Nova collectio statutorum ordinis cartusiensis, ea quae in antiquis et novis Statutis, ac Tertia compilatione dispersa & confusa habebantur simul ordinate disposita complectens

발행: 1681년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

3α8 m. PARTIS CAP. XXII.

De Donati S.

CAP. XXII. TAX U IMUS de caetero ut

nullus omnino recipiatur in Statum Redditorum Clericorum , vel Laicorum, aut Pra -

bendariorum: sed omnes personat Ordinis sint Monachi,

Conversi, Donati, aut Moniales. 2. Cum ex incauta 8c indiscreta receptione Donatorum, magna, multaque mala, damnata scandala imminere noscantur ' statuimus firmiter Ec inviolabiliter quod nullus ullo modo, ullove tempore recipiatur in Donatum, absque Visitatorum licentia atque Conventus, Vel majoris partis consensu: dc nisi prius bene probetur, ac cum conditionibus, quae hic subjungentur.3. Mulieres autem, nec in domibus nostris, nec eXtra eas ullo modo recipiantur Donatae: nec pariter uxorati admittantur in Donatos. . Qui autem recipientur' primo de manu Prioris in Capitulo Conversorum Caputium accipient :-antequam ulla promissione ligentur Probentur in domo per unum annum ad minus:

332쪽

aut per longius tempus, sicuti Priori visum fuerit.

. Porro cum conditionibus sequentibus recipiantur, videlicet quod sine proprio vivent in communi: domus autem eis providebit sufficienter de necessariis. Quod domui illi dc O rdini erunt veri obedientes ic fideles ' quod damnum, aut vituperium Prioris Ec aliorum dictae domus eis non celabunt, sed revelabunt ri honorem Sccommodum eorum diligent dc procurabunt 'item quod correctioni O rdinis totaliter subjace-hunt ' de his quae administraverint, Priori lc Procuratori rationem reddent quoties super hoc fu rint requisiti ' quod continenter vivent ri Zc sic quod absit continentiam non servarent, aut in aliis praemissis , seu in aliquo eorum deficerent, quod Donationem ejusmodi valeat ordo infringere' M se de tam infelicibus personis expedire:

nullam reminerationem eisdem, de tempore quo ferrierint domui, faciendo. 6. Vestis Donatorum seperior nunquam Virgata V partita , nec Viridis, rubet, aut crocei colo

1is ' sed unicolor sit 5c grisei, vel castanei coloris: dc tam longa quod genua operiat lc transcendat. Caputium ejusdem coloris cum veste semper femre debent. Verumtamen diebus Festivis, quando pro divino Oiscio audiendo ad domum superiorem ascendunt: vestem oblongam non cinctam

333쪽

33o m. PARTIS CAP. XXll.

7. Donati comam, seu capillos nunquam rein laxent, aut nutriant, sed sic eos in rotundum tondeant, ut patentibus auribus incedant. Quod si ter moniti facere noluerint ' incarcerentur ad Prioris voluntatem: donec emendationem fecerint competentem. 8. Donati teneantur dicere pro Matutinis decies Pater noster ic Ave Matia ' pro qualibet Hora alia, ter Pater noster Ec Ave Maria ' pro recenter defuncto in domo sua triginta Pater nosteroc Ave Matia ' pro Anniversariis, omni septimana decem Pater noster 8c Ave Matia : pro OH-cio generalis Capituli, Cluniacensium lc Benefactorum post Natalem Domini, triginta Pater noster 8c Ave Maria. 9. Confiteantur M Communicent in Solemnitatibus Nativitatis & Coenae Domini, Paschae, Pentecostes, Eucharistiar Ec Sancti Patris nostri Brunonis : atque prima Dominica cujuslibet

mensis.1 o. Jejunia O'rdinis serv re non tenentur: licet feriis sextis ex devotione soleant jejunare. Jejunia vero Ecclesiae fideliter servent. Paucioribus etiam quam Conversi debent esse contenti in pitantia vino' cum tot onera ordinis non sustineant: Sc tempore,ac loco congruo carneS manducare permittantur juxta consuetudines domorum. Nunquam tamen intra Conventum

334쪽

possint licite carnes vel manducare, Vel cuiquam ministrare ' nec personis O rdinis, ubicumque fuerinti nec debent permittere quod carnes a quinquam in Conventu comedantur. Iu Adventu autem Domini Sc Feriis quartis, a carnibus absu-

neant.

II. In C teris quae ad eorum Statum pertinent, se religiose habere debent. Sunt enim de

gremio O rdinis ' dc gaudent privilegiis, Indulgentiis Zc libertatibus dicti O rdinis: Ec habent

beneficium Brevis per totum ordinem, si laudabiliter in O rdine perseveraverint.12. Propter transgressionis voti persculum, Donati nullum votum faciant: sed postqtiam inhabitu Donatorum per annum, aut amplius juX-ta discretionem Priorum suorum probati fuerint et si volunt remanere: publico instrumento in scriptis manu Notarij alicujus sublignato, promsttant se supradictas conditiones scrVaturos. 13. Donati non debent e domo sua exfre: nisi cum a Priore, vel Procuratore foras mittuntur. Quod si ad aliam domum inordinate Venerint' nullus eos recspiat, nisi ad carceres: & deinde eos ad domos suas remsttat, aut eorum fugam dc detentionem Prioribus suis significet. Qui contra fecerit, Ordinem in victualibus teneat:

donec eos remiserit, aut eorum detentionem inti-maVerit.

335쪽

ΙII. PARTIS CAP. XXIII.

I . Nulla domus recipiat Seculares gratis eis servire volentes extra Statum Donatorum ' nisi promissione mediante, quod si propter excessus suos, seu culpam a domo ipsa expellerentur: nihil petent, exigent, aut recipient pro suo salario ta

mercede. I F. Ordinamus ut omnes nationes habeant

haec Statuta Conversorum lc Donatorum in siua vulgari lingua: dc ut illis semel ad minus praelegantur per singulos annos.

CAP. XXIII.

N Electione Priorissae Montalium Vicarius primam Vocem habeat '' Sc postmodum cum Confirmatoribus vota singularum Montalium recipiat: pro quibus suscipiendis , nec ipse Vicarius , nec Confirmatores vocati ingrediantur claustra Monasterij sed ante cancellorum fenestellam vota singularum scripta reci-

336쪽

DE MONIALIBUS. 33

piant: Sc tamen nunquam publicanda erunt nomina eligentium. ' nat' L. Porro nulla Monialis, ad eligendum cum da est se aliis admittatur, nisi octavum decimum suae ait z. ris annum, compleverit: M professionem fecerit 'forum expressam. Quod si aliquae Moniales in suis Electionibus nobiles Sc amicos requisierint, priven- - θε' ς' tur velo nigro. 3. Caeterum nulla Monialis in Priotissam eligatur minor quadraginta annis : & quae octo annis post expressam professionem laudabiliter non vixerit. Quod si talis .n inveniatur 'et nulla possit eligi quae trigesimum aetatis suae annum non excesserit: &quae quinque saltem annis post professionem recte non ViXerit. . Vicarius de novo institutus ic Priorissa de novo electa , in praesentia praedecessorum suorum , si vixerint Sc prae sentes fuerint, ac quatuor magis discretorum de Conventu , si tot, aut plures affuerint ' vel si praedecessores non vixerint, aut nimium remoti Herint, in praesentia quatuor

praedictorum ' perfecte redigant in scriptis Statum domus: sub sigillo dictae domus Ec subscriptionibus illorum ' proxime sequenti Capitulo generali asserant, vel transmittant dictum statum: retenta tamen copia ejusdem in domo sua antedicta.

3. Omnes Priorissae Monialium obedientiam Tt iij

337쪽

33 m. PARTIS CAP. XXIII.

promittant Capitulo generali pro se Ec domibus sitis ' cujus promissionis Chartam singulis annis

ad Capitulum mittere nulla occasione omittant: dc nihilominus quaelibet Priotissa teneatur per se promittere obedientiam Vicario: Moniales vero Ec Conversae, Priorissae tantum obedientiam prΟ- mittant ' licet in praesentia Vicarij cum nominatione ipsius Ec Priorissae professionem faciant: Meidem in omnibus licitis obedire teneantur. 6. Nulla Priorissa praesente Vicario, Benedic te dicere paesumat: nec praesente Monacho lectionem duodecimam legP. De divino quoque Officio ordinando, aut correctione hominum

quorumcumque, se nullatenus intromittat.

7. Priorissa nullam Monialem, vel aliam personam, sine licentia Reverendi Patris ic Vicarij atque Conventus sui, vel majoris partis consensu, ad habitum O rdinis recipiat: nec ante quintum decimum aetatis annum completum. Quod si contrarium facere praesdmpserit ri talis receptio essicaciae sit nullius' Sc Moniales in praemissis, Vel aliquo eorum consentientes generalem O rdinis disciplinam sustmeant: quousque per Capitulum generale, vel R. P. relaxCntur. 8. Priorissa Sc Vicarius custodiant sub duabus clavibus M administrent pecunias domus ' dc singulis annis Vicarius 8c Procurator reddant computum de receptis bc expensis: in praesentia

338쪽

DE MONIALIBUS.

Prioris ae dc duarum, aut trium antiquarum Monialium. Nec tamen propterea Vicarius, aut Pr curator intret eorum clausuram : nec illae egrediantur. Celleraria autem observet erga Vicarium N Priorviam tam in rebus emendis, quam Vendendis Zc caeteris omnibus, eadem quae ipse Procurator per Statutorum praescriptum servare debet erga Superiorem. 9. Nulla Priotista, etiam de fisi Conventus voluntate, se, vel domum suam valeat obligare: aut litteras obligatorias sigillare Vicario inconsilio. Alioquin Priotissa contrarium faciens MMoniales ad hoc consentientes, graViter puniantur per Capitulum generale, Vel Reverendum

Patrem.

Io. Priorissae non habeant in Refectorio duplicem portionem, sed simplicem, sicut Montales: nec habeant Cameras sibi appropriatas,ad jacendum, Comedendum, vel bibendum. II. Possunt Priotissae clim volunt ic quoties expedit, debent in suis Capitulis pias facere exhortationes Sororibus, ad sanctae M religiola vitae regularem observantiam, cum consilio dc directione Patris Vicarij. MI 2. . Priorissae Monialium a personis O rdinis

Matres, vel DOmnae, non Dominae Vocentur:

339쪽

Iss. PARTIS CAP. XXIII.

Moniales vero Sorores. 13. In domibus Montalium nostri ordinis nulla in Monialem recipiatur ultra quam suppetant facultates illius domus in qua recipitur, pro illius 8c caeterarum sustentatione sine penuria. Porro Visitatores earum ex parte Capituli habent authoritatem Sc jubentur , Considerata domorum facultate, talem eis in recipiendis personis numerum praefigere ' quem absque gravamine sustentare valeant: in quo numero etiam Novitiae dc Converta computantur.

14. Districte autem inhibemus Sc sub seque tibus poenis' Vicariis , Priorissis Montalium dc

Monialibus universis, ne aliquam ullo tempore ultra constitutum per Visitatores numerum, Vel ultra quam vires earum, seu facultates suppetant, quovis modo recipiant: aut ut recipiatur, GO sintiant. Et ne per se, aut interpbsitam quamcumque personam Ecclesiasticam, aut Secularem, quovis quaesito medio, vel colore , a Cap1tulo nostro generali, seu R. P. pro ejus, Vel earum Teceptione contra formam edicti hujus id inhibiationis, licentiam, vel authoritatem petant.

M ordinatio Anni Is48. P Riorissae & Subpriorissae in domibus Montalium nostrarum a

Perlonis Ordinis, juxta Statutum. non vocentur Dominae, ted Marses, caeterae vero omnes Sorores , idque strictissime imposte- sum servetur.

340쪽

DE MONIALIBUS. 3371ue. Quod si secus quod absit) factum, prae

sumptum, aut attentatum fuerit talis receptio nulla erit Zc penitus invalida: tanquam facta comtra voluntatem dicti Capituli & contra formam juris communis ' Ec constitutionem bonae memoriae D. Bonifacij Papae octavi Ec Sacri Concs- Iij Tridentini: dc quam nos quatenus opus est ex

nunc cassamus Ec irritamus, seu cassam, nullam dc 1rritam declaramuS.i6. Et nihilominus qui, Vel quae contra hujusmodi nostram ordinationem, Voluntatem dc inhibitionem, aliquam, vel aliquas in aliqua domorum praedictarum receperint' aut in ejus, aut Carum receptione consensum, auxilium , vel fa-Vorem praebuerint' Vicarij, Priorissae & caeteri ossiciales a suis obedientiis abselvantur : M Diales vero si hoc fecerint, sint in disciplina gene- tali ad O rdinis voluntatem. 17. Si vero pro illius, vel illarum receptione ultra constitutum numerum Sc supra vires & facultates suas ' per nuntium, aut litteras pellerint licentiam per se, vel quamvis aliam interpositam personam: vel si litteras a quibuscumque Princ pibus , Dominis Ecclesiasticis, vel Secularibus,

aut aliis, comminatorias, vel deprecatorias ad

Capitulum generale, vel Priorem Cariusiae propterea obtinuerint Vl quoties id fecerint: per tres menses O rdinem in victualibus sine misericordia teneant. V u

SEARCH

MENU NAVIGATION