장음표시 사용
21쪽
DE SUSP. SUBMERS. RESPIRATIONE. iatrinsecus in pulmones hauriamus, quantUmque singulis hinc vicibus reddamus, certo comperirentur. XXIV. Pericula, quae, ut hanc rem cognosceret, MENTE IUs fecit, nullis, uti putatur, accuratione secunda sunt. Hic medicuS periculis compertus est, hominem mediocris magnitudinis, singulis inspirationibus, tantum spiritus, quantum quadraginta pollices cubicos spatii compleat, haurire; atque, singulis expirationibus validioribus, tantum reddere, quantum centum decem pollices cubici spatii con- ineant. . XXV. His experimentis cum quibU8dam, quae cepit GDO DUINUS, comparatis, eX quibus constat, post finitas singulas eXpirationes, eam spiritus copiam in pulmonibus reStare, quae centum novem digitos cubicos spatii occupet; Concludit
22쪽
concludit MENTE IUS, capacitatem pulmonum ante solitam expirationem, esse ad capacitatem eorundem post solitam eXpirationem, ut numeri centUm et Septuaginta novem, ad nUmeros ducentos undeviginti; et capacitatem pulmonum post plenam inspirationem, eorUndem capacitatem post plenam expirationem centum amplius
pollicibus cubicis excedere. XXVI. His, de viribus quibus respiramus, et de quantitate aeris singulis vicibus hausti et redditi, praemissis, nunc considerandum est, ad quod respiratio utilis sit. XXVII. Nonnulli, quibus videtur, Sanguinem, inter spiritum emittendum, per 'pulmoneS non tranSire, eXistimant, respirationem ad hoc solum utilem esse, ut sanguis a dextro corde in sinistrum eXpedite tranSeat. XXVIII. At vero animalia non in hunc finem tantum respirare, Ut sanguini a deXtro corde in sinistrum facilis transitus sit, eo verisimil- et limum
23쪽
DE SUSP. SUBMERS. RESPIRATIONE. 15
limum est, quod, si ita Voluisset natura, recto pervio, quale in foetu est, sanguini inter dextrum cor et sinistrum eXpeditior multo transcursus esset. Praeterea, Ut docent drothorax, atque experimenta quae cepit GOODUINUS, pulmones interdum in molem comprimuntur eumulto minorem, in quam eos redigere Solet modica expiratio, neque tali tamen compressione impervii redduntur. Nam in thoracem canis tantum aequae immisit hic auctor, quantum tertiam ejus fere partem implevit; eX qua tamen aqua immissa nihil canis incommodi accepit, praeter spirandi dissicultatem. XXIX. Quoniam ita sit, concludere aequum
est, pUlmones non ita solum a natura factos esse, ut sanguis a deXtro corde in sinistrum eX- peditius transmitteretur, sed ad alium Usum, eumque ad Vitam necessarium, conducere. Ita
esse, pericula quaedam, quae fecit GoODUINUS,
24쪽
demonstrare videntur. QVae haec e8Sent, paucis, hic loci, dicendum eSt. XXX. Hic auctor, laudando respirationis usum cognoscendi Studio motU8, eXsectis quo
rundam animalium SterniS, atque aere Communi, qualem solebant inhalare, in eorum pulmones arte insato, observavit, inter inflandum, Sanguinem in truncis arteriae pulmonians subnigrum esse, in etenis vero pulmonialibus coccineum: insatione paulisper intermissa, sanguinem, truncis venae sumonalis contentum, paulatim nigrescere; redintegrata vero insatione, coccineum fieri: denique, quo nigrior Sanguis, eo tardius cor imbecilliusque micare; quo vero rubicundior ille, eo hoc citatius et validius. XXXI. His XXX.) cognitis, clare conStat, inter respirandum, Sanguinem mutationem Subire, qua idoneus fit, qui cor in motus salutare8, atque ad vitam nece esarios stimulet.
XXII. Quo ad hanc XXXI. mutationem explicandam
25쪽
DE SUSP. SUBMERS. RESPIRATIONE. I
explicandam satis valeamus, petendum a cΘ-mia auxilium est. XXXIII. Quanquam aer coeli noStris Sensibus simplex videtur, tamen periculis c micis
Compertum eSt, ConStare eX duabus partibus, Iase scilicet o genio, et Iase aetolico Seu nilrogenio; quae, in qualibet ejus quantitate, eandem fere irationem inter se habent, qUam ΠUmeri viginti septem et septuaginta treS. XXXIV. In aere praeterea communi, Ubique prope terrae soli superficiem, centesima pars gasis acidi carbonici continetur. Hoc vero gas Vitium potitis esse aeris commUni S, quod cepit eX respiratione cum animalium, tum eorum quorum stirpes in terram infiguntur, quam partem constituentem, plerique etai Stimant. XXXV. Gasia autem, quibus aer communis, qUem haurimus, componitur, non simplicia sUnt. Primum, gas scilicet Oxu nium, exovgenio componitur et caloricos gas aetolicum
26쪽
seu nifrogenium, quod ordine secundum est, ex calorico constat et nitrogenio seu aetolico ; tertium, gas acidum carbonicum dictum, carbonium, o genium et caloricum constituunt.
XXXVI. Aer spiritu ductus, aeque ac Sanguis, in pulmonibus mutationem subit. De mutua vero illorum in his' mutatione o mi faecertant, et nondum inter eos disceptata controversia est; sed ad sequentia animos advertite.
XXXVII. Hγdrogenium carbonMum, qUO, dum fluit per arteriam magnam, Venamque huic conjugam caVam, Sanguis inquinatur, atque g. o genium aeris extrinsecus in pulmones adducii, resoluta, in formas novas, novisque viribus praeditas transeunt. Quae sint novae formae, in quas transeant, a c mistis accipite, quorum alii transitionem et formas sic describunt.
XXXVIII. Dum, ait curiosum indefeSSUmque hoc philosophantium genus, Una parS ο genii
27쪽
DE SUSP. SUBMERS. RESPIRATIONE. 19
genii aeris inhalati carbonio sanguinis se conjungit, acidumque carbonicum gignit, quod, calorico 3b8Orpto, gasis forma ex pulmonibus redditur; dumque alia o genii pars cum Θdrogenio Sanguinis se commiscet, et generat aquam, quae, calorico absorpto, eX pulmonibus, Vaporis forma eXpiratur; alia pars, per parietes bronchiorum a Sanguine absorbetur, atque huic colorem Coccineum, cor arteriasque stimulandi vim, itemque caloris pabulum impertit.
XXXIX. Alii vero, et hi quidem praeclari,
experimentis quo hanc rem illustrarent captis, affirmant, totum ovgenium aeris, in pulmones hausti, acido carbonico et aqua generandis conSumi ; neque ullum omnino reStare, quod a Saninguine absorberi possit. Iis itaque Videtur, Sanguinem in pulmonibus eX subnigro coccineum fieri, necnon aptum, quo Stimulentur cor et arteriae, atque nutriatur calor, editis Odrogenio et carbonio potius, quam o genio accepto. XL. Haec c mistarum controversia, sicut
28쪽
eo DISPUTATIO MEDICA, multae aliae, experimentis, non argumenti8, disceptanda est. Nos itaque, quippe qui juvenes SimVS, neque controverSarum comiae rerum satiS Sciente8, Oportet neutram opinionem
prius accipere, quam haud dubie veram experimenta patefecerint. XLI. Sanguis, dum per pulmoneS tranSit, spiritui extrinsecus ad ludio, sicuti experimentis demonstrarunt CRAUFORDIUS et LAVO ISIER, Θ-drogenium carbonatum imperiit; pro quo, a Spiritu caloricum, itemque, sicuti verisimillimum reddunt, imo etiam, nostra opinione, probant pericula a PRI EST LE1o ', Goo DUINO ' et aliis tfacta, o genium accipit.
29쪽
DE SUSP. SUBMERS. RESPIRATIONE. 21
XLII. Quoniam, ut ostendere conati Sumus, inter respirandum, sanguis non solum drogenio carbonato semet liberat, et expeditius per pulmones transit, VerUm etiam caloricum et o genium ad Se allicit; consequitur, mala, quae, respiratione impedita, vitam sus pendunt aut extinguunt, vel eX pulmonibus sanguini, fere ex toto, imperviis oriri, vel ex ipsius sanguinis tum redundantiu drogenii carbo-xati, tum calorici et o genii inopia. XLIII. Quibus videtur, submerSOS retento in Sanguine Θdrogonio carbonato extingui, ii pro concesso habent, hanc materiam cordis irritabilitatem delendi facultate pollere. XLIV. Contra hanc vero opinionem dici potest, cor, quod impedita respiratione quievit,
saepe sanguine subnigro in Coccineum converso facile in motus denuo cieri; at cor, quod ex opto, Vel fulmine e reo, vel aliis quibuslibet causis irritabilitatis deletricibus, tantum de-
30쪽
trementi accepit, Ut micare ceSSaverit, coccineo sanguine aegerrime, Saepissime ne aegerrime
quidem, ad motus de integro capiendos eXSUscitari posse. Alia argumenta, quibus eadem haec Opinio evertatur, adducere haud dissicilecSSCt. Sed, ut novis argumentis Opinionem, jam adducto labefactatam, refellamus, non opus
XLV. Hac opinione rejecta, proXimum est, ut consideremus, nUmne pulmonibus sanguini fere imperviis impedita respiratione redditis pereant submersi. ΚITIUS, qui hanc opinionem SuScepit, opinatur, motu pulmonUm quiescente sanguinem in venis totius corporis cumulari; atque eas, cerebri in primis, adeo supra consuetudinem distendi, ut apollea iam ericiant. XLVI. Hanc vero opinionem refellunt eXPerimenta. Canis enim, cujus carotides ligatae sunt, in aquam immersus, tam cito moritur, quam si hae arteriae non ligatae fuissent. Fieri vero non potest ut hic canis apoplexiu pereat,
