bati Herint per quinquennium post factam donationem sub habitu Donatorum sine speciali licentia Capituli generalis, aut

Reverendi Patris, quam tamen rarius & non sine gravi causa co cedendam cile centemuI.

De diebus Festis qualiter &quando a Conversiis

ONVERSI qui in domo

superiori morantur, in vigilia Festorum Capituli ad Ecclesiam pro Vesperis audiendis OnVeniant. Qui vero in domo inferiori habitant, in dictis vigiliis cum a suis disjunguntur laboribus ad domum superiorem ascendant, sic ut medietas ip-

273쪽

III. PARTIS CAP. II.

sorum ascendat vespere prout eorum Obedientiae patiuntur, Matutinas &. reliquum diei Festi Ossicium audituri cum his qui in domo superiori habitant, qui omnes imitentur Monachos in regularibus caeremoniis in Choro existentes. Pars autem Conversorum quae in domo inferiori remansit, ibi in Ecclesia, suas Matutinas petidivat, dc summo mane ascendat ad domum superiorem ubi Divinum ossicium audiat. L. Post Capitulum Monachorum dicta Mi sa de Domina in privato, teneatur eis Capitulum, ubi verbum Dei a Priore, vel ab eo cui injunXerit attente audiant, Zc Culpas suas recognoscant, praesentibus Donatis,etiam in singulari culparum recognitione. In solemnitatibus tamen Natalis Domini, Paschae & Pentecostes non tenetur eis

Capitulum, sed in vigiliis praedictarum Solemnitatum post dictas Vesperas. 3. Die Natalis Domini M duobus diebus sequentibus, dc in primis Sc secundis diebus Pas.chae 8c Pentecostes, post Nonam , in Capitulo audiant verbum Dei ab eo cui Prior injunxerit. In quibus diebus post Capitulum Monachorum legantur eis eorum Statuta ,-in Festo S. Joannis Evangelistae, atque feria secunda Paschae legatur eis de Charta Visitatorum quod eos concernit. 4. In vigiliis autem Purificationis BeatissimqMariae Virginis, Dominicae in Palmis, Euchati-

274쪽

DE DIEBUS FESTIS. 269stiae , S. Ioannis Baptistae, Assiimptionis ejusiam

Virginis, omnium Sanctorum, Ec aliarum praecipuarum Solemnitatum , omnes ad domum superiorem conveniant, Divinum ibidem OG cium audituri lc in Refectorio comedant praees- Et is diebus. s. Ascensuri autem Fratres ad domum superiorem prius ad Procuratorem Veniant, iccum ejus licentia servato pergant silentio, quod praeceperit portaturi. In domo autem superiori, sicutic ubique, a Vesperis usque ad Primam: & a Capitulo usque ad Nonam in silentio permanere debent. a Coquinarius tamen Sc ejus Adjutores,de necessariis loqui possunt. Post Vesperas cum si- insem d lentio recedunt, quod jussi sunt reportantes Sc tenet eis Capitulum ante coenam Procuri or quan- ω Σdo ei visum fuerit, vel commode poterit. ρσυμ

6. In Solemnitatibus Natalis Domini, Pas ποῦ.chae dc Pentecostes descendant tertia die post e sice

Vesperas nisi sit Dominica, vel Festum Capituli, 'Ec tunc descendent sequenti die post Vesperas. In Festis nullus destendat sine licentia, donec Ves z ' κ . .

perae fuerint cantatae. Qui vero non ascendunt sρὸ hmia diebus Capituli, Cellas teneant, nisi corum Obe-zdientiae impediant eos. Spatium quod est intersiste. Tertiam Sc Sextam orationi impendant. ' 7. Conversi servare tenentur omnia Festa ,ςRP F

quae Ecclesia praecipit ab omnibus servari: in qu

275쪽

a o m. PARTIS CAP. R.

bus cessant ab operibus. In Festis etiam quae Epi copi Dioecesani jussu servanda jubentur, etiam cessare debent-Ecclesiam fiequentare. Quod si talia Festa Capitulum habeant Monachorum,

etiam ipsis Conversis Capitulum teneatur. 8. In sequentibus Vero Solemnitatibus quam do transferuntur, non cessent ab operibus, sed non debent laborare circa domum superiorem quantum commode fieri poterit. Sunt autem se- lemnitates hae: Conceptio matris Domini, Dedicatio Ecclesiae, Festa Sanctorum Joseph, Benedicti Hugonis Lincolniensis. 9. Nec cessent ab operibus in Compassione Beatissimae Virginis, BL Praesentatione : nec in Conversione Sancti Pauli, nec in Festis Sanctorum Doctorum Gregorij, Ambrosij, Augustini, Hieronymi: nec in Festis Sanctorum Bernardi, Τhomae de Aquino, Agathae, Catharinae Martyris & undecim millium Virginum. Qui si habitant in aliqua Parochia, se illis conformare debent cum quibus manent, in Festis colendis, vel

non colendis.

I o. Constituti autem in itinere diebus Fest1-vis O rdinis Missas audire debent, si possunt.

276쪽

DE DISCIPLINA FRATRUM, Mc. 2 7

De Disciplina Fratrum & quibusdam aliis ad Divinum OL

ficium eorum pertinentibus

CAP. III. N Adventu & Quinquagesima Conversi per singulas heb-s domadas snguli singulas accipiunt diseiplinas in domo inferiori in Ecclesia, de manu Procuratoris dictis Matutinis per eum. Si vero non interfuerit Procurator, dicant pro discipima ter Pater noster & ter Ave Matia cum veniis. Idem facit qui non interiait, cum a Procuratore datur distiplina. In domo vero superiori a Priore , vel eo absente a Vicario, ante Laudes disciplinas recipiunt. Id autem fit feria secunda, nisi tunc Festum Capituli occurrat in quo casu ad feriam tertiam differtur. 2. Cinerem qui adsunt in Sacello domus inferioris de manu Procuratoris accipiant, qui vero in domo superiori, de manu Sacerdotis hebdomadarij: qui non intersunt, ter Pater noster M ter

277쪽

Lγα m. PARTIS CAP. III.

Ave Maria cum veniis dicant.

3. A capite jejunij usque ad Pascha post No

nam , prostrati ter Pater noster ic ter Ave Maria pro Missa persolvant. . Dominica in Ramis Palmarum , Omnes Conversi in Capitulo Monachorum conVeniant, ibique eXcommunicentur Omnes proprietarij qui Occultandi animo, vel celandi aliquid ultra valorem trium solidorum Turonensium,quibus nunc correspondent viginti quinque asses Gallici, retinuerint, donaverint, permutaverint, Vel alio quolibet modo alienaverint illud suo Priori revel re, vel confiteri, saltem temporibus statutis scienter neglexerint: hoc est praesentes usque ad diem Coenae inclusive , absentes vero usque ad diem octavum reversionis eorum in domum post dictum terminum.1. Τribus diebus ante Pascha non tenentur

dicere in suo Officio Gloria patri, post orationem

Dominicam.

6. In die C cenae omnes in Ecclesia superiori de manu Prioris, vel eo absente Vicarij sacratissimum Corpus Christi recipiant. Ipse enim tunc instituit venerabile Sacramentum Altaris Ec omnes ibidem praesentes suis sacratissimis manibus tanti beneficis participes esse fecit.

T. Hora autem Constituta omnes, quantum

possimi, simul cum Monachis ad Mandatum ita Capitulum

278쪽

DE DISCIPLINA FRATRUM, &c. 73

Capstulum conveniant M ibi exerceant suum m nisterium re eorum pedes laventur: ipsi tamen debent ante, suos lavare pedes , dc se praeparare propter lotionem pedum faciendam per Priorem. Quod si conitigat aliquando aliquos Fratres Laicos in domo inferiori hoc die manere: illi veniant

post prandium ad Coquinam, bc ab eo qui prior

est O rdine eis laventur pedes. 8. In crastino hoc est Parasteue post Nonam, quae plus ea die, quam caeteris distertur, ad Ecclesiam conveniant, ibsque dicant Pater noster

semel pro Ecclesia, semel pro Papa, semel pro Episcopis 6c cunctis sacris Ordinibus: semel pro Imperatore, seu Rege, semel pro Cathecumenis, semel pro cunctis assiictis Ec in persculis Constitutis, semel pro Haereticis, semel pro Judaeis, λmel pro Paganis, hoc est novem vicibus: & ad

singulas vices, excepta octava quae est pro Iudaeis, veniam sumant. Post Monachos nudatis pedibus incedentes Crucem adorent, dicentes s1nguli intra se: Adoramus te Christe Sc benedicimus tibi, quia per sanctam Crucem tuam redemcti mundum, &c. Hac etiam die Conversi juvent Sacristam ad mundandam Ecclesiam. 9. Sabbato sancto Fratres qui superius remanserant, summo mane descendant ad domum inferiorem reversuri ad Vesperas.

o. Durante hebdomada Capstuli generalis

279쪽

α III. PARTIS CAP. m.

Conversi dicant singulis diebus semel Pater n ster ic Ave Maria, pro directione ejussiem Capituli generalis.. II. Omnes Conversi dc Donati prima Dominica cujustibet mensis cum debita praeparatione dc confessione squam facere debent hora Congrua ante Missam in qua communicaturi sunt Eucharistiae sacramentum devote recipiant, nisi aliter legitime essent impediti arbitrio suorum Confessaribru: M tunc alio die ad arbitrium Prioris communicent. In selemnitatibus C Cenae D mini, Paschae, Pentecostes, Corporis Domini MSancti Patris nostri Brunonis Communicare etiam debent. I L. Consulimus ut omnes tam Conversi, quam Donati singulis hebdomadibus confiteantur diebus abstinentiae deputatis, vel alio die ad arbitrium Praesidentis : confiteantur autem geniabus flexis 8c capite detecto, sed poenitentiam eis injunctam prostrati persolvant. I . Hortamur autem eos in Domino, ut sic diεne sua vocatione vivant: quatenus etiam sic- pius Euchaustiae sacramentum recipere possint. Quod si Prior judicaverit aliquos ex eis sic dispositos: poterit fiequentiorem eis communionem

Concedere.

i . Nulli Sacerdoti Seculari, vel Regulari qui de O rdine nostro non sit, confiteri possunt

280쪽

Conversi, absque licentia Prioris, quamdiu sunt in domo O rdinis. etiam transeuntes.

Quid eis dicendum sit pro

Defuncti S.

CAP. IV.

RO recόnter defuncto Monacho, Vel Converse domus suae professionis, bc pro quolibet Monachatu cum psalteriis per Chartam Capituli injunc

to , trecentas triginta Domini-Cas Orationes reddant Conversi, quarum medi talem cum veniis dicant.

α Qualibet hebdomada septem Anniversaria persolvant: pro singulis autem 9. Pater noster cum veniis dicant. 3. Qualibet etiam hebdomada duos Brevcs: pro quolibet 3 o .Pater noster cum vεniis dicant. . Pro Officio Capituli generalis, Sc pro OLficioCluniacensi trecentas trigintaOrationesDO-minicas reddant. Pro Benefactoribus qui pronum tiantur in die Sancti Stephani trecentas. 3. Pro quolibet Τricenario Chartae Capituli dicant quinquaginta Pater noster: pro Tricenariis

SEARCH

MENU NAVIGATION