장음표시 사용
34쪽
AII G II S T I cineres , Annae pars una relicti
Franc igenis, terras ex quo pertaesa jacentes Altera solemni petiit supera alta triumpho et Parcite, si plausus, dc festae murmura pompae Turbamus lacrimis ; scd enim minc omnia terras audia deseruere : decent caelostia plausus Agmina , de Austfidas quibus est mens addita Divos: N os miseri, gemitus, quae munera possumus una , Amusi ferimus tumulo, magnaeque parentis Invictam canimus virtutem, & fortia facta :Et si carminibus tantum, si voce Valemus, Haec olim accipient Venturi facta nepotes ;Hos gemitus piocui orbis, & arduus audiet aether.
35쪽
Ut primum amari morbi letalibus auris Regina, & lento depasci Vulnere coepit,
Continuo templis circum omnibus,Omnibus aris
Emiss1 fletus, & laesi numinis iras Flactere supplicibus conata est Gallia votis. Audiit illustri Genius qui praesidet Annae,
Nascentique datus quondam comes : audiit ille Qui rebus Francorum, & ditibus excubat oris. Non tamen est sensus, morbo super,unus utrique e Hic Annam superesse velit, longosque per annos Egregiam sobolem, sobolisque videre triumphos ;Corporis ille velit nexus, miseramque resolvi Compagem, & patriis animam succedere regnis. His super oppositi studia in cor traria fratres Inter se ut placidis agitarunt plurima verbis rNil agimus verbis, ait alter ; is exitus Annae
Qui fuit in fati , ea lux postrema futura est,
Libera nec cuiquam leti mora. Verum age, fata Quid statuant tandem , spes an super ulla salutis, Exploremus, ait : simul annuit alter, & una Fulgentem Luparam, & magnae fastigia linquunt Lutetiae, paribusque feruntur ad aethera pennis. Ultra udereos axes, dc lucida caeli Convexa , innumeris aedes suffulta columnis , Latior & terris, & latior aequore surgit. Illic porticibus ter centum impressa superbis Fata hominum, variique suo stant ordine casus, Quae lux quemque sola inducet, quae tradita cuique Sint vitae spatia, oc quae meta noVillima vitae. Ast animae illustres, & clarum in nomen iturae , Seu quas imperii decus olim , orbisque regendi Cura manet; seu quas factorum gloria, & ardens Evehet ad superos per mille pericula Virtus, Semotae turba, 8c fatis popularibus, Omnes Distinctas habuere, paresque laboribus aulas. Hanc aedem aeterna sibi condidit arte Pronoea,
36쪽
Diva loci praeses; cujus sub legibus aether, Marmoraque, & vasti longe latera ultima mundi,
Et mortale jacet mundo genus. Ipsa futuros Parietibus late eventus , atque abdita rerum ,
Et radio & docti descripsit acumine caeli. Neu propius quisquam rutilos accedere postes Rusit, inaccesib circumundique luminc scpsit ,
Observatque sedens aditus. Haec templa citato Nec mora custodes gemini petiere Volatu :Necdum humiles findut nebulas, jamque aurea pulsant Sidera, & optatae sistunt se in limine sedis .
Par utrumque agitat studium, & par ardor utrique Noscere quos fines Annae, quae tempora ponat Diva potens fatorum, & qui sit terminus aevi. Illam vestibulo vigilantem , & cuncta moVentem Rgnovere : caput radiis micat, igneus ori Fulget honos oculisque,atque igneus ardet amictus, Textilis &toto depingitur orbis amictu.
Tum procul illa prior gentis : Confidite, dixit ;NOVimus, o pueri, quae Vos huc digna cupido
Impulerit : dabitur saeclorum arcana tueri , Et positas Annae moriendi agnoscere leges. En licet, en tectis succedite. Talia fatur , Et bifores valvas, penetraliaque ampla recludit:
Anfractusque simul dubios, longasque viarum Edocet ambages, & qua regione petenda,
Fatidicas Annae quae continet aula figuras. Ite, ait , extremas attenti exquirite sortcs :Languenti interea Vigiles impendere curas
Noster erit labor, dc morbi lenire dolorem. Ergo illi verbis confisi,& numine Divae Securi incedunt ; & , qua data semita ducit, Sollicito properant reginae ad limina gi essu. Quae postquam tenuere, hinc inde ingentia signa Ingentesque vident tabulas , quibus alta refulgen Augusta aecora,&magnae miracula Vitae.
37쪽
Non gemmis tamen, aut nostris expressa metallis, Spd congesta operi stellarum segimina, & ignis Caelari patiens, solidique micantia Solis Fragmenta, dc varios referens lux densa colores. Olli perlustrare oculis, mox singula fixo
Mirari obtutu, nec mentem explere tuendo. Et prior ante alias Annae nascentis imago
Apparet, doctae manibus depicta Pronoeae. In medio roseis infantem amplectitur ulnis Pennatus puer : hanc regali murice cingit Fascia , jam risu custodem agnoscere credas, Lacheaque imbelli jam ludere brachia motu. Protinus hac sese spirantem in imagine custos Obstupuit genius, comitique , En adsumus, inquit Par habitus, par forma. Et sic ego scilicet Annam Excepi,aethereas ut primum educta sub auras, Et pulchros oculos, Sc pulchra labella resolvi. Sic ait. At laeto parva ad cunabula vultu Uinc atque hinc nymphae pinguntur Iberides. Illa Blandiri, haec tenero somnos accersere cantu , Haec capiti ambrosios assiare videtur odores. Illa nives fronti, labiisque, genisque rosaruiri Aspergit decus, haec molles aptare corollas, Haec amat halantem calathis effundere messem. At supra Zephyris invecti, & lenibus auris, Centum adsunt hinc inde antiqua ab origine reges, Egregium genus. Austriadum longo ordine cernunt Magnanimos heroas, & imperterrita bello Pectora Burgundos. Micat alta e nube Rodolphus Gentis apex, Fernandique, audacesque Philippi, Et fortes Alberti, & felix Carolus armis.
Omnibus unus amor tenerae transmittere proli Sol zrtes animos, & relligionis amantes.
Ergo illi radios, & purae fulgura lucis
una omnes vibrare : hanc aureus ardor oberrat
Undique, di innocuo caput ambit circulus igni.
38쪽
Haec divina opifex, ac caetera pingere dextra Non potuit : pulchros paulatim ut fusa per at tu Visceraque, & tenues penetrarit flamma medullas, Purpureosque sinus cordis, mollesque cerebri Aptarit sensim tunicas, quo mentis avitae Semina Venturos infans servaret in antios, Et totam acciperet puerili in pectore gentem. Quae postquam spectata satis, conversus uterque Ad laevam genius, mira qua se eXplicat arte Connubium reginae, & felices hymenaei , Omnia sidereis in pariete sculpta metallis. Hinc illinc armatae acies, s,Vique manipli Obsedere vias : his contra obsistere Iusto Mens erat, & laetas armis evertere taedas. Ipsa inter medios lacera discordia palla adet, & inferno faciem suffusa vapore Saeva odia, indignasque animis ciet Haeress iras,
Tartareasque Vocat tenebroso e carcere pestes.
Nec longe trepida incepti nil territa fama Ducit iter magno cum conjuge regia conjux-dri jugis in equis, curru quos junxit eburno Castus Hymen, facilique sedens moderatur habena. Ollis composito terram ferit ungula passu, Arrectamque alte cervicem, dc terga, jubasque Fulgentes ornant phalerae. Super assidet Anna Ingenti Lodoico, & mutua foedera jungunt :Et quantus superi sponsis decor i omnia late Formosis oculis, & laeta fronte serenant Quacumque incedunt, ipsae nec tendere contra
Conjuratae audent acies, nec cernere Vultus,
Sed gladij manibus confestim, dc inutile ferrum
Decidit, & sculpto trepidare videntur in auro. Praeterea in summo Volitat gens Omnis amorum,
Et facibus, levibusque manus instructa sagittis, Irruit in pavidas, facto simul a gmine, turmaSPars figit jaculis, pars & fugitiv a Volatu
39쪽
Terga premit, rapidis pars tuere serica flammis vexilla, dc fumos gaudet spectare volantes. Ergo pacem orant dubii, Veniamque precantur,
Qui latebris tuti prius, dc stygialibus armis, Excipere insidiis sponsos, belloque parabant Gaudia Franciadum, & nexus prohibere jugales. Applaudunt juvenes operi, per que omnia fixis Luminibus juvat ire, juvat vultusque, coloresque,
Impressbsque oculis animorum agnoscere sensus ;Namque licet : facit ipsa volens haec otia Praeses, Dum vigilat gravibus reginae intenta periclis. Parte ex adversa pictura expanditur ingens optatam sobolem referens, Annamque parentem. Hic templum immensum, lateque altaria templo, Et templo sua thura , suosque altaribus ignes Conspiciunt : volucres expirat fumus in auras, Miscenturque una gemitus, dc vota precantum. At iussum auratis libratus in aere pennis Ales adest, mediaque volans in luce coruscat
Dona ferens superum, & longi solatia luctus.
In manibus puer, & frondentis ramus olivae :Majoresque puer fatis mortalibus ortus Ore refert, puroque illapsam ex aethere mentem ;Et frondes oleae, puero quondam auspice, pacem, Grataque promittunt felicibus otia terris. Anna autem munus divinum, & amabile pondus Accipit exhultans animis, atque oscula figit.
Nec procul hinc tristi solvit se denique lubu Gallia surgenti similis , similisque ruenti Ardet in amplexus : gestuque, oculisque videtur
Incusare moras, iterataque basia matris.
Constitit hic Franco genius qui praesidet orbi,
Obstupuitque operis non enarrabile textum :Et comiti ostendens : Puero quid pulchrius - in luit Aspice quae fuerit rosei tum gratia vultus , lis honos. En ille oculis intermicat ardor
40쪽
Vividus , & sacrae majestas at a frontis,
Quam nunc attonitae gentes , atque ultima late Europae imperia , & regum capita alta verentur.
Perge,age, magne heros : quantum te Gallia quondam Venturum populis primo speravit ab ortu ;Flandria te quantum , te quantum Mispania sensi Nuper & Hungarico sensere in limite Turcar :Tantus eris , tantum te quisquis in arma vocabit, Sentiet haud impune , & clade fatebitur orbi. Sed te , quantus eris tandem , quantusque fuisti, Gallia te precibus debet, I Odoice , parentis et
Et cui nulla aetas tot jam Volventibus annis, Cui nullae potuere parem producere matres,
Hunc gemitu dedit Anna, altoque excivit Olympo. Haec genius, pueri defixus imagine , fatur. Cui comes : Huc oculos , Annae regnantis imago Iam vocat. En cari post funera conjugis , ipsa Aurato in solio sublimis, & aurea dextra Sceptra tenens, late in populos dat jura volontes. En regum sacras exemplo informat ad artes Progeniem , & pulchro succendit laudis amore. Cernis ut auspiciis captae felicibus urbes
Tela virum super , & gladios, congestaque signa,
Tympanaque , dc patrio rorantes sanguine cristas, Turrita inclinant capita ' Ut jam Belgicus irae Immemor , & multa demum leo clade subactus Languet hians , vinclisque ultro dare colla videtus Iamque triumphali properat victoria passu, Detractasque ferens humeris implumibus alas, Obsequium reginae , aeternaque faedera jurat. Atque utinam hos belli eventus, haec tanta secuti Omina , finitimas armis victricibus arces
Tentassent ultra , nec , Ibero tincta cruore
Tela diu , proprio foedassent sanguine Galli. Verum heu l quanta viros rabies , quam dira libido Caedis agit i funesta vides ut praelia surgant