장음표시 사용
141쪽
ARTIUM DOCTRINARUMQUE IN HAC CADEMIA CURATORES, DOCTORES, STUDIOSI, FAUTORES, CIVES, HOSPITES, AUDDTORES EXOPTATISSIMI lFavete linguis animisque. aucis vos morabor. Ex est quippe recentis negotiis ac labore vixdum recreatum ad ultimam ossicii mei partem properandum esse admonuere diei Academiae anniversarii instantis solennia. Itaque - quod multi quoque vestrum se probe intelligere amanter mihi significarunt, pauci dies, quos a templi Academici dedicatione emisisse
novimus, non siverunt, ut meditatam hodio orationem adferrem de argumento aliquo ex doctrinarum studiis deprompto, hac eruditorum corona dignam, doctrinae adeo ubertate, oratoriis luminibus, et apta concinnaque materiae partitione commendabilem. Quamobrem nemini mirum acciderit, hodie me iterum oratoris personam induere graVatum esse, Omnemque potius in eo curam posuisse, ut simplici commemoratione ad vos relatis, quae me Rectore, Academiae evenisse constaret, ossicii legitimi finibus me continerem, munusque pro virili administratum brevi sermone in succes
A me tamen impetrare non potui ut vobiscum recolerem sest pompam atque celebritatem magno nuper civium nostrorum gaudio et hilaritate gesti, quantumvis peracti iis animorum studiis, qualia prae se ferre deceat ο-pulum ingenuum atque ad veram liberalitatem humanitatemque compositum. Laetitiam igitur illam popularem Academia nostrae cum gratam
acceptamque tum honorisoam et memoria dignam jam liceat praetermittere. 7.
142쪽
Rem quippe praeclare actam, recens memoria testatur, neque vacabunt
caerimoniae, quibus interesse contigit, accur is, qui de iis ad posteros reserat, scriptore. Caeterum quibus popularis adspiravit aura laudibus cumulati ex palaestra redierunt, neque meo adeo indigent praeconio nos vero, collegae conjunctissimi l quibus muneris necessitas partem imposuit curarum et sollicitudinis insigniorem, si probabiliter ossicio functi videamur, habemus, quo nobis gratulemur et Academiae; sin minus, virtute nostra, id est, consilii conscientia nos involvere conabimur. - De me Vero unum hoc addere liceat nimirum vestro, viri clarissimi nomine ac jussu id agere studui, ut 'aesidi Senatuique Urbano ordinibusque hujus regionis debitas persolverem gratias pro eximiis benevolentiae documentis atque in Academiam nostram amore; quorum haud scio an nulla similem, tedum parem, prodiderit civitas patria. Hanc autem ossicii sanctissimi partem, quam ipsa muneris ratio Rectori injungere mihi videbatur, cum alii cedere turpe duxerim, nolite, quaeso, me ista censere arrogantia, quasi scilicet credidissem, facundo oris eloquio, doctrinaeve commendatione eorum me. virorum aequare praestantiam, quos ad solennia illa dignius celebranda nonnullorum Vota designarent, quibusque, si liber fuissem, ipse lubens me savissem sum agio. Cum ergo honorificam stationem derelinquere vetaret religio, in eo studium omne iusti collocandum esse intellexi, ut quod facultati et ingenio deesset, diligentiore opera compensaretur, ut ne solenni hac occasione ex Senatus auctoritate verba faciens, orationem haberem munere, quo fungerer, honorifico, indignam, imo tempori et loco et vero optimorum civium erga Deum et patriam studiis convenientem. Cujus certe consilii exsequendi voluntatem, si Rectori Academiae Magnifico parata fuisset audientia, vos comprobaturos fuisse, jure quodem meo confido. Tandem igitur obmutuere publicae laetitiae voces ac significationes, quibus cum incolis hujus civitatis singulis paene et universis, grato erga Academiam nostram animo pro hujus salute vota nuncupantibus sestos illos dies concelebrare contigit. Neque tamen deposita studia, sive in tanti beneficii auctores, sive in bonas literas, novi templi splendore atque -- plitudine tam honorifice habitas malasque Instaurat quippe cum alma
143쪽
matre foedere amoris ad suos quidem redierunt pristin Academiae alumnia sodales, nostros vero studiorum socios atque commilitones, juvenes omatissimos alacriter intermissa iterarum et humanitatis studia repetem gaudemus. Itaque bene habet nec nos sane, collegae aestumatissimilsumus defuturi, utpote bene memores, eam esse publici, quo stingimur, officii rationem, ut, si quando in popularis hilaritatis communionem trahamur, mox ad seriora revocati, brevis gaudii horaeque ruentis usuram impensiore diligentia et in juventutem Academiam studio compensemus. Ad Rectoris autem munus deponendum antequam pergere liceat, in recolenda anni mei memoria utinam ii a sestis laetisque diebus ad
tristem revocare commemorationem carissimorum capitum, quae cum Academiae universae, tum amicis nostris sociisque studiorum flebili morti occubuere. At communem novistis, Auditores mortalitatis legem quotus quisque vero tam animo levis, tam importunus ac sermus, qui vel in maximis vitae praesentis juc ditatibus piae locum relinquat memoriae defunctorum. Temperamentum igitur gaudii nimium sorte exsultantis doloremque salutarem ne recusemus.
Decantatum a pueris tenemus, A. Al sed elegans illud Hora fianum
Pallida mors aequo pulsa pede pauperum tabernas Begumque turres.
Abstineas, mors atra precor. ondum eluximus heroem patriaeque amantissimum GuILIELMuM Regem, jamque domi sunt Regia duo filioli, festivitate et oris suavitate insignes, parentum cessi, patriae spes et amor: namque illorum cura ad omnem quidem Regiae vitae elegantiam, neque tamen ad aulicas ineptias, verum ad virtutem vere patriam tenuis adhuc et flexibilis ipsorum insormatur juventus. Aliter Summo vitae Arbitro visum est alterum de duobus lugent parentes, lugent omnes patriae stirpisque assavicae amantissimi cives. raematura, ut nobis videtur, morte exstinctus est mense Iunio hujus anni GuILIALMus FRIDERIous AvariIua , GuILIALMI III filius natu minor. os quoque in dolaris communionem venisse, non est quod diem illud vero Disitigod by
144쪽
134 I. i. PHILIPSE animadvertite, A. At humanitatis Regiae insigne documentum. Cum innister Regius, rebus civitatis domesticis raesectus lueris ad Rectorem et
Senatum datis ingentem illum augustissimorum parentum luctum declarasset, uosque, ut par esset, cum reverentiae atque ingenui doloris significatione res psissemus, ex inopinato alteram accepimus epistolam de domo ipsa Regia depromptam, benignitatis plenam, dulcemque Regi acceptamque suisse consolationem nostram palam testificantem. Tunc scilicet, collegae conjunctissimi vere intelligere nobis videbamur, illas suisse Regalis, sed solitae erga nos observantiae testes, hanc vero patris moerentis assectinuatque benevolentiam prodere Imperium quippe Regium et voluntas ut temperentur ac rogantur ipsa lege et instituto civitatis emi potest, benignitati atque amori imposita frena natura respuit.
In Curatorum collegium cum oculos convertimus, quam saepe aciem nostram fugiant flexus rerumpublicarum atque circuitus, sponte mentem subit cogitatio. Quem enim hic praesentem salutare eramus soliti Virum nobilissimum GUILIELMuM RIDERIou LuDOVICUM RE GERs, eundem
jam in hujus diei solennibus desideramus. Quippe raesidis regionis
Groniuganae munere et ossicio abire jusserunt mandata Regis nomine ad ipsum data. issionem quidem honestam quid enim vim pro et honesto ignominiosum accideret et vacationem a regunda his temporibus civitate, nemo quidem nostrum invidebit; quod vero inopinatus ille casus hanc ei mentem injecit, ut alio migrans Academiae nostrae curam probabiliter gestam deponeret, id sane, ut par est, rariterserimus. Viginti enim annos in honorifica hac vitae statione prudentiam suam et in Academiam roniuganam studium adeo nobis probarit. eaque humanitatis et observantia laude apud omnes floruit Academias
cives, ut neminem sane pudeat desiderii, quod omnium nomine expres-Simus, ut nemo non virum egregie de nobis rebusque nostris meritum votis precibusque lubens prosequatur. Viro amplissimo in Academiae regimine Rex augustissimus sumessorem creavit virum gravissunum BERNARDv mcnκas, Curia Gmningonae
Praesidem in Ordinum Generalium numerum tum saepe antea tum hoc quoque anno populi suffragiis adlectum. mi autem cum insigni Juria
145쪽
s O. 135 peritia omnibus commendetur, variisque publici regiminis partibus magna
evin laudo administratis haud vulgarem contraxerit rerum bene gerendarum experientiam, spem nobis laetam excitarit, sors ut quem inter praestantes hujus cademiae alumnos referre nulli dubitarim antecessores, eundem
lumine suo collustrantem cemamus amplissimorum virorum collegium, et vero commoda atque salutem Academiae omnibus carissimae propugnantomac promoventem. En qua par est, obserrantia Vir gravissimo, reipublicas causa absenti, item Academiae nostrae et Curatorum collegio de honore in ipsum recens collat gratulamur. Viri amplissimi Nox Vac INDERAN, et os GocΚINGA aetatis pro-veetae inconmodis detinentur; nemo em nostrum vitae laboriosae et la
dabiliter peractae perfugium in laeida ac tranquilla senectute viris de civitate et patria bene merius non lubens apprecatur. Amplissimo ΑΝ ΑΝΗΠΤs, eam nobis quondam discipulo, servatam ipsi ex dimisi nuper ac tristi puerperio uxorem gratulamur. te quoque, aestumlitissime AN INH P omnia domesticae sollicitudinis pericula avertat Summus, cui confidis, verum humanarum Arbiter, laetusque et alae, studio cum civitatis, tum Academiae nostrae commodis servire pergas. Non repetam, quae tibi, vir gravissime tanquam Senatus Gmningant raesidi nuperrime significavi, ne modestiae tuae sim molestus, neve ambitiosior dulci quidem sed eodem iterum ossies iungi videar. mpe cum placuisset ut in celebranda novi tompli Academes dedicatione Rector Senatus nomine patri sermone verba saceret, id profecto tempus, illa diei estivitas, gratiis agendis ob beneficii accepti magnitudinem atqueo gratulationibus sui opportunissimum. Hodiem vero ossicii ratio non sinit, ut silentio premam quae docentiumo dini in utramque partem accidisse anni me jamjam elabentis memoria animo suggerit. Utinam liceret abstinere; nam luctuosa superant. Ac primum quidem ad nos pervenit nuncius de obitu collegae, tum senectute, tum eruditione venerabilis, CORNELII DE UAL , ipsis Kalendis Decembribus superioris anni Amstelodami satis laneti Suo quidem tempore
exstinctum nemo negaverit; nam ocimum et septuagesimum vitae annum expleverat, at vim placido ac leni placidiorem senectuti portum optavissemus. Disitigod by
146쪽
136 I. in PHILIPSE Enimvero in urbem natalem juvenilium studiorum et jucunditatum testem,
haud diu a nobis secesserat, cum diros corporis cruciatus, mortis instantia certissimos nuncios expertus lecto adfigeretur, nec solatii quidquam, neque levaminis ex adstantium cognatorum alloquio auribus excipiens, sibi, ut videretur, relictus atque acutissimis doloribus, decumberet Forti tamen, quali hilosophum deceat, imo vere sapientem, animo ad supremum usque omnia pertulisse, vitamque tandem auctori reddidisse, nobis perhibetur. o mirum talem et hic cognovimus acerbissimos suos suorumque casus perserentem, omnemque in Dei gratia atque amore spem collocantem. Μirum quam satis studiisque in diversa saepe trahentibus agitata fuerit ejus adolescentia. Ex quo enim puer sedecim annorum ex gymnasio Goudano sese ad Academicas scholas contulerat, primum quidem Amstela-dam n ad patrem rediit, deinde vero Lugduni-Batavorum , ubi summos in Jure utroque honores impetravit, et Trajecti studiorum causa commoratus est. Fuit literarum humaniorum studio inprimis deditus, et philologiae adeo penetralia adiit, linguae Graecae Latinae Hebraeae et Arabicae thesauros perscrutaturus; athesin, hysicam et Astronomiam in deliciis habuit sui Jctus, Theologus, mercator addamne an sileam, quod cum, primus e scholameringana discipulus in numerum receptus sacri ministerii candidatorum , in eo esset ut stationem Euangelicam impetraret, vi armata rusticorum, de fide ejus orthodoxa fustibus certantium, paene loco pulsussit - has et alias vita juvenilis tempestates, si cui serat animus, legere est in celebri apud Grininganos programmate, quod anno hujus seculi sexto fasces Academiae deponens orationi subjungendum curavit v. l. SEERPIus GRATAMA. - Quod vero magia hujus loci videtur, praetermittere nolim, utpote vitae in doctrinarum studiis actae perpetuum suturum jucunditatis animique gratissimi sontem. o dicam de heologorum celeberrimorum, quibus intersuit, scholis, KLINTENBERGII, BONNETI, MYAARDSII, tandem HERINGAE, juvenis audivit WYTTEΝBACHIUM, ALRAVENUM, SKINDENOM, CRAssvu, in Literis, disciplinis mathematicis, uri rudentia; contractaque cum viris gravissimis, postea in patria celeberrimis, necessitudine et amico consortio adeo floruit, ut juventuti suae ac virilis aetatis vigori nihil facile sive ad honorem, sive ad utilitatis fructum cumulati expetere potuisset Cum igitur tandem Amatelodami consedisset, merca-
147쪽
turae, quam a patre acceperat, florentissimae faciendo causa, neque incultissimo hoc virorum quoque doctorum emporis dulcia ipsi literarum et Philosophiae studia remissius tractaret, quis miretur, A. At in virum vere eruditum oculo convertisse Academiae roninganae Curatores, quem JoΗANNI BOAMANNO, Vacante cathedra Logices,metaphysices et disciplinae moralis, successorem destinarent. Conditiones accepit, et mense Septembri anno h. s. sexto, mimus auspicatus est habita oratione de Matiendi disendique eum libertas eum modeatis, atque uis utri que virtuti Plia opto inprimi nee Uria conjunctione. In provincia, quam nactus erat, administranda
insignem viri diligentiam omnes qui supersunt ex illa aetate auditores uno ore collaudant inprimis vero quibuscum privatim in hilosophiae arcana interiora penetrare haud dedignabatur, ingenii subtilis acumen et late patentem doctrinae copiam in ipso cum magna benevolentia et persuadendi voluntate conjunctam se admiratos esse profitentur. Quamvis ero, quod gravissimae scientiae doctoribus perquam accidit molestum juventus nostra, si sorte opportunitatem excipias antianae hilosophiae efforescentis, philosophandum quidem, sed paucis, arbitrari sit solita, ea tamen defuncto, quem lugemus, collegae debetur laus, quod ne infelicissimis quidem, quae insecuta sunt, scientiarum ad humanitatem pertinentium temporibus, levem et umbraticam rationem sta a suas inquinare passus sit. Itaque cum periculum incidisset, ne Academia quoque roniugana tanquam pars Universitatis Parisinae quasi accessionis jure intercideret, certe degeneraret, tantum abest, ut animo submisso tempestati cesserit, ut cum collegis docendi munera obeuntibus strenue tuitus sit patriam, qua cademiae apud nostrates adeo floruerunt, id est accuratam, atque ab ubertate doctrinae et sermonis elegantia commendatam instituendi rationem. Restituta vero patria, atque ad pristinum vigorem resurgentibus doctrinarum studiis, ipse quoque partos sibi eruditionis thesauros amplificare atque excolere aliisque reserare nunquam destitit. Anno autem hujus seculi XIX ad XX Rectoris munere lanctus orationem habuit doctam, et pro argumenti natura elegantem, qua probare conatus est, varia misera synoMendi, quae νω--tur , primi is, a Plia osti s sorita, enuariandi formulis magis quam ressiua re re. Et hanc quidem Annales Academiae nostrae typis expressam continent. Insequenti vero anno, cum aegrotante medico eruditissimo,
148쪽
GERBRAΝDo ΒΑΚΚEst pro Rectore verba fecisset de or ore omini Delo adeaeplicationem mentis intelligentis, hunc sermonem, benigne quidem ab auditoribus acceptum, sed intra sex et triginta horarum spatium conflatum, edere gravatus est. Denique ad annum usque hujus seculi trigesimum primum solus universam explicuit hilosophiam, tum vero provinciae late patentis partem cessit collegae aestumatissimo FRIDERICO CHRISTIANO DAGREΓVE, ex Belgi exaestuantis calamitate et civili bello ad nos delato;qui insignem viri humanissimi facilitatem atque obsequium ea in re omni laude superiorem praedicare solet. Tandem cum quadraginta circiter vitae annos in hac civitate docendo explevisset, Amstelodamum concessit otio fruiturus literato quod tamen optimo seni, nunc propinquis atque amicis desideratissimo, atque a nobis etiam pie colendo diuturnum haud fuisse, ante significavi. Tu vero mentione acta, clarissime DE GREuvE tuumque in nostram Academiam adventum cum ΜEMER ac muWER animo recolens, quidni
lubens tibi his inprimis diebus laetum illud elisiter I collegarum nomine
adclamem. Septem dies, ut opinor, si accesserint, gratissimo in Deum animo celebraturus es muneris tui auspicia ante hos quinque et viginti
annos ovanti habita septimo enim decimo mensis Octabris anni hujus seculi XXV inaugurali oratione ibi disputavisti de argumento, quod, sine invidia dixerim, ejusmodi suit, ut paene silentio jam premendum videatur; dixisti enim de fructibus ex instituto collegio Philosophico aluberrimis
exspectandis. Attamen quod frustra hanc spem conceperis, id sane nemo tibi, vir eruditissime tuaeve disciplinae vitio verterit quod vero nefanda ista patriae, ut tunc videbatur, calamitas, te instituto vere patrio nobisque reddiderit, id in magno hilosophiae emolumento nemo non lubens Ol caVerit, qui te novit, tuamque multis scriptis acutissimis proditam hilosophandi facultatem. Feliciter quoque tibi cedat quarta seculi quam jamjam
ingressurus es nova pars, sique tamdiu apud nostrates suus sit constitur Philosophiae honos, ruinam enim prope severioribus minantur indoctae plebis clamores Academiae nostrae haud ante desinas prodesse, quam in placida Philosophi senectute honestam laboris vacationem tibi ipse expetieris. Inter domesticas laetandi causas reserre licet secundas nuptias, quas ante paucos menses iniit collega aestumatissimus GuIL. ΜuUM,IΝs prima item Disitigod by
149쪽
vota, in quae concessit clarissimus IIIssis JANAEN , cui viro ob insignem Chirurgiae peritiam Senatus Academicus quoque summos in hac arte honores pro meritis decrevit. Sit vobis, viri conjunctissimi ad provectam usque, quam vobis precamur, aetatem omnis reliquae Vitae perpetuum consortium, atque Deo lavente, suavitatum domesticarum sons uberrimus l1 laudes vestras iterum excurrere non juvat, collegae honoratissimi, ΜATTRI DE URIE et JANE HIssIN JANfEN' Cum in muneris eatri auspiciis ex Academiae nostrae more palam significarem, quantam de vobis spem concipere juberent haud vulgaria vestra in hilologiam atque edicinam merita, abunde, ni fallor, neque tamen invitus, ossicio dulcissimo satias i. Nunc vero anni recolens memoriam eo impensius vobis de inchoato munere gratulor omnium nomine qui Academiae nostrae bene cupiunt, quo evidentius jam probavistis, haud fallaci vos augurio ad nos venisse. Orationibus quippe ad omnem doctrinae praestantiam et elegantiam compositis, ac juventutis Academicae, quam magna cum laude et
comprobatione estis adgressi, institutione omnium exspectationem superaristis. Utinam vero, Α Α ne me haec commemorantem conturbaret acerrimi doloris sensus cum utriusque viri accessione et auspiciis conjuncti JANAENII
quippe, quantumvis nobis grata, praesentia hoc ipso die SEBΑsTIANI rebus nostris non amplius inservientis vel invitis nobis suscitat desiderium; IRAII nostri adspectus et frons parum laeta intimum ipsi inflictum ubnus arguit. - Est tamen et hic ut saepe in adversis rebus insigne doloris
temperamentum ac solatium Clarissimus SEBAATIAN enim honestam vacationem nactus a lectionibus Academicis, caeterisque quae adsectae sanitati nocere solent incommodis, jam resectis prope viribus ad pristinum, quod vix sperare ausi suimus, animi vigorem revertitur, neque arti medicae vel civitati nostrae consillia, scriptis, multaque experientia prodesse desinit. Utinam, vir amicissime diu nobis intersis, Deus autem reliquam tibi tuisque vitam donis ad veram felicitatem efficacibus fortunet. - eque te, aestumatissime DE RIM tuumque mentis vigorem fregit inopinatus ille emus, qui te de vitae domesticae summa elicitate quasi fulminis ictu dejecit. - Pauci quidem seria erant aestivae, - aderamus collegae, sed ut omnium tibi amorem jam conciliaveras, ita nemo nostrum, tristi allato nuncio de uxoris tuae juvenilis decessu, non intimo quoque pectore
150쪽
140 I. AE PHILIPSE tuum accipiebat dolorem Verborum praestigias novisti, vir prudentissime litaque fastidium non suscitabo, sed parcam animo commoto Luctus sincerus Deum amat testem atque amicorum paucitatem. Hujus te solatii emacitate recreatum brevi cemamus, eademque, qua incepisti, studiorum alacritate et juventutis et Academiae nostrae commodis servientem.
Quid tibi, GANE Gu1L1ELME ERMERINsi dicam de intercepta tibi exspectatione Francisci tui, optimae spei filioli, quem omnes tecum amabant propinqui atque amici prima inde adolescentia rebus tuis intersui ipse, laetis, quod gaudeo, plerisque, publice quoque olim a me commemoratis quidni ex communi fragilitatis lege et luctus tui nunciandi necessitas ad me pervenireti quidni vero tu, amice inter tot prospera ac laeta sortiter erres inustum tibi huncce dolorem Facis, ut novimus, et in Dei sapientis arbitrio acquiescis.
Haec est semine meroes extrema triumphi, Laudat ubi emeritum libera fama rogum,
Et hos docti ROPERTII versus novisti, doctissime VA HEusDE neque tamen iis indiges, ut hac te persuasione consoleris de matris tibi carissimae bitu. Scilicet exterorum laudes beata speraere potest seminae Christianae anima, cui in omni vita nihil exoptatius fuit domesticarum virtutum domestico monumento, quod digna conjugio patris tui vere amabilis, HILIPPI GuILIELMI marito suo dicaret, liberisque relinqueret. Hoc tu saepe intuens praestantiae maternae exemplum tibi ipse praebeas desiderii justissimi lenimenta. ROVERsII autem nostri ubi proximis his annis vitae sortem cogito, verba prope desunt, ut pro domestici luctus gravitate vere significem, quot et quanta pio in Deum et suos animo vulnera acceperit. ovistis, A. At ex decessorum meorum orationibus carissima liberorum capita deinceps veluti ad semiliae interaecionem amissa jamque anno superiore in australem Franciae tractum prosectus cum dulcissima conjuge et unico ex septem liberis superstite filio, ut hujus valitudini prospiceret, procul a patria, quodque ei supererat ex propinquorum amicorumque necessitudine, in acerbiorem etiam incidit luctum. Ipsam enim calamitatum domesticarum fidissimam sociam, cui se in omni vitae ratione plurimum debere profitetur, relicta ipsi ex puerperio filiola, celeri tabe consumtam amittit, carasque
