Annales Academici

발행: 1854년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Utinam semel brevique speremus, quae optavi vera fiant utinam institutum obtineamus chirurgicum tale ut optimis in aliis locis institutis aequiparari possit utinam brevi eluceat dies, quo non amplius nos pudeat opus sit peregrinum in clinico nostro circumducere, mirantem in tanta in betam imperfectum dari institutum, cum sciat in aliis multis urbibus longe minoribus clinica inveniri, quae nostrum, quod ad amplitudinem et casuum occurrentium gravitatem attinet, longe superant. Jam ad institutum, quod ad docendam practicam artis obstetriciae partem destinatum est, transeuntes, et hic multa vitia inveniemus, quibus tamen facilius, minorique pretio subveniri poterit. Numerus mulierum, quotannis in clinicum obstetricium venientium, vulgo circiter sexaginta erat, nunc autem, ut jam superiori quoque anno, parumpe major factus est ' a per se satis exiguus hic numerus est, et optandum prosecto esset eum totum ad practicam artis obstetriciae partem addiscendam inservire posse, quod tamen neutiquam locum habet: clinicum quovis tempore cuivis oeminae auxilium petenti patere necesse est, neque uti nonnulli voluerunt seriarum tempore claudendum est, quod uti cuivis, bene de re cogitanti, sacile patebit, optimum remedium esset ad nullas omnino gravidas amplius accipiendas Per has serias, itaque per quatuor aut quinque anni menses, disciplina obstetricia tradi nequit,

unde necessario sequitur non paucas mulieres a medicinae candidatis aut non videri, aut tantum ab uno horum alterove qui sorte fortuna in urbe remanserit. Quum numerus eorum, qui medicinae candidati vocantur, hoc tempore tam exiguus sit, eorum quisque, Velit modo, plures partus observare poterit certum Vero non m eum numerum semper tam exiguum lare, et quo majod fit eo minor videndi occasio et sese exercendi redditur; quae res paucos ante annos obtinuit, quo tempore nemo sere, etsi optima voluntate praeditus, plus quam octo vel decem ad summum partus toto anno durante observare potuit Eum numerum justo longe minorem esse,

quisque facile mecum conveniet. Quomodo iis, qui viginti circiter parturientibus opem tulerunt, aut eas parturientes viderunt, facultatem tribuere poterimus totam artem obstetriciam exercendi, atque in omni casu dissicillim quoque alique, quem nunquam ante viderunt, suo tantum consilio

ducti agendi Et utinam omnes 20 mulieribus opem tulissent Plures mihi

112쪽

102 L. C. v AN GO UBOEVERimaotuerunt artis obstetriciae doctores, qui, quo tempore doctores creati sunt, tot artuum numerum non viderant, multo minus tot parturientibus opem tulerant; et nihilominus iis, dummodo possideant theoreticam lege postulatam doctrinam gradus artis obstetriciae doctoris tribuendus est. Quum jam ita dissicile sit sussicientem numerum partuum naturalium, quos Vocant, observare, idem, et multo magis quidem, valet de partubus sic dictis praeternaturalibus. In clinico, in quo quotannis circiter sexaginta

parturientes auxilium petunt, mulieres ut plurimum sanae juniores, corpore bene conformato praeditae, multum quod praeter naturam est accidere nequit. On raro plures praetereunt menses, quibus ne quidem ullus instrumentalis aut praetematuralis, ut dicunt, partus observatur. erspatium sex annorum, in quo longe majorem numerum partuum hic obviorum aut observare aut terminare potui bis tantum, ne de aliis rebus

mentionem actam, versio insantis in pedes instituta est partus sorcipis ope ad terminum perducti paullo hequentiores erant, sed soli jam ille, qui talium partuum duos vel ad summum tres per totum annum videre potuit, felix dicendus, cui semel forcipem applicare contigit. - ars dimidi major eorum, qui artis obstetriciae doctores lego creantur, nunquam versionem instituit, quin multi tali operationi nunquam interfuerunt. Ρostulat nihilominus lex ut quisque duos minimum praetematurales partus ipse terminaverit, dum, quod partus secundum naturam decimentes attinet, ejus tantum praesentiam poscit, neque rogat utrum auxilium tulerit, an viderit modo. Quasi sola praesentia sinceret, quasi videndo tantum peritia, qua nemini artem actitare cupienti carere licet, addisci posset lAn igitur omnes partus solius naturae viribus ad finem perducti sibi invicem similes sunt Νonne sexcenties ipsa natura a norma discedit Nonne in quovis sero partu decursus plus minusve modificatur Et in omni tali casu justa exercitatione carentes peritia quoque carebimus. Qua tandem ratione fieri potest, ut hic, ubi tam pauca accidunt, quae contra naturam Sunt, artisque auxilium postulant, quisque legi satisfaciat Hoc autem minoris esset momenti ut legi satisfaciamus, facile hunc illumve practicum obstetricatorem adire possumus, eoque ducente semel, aut bis si opus est, forcipem applicare, vel si id non succedit, instrumento ab obstetricatore applicato, saltem tractiones instituere, et tali ratione ipsi partum ad finem Disitigod by

113쪽

O O. 103 perducere. eminem vero tali modo obstetricatorem fieri, etiamsi gradus artis obstetriciae doctoris ei tributus fuerit, quisque mihi assentietur. o Talibus hominibus doctoris gradus non concedendus est ' dixerit sortasse quispiam, ιν iique tantum doctores creandi sunt, qui revera non re theoreticae modo, sed practicae quoque artis obstetriciae partis peritos se ιν esse ostenderint.' Et bene dixerit, ita esse deberet, sed tali ratione agentes ab omni parte injusti essemus. An licet nobis excludere eos, quibus occasio ulterioris ac justae exercitationis defuit Caussa igitur, qua plurimi artis obstetriciae doctores tam parum parati practicae vitae curriculum intrant caussa quae facit, ut casus maxime OmentOSOS, OS in quibus non raro ab obstetricatoris judicio animique praesentia matris salus non tantum sed infantis quoque pendet, non prius ortasse observare poterint, quam practicam vitam jam inchoaverint; - caussa cur artis obstetricia doctor practica cognitione simplici chirurg saepe inserior est, quin imo a perita obstetrico interdum discere potest; -- haec, quam dico, caussa non in eo ipso est quaerenda, non est quaerenda in iis, qui legibus obtemperantes secundum legis praescripta examina instituere debent, et unumquemque admittere coacti sunt, qui legi satisfacere possit - quaerenda tantum est in istiuulo obole ricio admodum imperfecto. Quod primum ad spatium attinet clinico obstetricio destinatum, satis superque notum est, quot quantaque in eo desiderentur. Eo excepto cubiculo, in quo parturientes recipiuntur, unum tantum remanet cubiculum, in quo tum puerperae, tum gravidae, quae noctem in clinio degunt, tum eae, quae aliquo ante partum tempore recipiuntur, remanere coactae sunt cubiculum ejusmodi in quo septem ad summum lectuli apte collocantur, nimisque jam exiguum, ubi septem in eo puerperae degere debent; saepiusque vidi per noctem in parvo eo spatio docem ad duodecim mulieres habitare, ita ut duae in eodem lectulo decumbere deberent. oxias, quastam exiguum spatium afferat, indicare non opus erit, unicuique eae satis manifeste apparebunt. Et si jam nunc spatium longe minus est, quam esse oportet, quid tunc, quando gravidarum numerus increscit, quod, opportunis consiliis captis, procul dubio eveniet pInstituti, quale nunc est, noxiae, eo tempore magis adhuc conspicuae fiunt, quo dirus iste puerperarum morbus, febris puerperalis dictus, saevire Disitigod by

114쪽

104 L. c. L GO UBOEVERincipit, ut ante annum et dimidium accidit. ullum datur cubiculum, in quo tales mulieres ab aliis separatae curari possint, ita ut tum istae, quae

aeque ac aegrotantes brevi ante pepererunt, tum eae, quae partum quotidie e pectant, quaeque jam in clinicum receptae sunt, saevi latius morbi imaginem continenter ante oculos habeant, semperque metu exentur, ne, unam post alteram morbo correptam, plerumque brevi tempore e medio sublatam videntes, et ipsae morbo corripiantur.

Quis est qui momentum, quod animi conditio, quod terror et metus ad morbum procreandum habeant, negare vel possit, vel audeat Et, quod peius adhuc, quis est qui morbum non contagiosum esse ostendere queat8 In febre puerperali contagium produci, taliquo modo morbum ab una in alteram transmitti posse, plurimi pro certo, aut saltem admodum Verisimile, habent auctores; et nihilominus aegrotantes a sanis segregare nequimus. Nulla occasio tali epidemia orta alius cubiculi eligendi, quod consentientibus omnibus prorsus necesse esset. Nonne vero, ut ante aliquot annos necessitate coacti secerunt, totum clinicum in alium locum transferri potest, donec cubiculum insectum a contagio purgatum sit Hac autem ratione metu necessario augetur. In ipso clinico obstetricio adsit cubiculum amplum aegris recipiendis aptum, in quod puerperae, suspicione febris puerperalis Orta, transferri possint. In clinico praeterea duo ad min mum ampla cubicula adesse oportet, quorum alterum ad puerperas, alterum ad gravidas recipiendas inservire possit. In alio cubiculo quatuor simul parturientibus auxilium ferri posse oportet. Verum quidem est hodie numquam quatuor parturientes eodem tempore adesse, facile autem tale quid

evenire poterit aucto earum numero.

Primum igitur quod requiritur spatium sumiens est in quo recipiantur

mulieres, occasi puerpera a gravidis segregandi, aegrotantes quoque a sanis. Quale spatium si in nos omi nostro inveniri non potest, et inveniri me udice nequit, extra nos omium quaerendum est, omnesque Nervires intendam ad mutationem istam obtinendam, quam puerperarum alu8 ab omni parte requirit. Etiamsi ero spatium, in quo recipi mulieres possint, emendatum it atque amplius actum, nondum peractum negotium erit hac enim ratione earum, quae auxilium invocant, numerus non major redditur. Intelligi

115쪽

prorsus nequit, quomodo in urbe, quam quinquaginta millia incolarum habitant, et qua pauperibus abundat, uti satis superque notum est in urbe, ubi quotannis mille et quingenti insantes gignuntur, quorum centum et viginti ad centum et quinquaginta extra matrimonium procreantur; ubi plus quam trecenti partus quotannis in Dei gratiam, ut dicunt, perficiuntur in tali urbe sexaginta tantum ad septuaginta mulieres auxilium inclinico obstetricio invocare, ubi omnia, quibus indigent, inveniunt, longo melius quam domi suae invenire possint; - idque minus adhuc intelligitur

si a parvo isto numero quintam sere partem detraxerimus, quum quotannis plures aliunde advenientes gravidae in clinicum recipiantur, quo facto ex tota nostra urbe ne quinquaginta quidem to comium adeuntes remanebunt. Quodsi hac in re nostram urbem, aut potius hanc non tantum sed et alias quoque patriae urbes, academia praeditas, cum aliarum regionum oppidis comparamus, exiguus hicce numerus magis adhuc animadversionem nostram excitat. In nonnullis Germaniae urbibus, quas incolarum numero bis terve urbs nostra superat, in toc omia academica longe plures quam

hic gravidae recipiuntur. In urbe rugae quotannis plus quam duo millia mulierum in loco mium receptarum pariunt, et tamen istud oppidum vix centum et viginti millia incolarum continet. Quaenam igitur caussa est, cur eatenus patria nostra peregrinis regionibus hac in re sit postponenda, et qua ratione vitium illud emendari poterit pΜaxima pars pauperum tum in nostra urbe, tum in aliis quoque patriae nostrae, non nisi summa necessitate coacta noso mium adit est praejudicata profecto opinio, quae, uti Iam diximus, sensim tantum paullatimque, si et nos omiorum institutio congrua, et aditus introire cupientibus facilior et celerior iactus fuerit, successu temporum poterit deleri. Quod si de nos omiis valet in universo, magis adhuc de to comis verum est; plurimas gravidas clinicum obstetricium adire recusare constat; praejudicata illa opinio cum tempore speramus evanescet, in praesenti quidem nimis pervulgata est, quam ut ex omnium animis prorsus eripiatur. Dantur Vero et aliae caussae, quae tolli omnino poterunt, et de his tantum nunc agere Volo. Inter illas caussas primum sere locum tenet, quod in instituto academico, in quo liberalitatem vigere oportet, minimo inveniri deberet nempe rei se mariae inosis Exigua summa est, quae in diversas

116쪽

106 L. c. a. GO UBOEVERmedicinae partes impendi potest smntus quotannis in clinicum obstetricium

impensus paucorum centenorum florenorum s amam excedere non debet,

et ex summa illa non tantum instrumenta, quae requiruntur, paranda sunt, sed et cubicula bene instruenda atque suffcienti statu retinenda; eadem porro pecunia non solum tum ignis et lumen, tum vestimenta tegumentaque et medicamina, quibus opus est, solvenda, sed inde quoque gravidis puerperisque alimenta quaerenda sunt, quorum alimentorum Sumtus, pro exiguo numero earum, quae in to comis nostro parturiunt, quotannis non minus quam quingentorum florenorum summam aequat. Ex omnibus hisce sequitur nunquam sere gravidas aliquo ante partum tempore in toc omium recipi posse, sequitur etiam eas exercitationibus obstetriciis plerumque inservire non posse. Haud sane magni momenti est semel iterumque insantem nascentem videre, dari quoque ante omnia

debet occasio observandi ipsius graviditatis decursum. Ab omni igitur parte necesse est ut jam aliquo ante partum tempore gravidas in clinicum recipere possimus, quod hodie non nisi rarissime fieri potest. Gaudeo

autem me hic coram omnibus opinionem proserre posse, hac in re vero- similiter brevi notabilem emendationem esse exspectandam, et a benevolentia eorum, qui os omit urbani negotia gerunt, omnia, quae concedere possimi, exspectemus nunquam Vero obliviscamur ea, quae fieri nequeunt, ab iis roganda non Sse.

Hocce sublato obstaculo, aditu libero omnibus gravidis, quousque saltem requiritur, breviori longioris ante partum spatio patente si non amplius cogimur anxie calculare num sorte gravida aliquot ante partum hebdomadbbus clinicum intret, aut puerpera paullo diutius in eo remaneat, summa instituto obstetricio impensa non nimis exigua erit, et, quod pluris adhuc momenti, tunc multum jam factum erit ut numerus partuum notabili ratione increscat. Quae enim caussa est quare in aliis oppidis, quae nostra urbe, quod ad incolarum numerum attinet, longe inferiora sunt, major gravidarum numerus in clinica obstetries recipiatur Num omnes hae ex uno oppido proveniunt 3 inime vero magna earin pars ex vicinitate advenit, idemque etiam h1 obtinere poterimus, si cognitum fuerit gravidisjam aliquo ante graviditatis terminum tempore oc omium intrare licere. Hae quoque mulieres amplam exercitationis opportunitatem praebebunt, Disitigod by

117쪽

nam raro tantum fiet ut mulieres, non in toc omium receptae, etiamsi moribus maxime dissolutae, ante partum saepius in clinicum veniant, ut explorationem tum externam tum internam subeant quod apud eas tantum obtinere potest, quae in ipso to comis degunt. Altera ex caussis, quibus tam paucae gravidae in clinico auxilium quaerant, ubi tamen earum conditio ab omni parte praeserenda est conditioni, in qua domi versantur, quaerenda est in magno eorum numero, qui antea cuivis partu adstabant sola hac caussa multae retinebantur, quae alioquin procul dubio venissent, sola hac caussa nullae sere nuptae incommium intrant. Antea prorsus necesse erat ut cuivis partu quatuor medicinae candidati praesto essent, idque necesse fuit Ob majorem eorum numerum, nunc autem candidatorum numero longe minori facto hocce obstaculum sublatum est. Nunc si apud singulam parturientem duo adsunt, quisque longe plura adhuc videbit quam antea si duo tantum adsunt i omisi metus et fastidium sensim sensimque evanescet. Hoc autem paucis mensibus nondum ita ore, aliquot fortasse annos requiri, admodum verisimile est; scimus

enim omnes quam difficile sit praejudicatas opiniones non ex vulgarimn tantum, sed ex humaniorum etiam animis evellere; sed etiamsi dissiculter evellantur in dies tamen vim suam amittunt, et sic etiam praejudicata illa et apud multas, quin plurimas vigens, de loco mi opinio successu temporis, et brevi quidem ut speramus, delebitur. Jam vero si in posterum duo tantum cuivis parturienti praesto sunt, hujus mutationis major parturientium numerus non sola erit salutaris sequela, sed iis quoque qui partes intersunt longe optabilius est, quod non majori simul numero adsint. Quid enim vulgo saltem, lacum habet, quando quatuor, aut ut aliquando evenit quinque vel sex assistentes, ut dicuntur, adsunt Tam facile tunc tempus confabulando terimus, neque utilibus rebus occupati sumus, saepeque alter libenter alteri curam relinquit explorationem instituendi ita ut antea non raro actum sit, ut unus aliusve per plures horas partu interfuisset, nec semel ipse explorasset. Dissipabantur nonnunquam decem pluresve horae, quem ad finem inrideretur, quomodo insantis caput et truncus nascerentur, quod presecis longe minoris est momenti, quam accurata totius partus decursus observatio.

Et etiamsi plicium adsistentium praesentia non id effolat ut tempus desidiae 14.

118쪽

108 L. c. A GO UBOEVERdetur etiamsi quisque libenter explorare velit, tali explorationi in casu

modo allato non apta occasio datur, quia nequaquam licet mulierem tam saepius explorare, neque explorationem tantopere producere, quantopere a

novitiis, si aliquid distinguere velint, fieri solet et debet. Si contra duo

tantum adsunt, eorum uterque partus decursum accurate Observare poterit,

tunc iste qui et senior est, et majore jam experientiam sibi comparavit, juniorem in explorando adjuvare poterit tunc facilius, quam si plures adsunt, per libera intervalla, rebus utilibus occupati erunt, multaeque

horae, per quas non raro in loco mi morantur, non amplius prorsus perditae erunt. Si praeterea remanenti tempore exercitationes in phantasmate instituuntur, et instrumentorum cognitio addiscitur, illud tempus non vacuum erit, tunc iocommium revera exercitationis aptam occasionem

praebebit. Hac ratione practica artis obstetriciae pars in academia nostra re mutilis fiet, et scopum seriet simul quoque firmiter credo hac demum via sussicientem parturientium numerum obtineri posse. Ut iis, quae in instituto nostro desiderantur, prospiceretur, proposuerunt ut medicinae eandidati etiam extra noso mium parturientes observarent, iisque auxilium ferrent Cujus autem auspicio partus istos observabunt Auspice obstetrice Nemo profecto erit, qui desideret. Auspice eo, cui tradere disciplinam obstetriciam in academia nostra mandatum est Hoc fieri nequit, tempus enim illi prorsus deesset. An igitur partubus illis aderunt auspice alio quovis obstetricatore p. Et hoc fieri non potest quin academicae institutioni magnopere noceatur. In ipso loco mi numerus partuum tantus esse debet, ut justae exercitationi sussiciat, et, uti vidimus, hunc scopum, si non statim saltem sensim sensimque, attingere poterimus. Sed quoque tunc unius adhuc rei cura habenda erit, ejus nempe ut medicinae candidatis occasio praebeatur partus sic dictos praetematurales numero satis magno videndi et terminandi. Hoc obtinere poterit, quando partus urbis sumtibus locum habentes, auspice eo, qui disciplinam obstetriciam tradere debet, geruntur. Tunc in quovis casu dissicilior ejus auxilium invocaretur, tunc ille cuivis partes praetematurali adesset, et candidatis occasionem talium partuum etiam extra clinicum observandi et finiendi praebere posset. Quae hic proposui non acile ortasse instituentur, spero tamen fore ut

119쪽

nequire, revera locum habeat. Hucusque in serie lectionum in academia nostra habendarum nulla mentio acta est de mori is mulierum et infantum, sed cuivis relinquebatur ut semet ipsum, quantum posset, exerceret. Etiamsi dictae medicinae partes non ad meam provinciam pertineant, si stricto ac vulgari sensu accipitur, pertinent omnino ad eam liberiori et ampliori sensu acceptam; et revera omnia, quae tum mulierem spectant, tum propriam muliebrem vitam, ad obstetricatorem omnino pertinent; nec minoris momenti isti morbi sunt, qui prorsus aut praesertim saltem insantili aetati proprii sunt. Utraque morborum species digna omnino est, quae separatim tractetur, ad quod faciendum vires mihi sumiant opto. Multa profecto requirentur ad obtinendum institutum tum chirurgicum, tum obstetricium, quale supra depinxi sumtus, ut per se patet, majores fient, fructus autem, quos tunc seret institutio, horum omnium optima plenaque remuneratio erunt; et si a summa in patria potestate mutationes istae obtineri nequeunt, quandoquidem ab ista potestate subsidia pecuniaria majora concedi non possunt, tunc Rheno-Trajectini incolae, speramus sed exspectamus simul ostendent scientias se doctrinasque magno pretio habere, atque semper paratos esse tam urbis saluti, quam academiae, quae nunc

per duo jam saecula floruerit , quantum possint prospicere. Ex intima animi convictione ea, quae supra locutus sum, dixi aperto ac libere, quae nobis desunt, ostendi, et, quantum potui, indicavi remedia, quibus deficienti succurrere possimus. Veritati me, quantum scio, fidelem semper praestiti nemini ingrata sit veritas. Borum, quae hac occasione dicere mihi proposui, restat altera pars eaque sane gratissima. Quidni enim os, Viri Amplissimi lubenter compellarem, utpote qui me muneri, quod gero, parem judicastis, Regique me ut creare conmendare voluistis Sentio muneris meis humeris impositi gravitatem, scio multa a me expeti, quorum peritia usu tantum et experientia comparatur, et quibus rite docendis maturior aetas quam mea magis sortasse par esset Vel sic tamen spes, quam in me posuistis Viri Am-

120쪽

110 L. C. WA GO UBOEVERplissimi, ne admodum os allat, quoad possum studebo. Utinam mihi vires suppeditent ut dignum me praestem exspectationibus vestris. Scio equidem et probe sentio mihi multa deesse, sed eo majori teneor desiderio addendi ea, quae adhuc in me desiderantur; cui desiderio, quo semper flagrabar, quum jam opera vestra satisfaciendi locus mini datus sit, Vobis per totam vitam gratias agere me jubebit mens laetis exspectationibus

plena. Etiamnunc tamen vestram imploro indulgentiam, nec frustra me implorare autumo. Locus enim, in quo me collocastis, istiusmodi est, ut nisi pedetentim progressus faceremus, doctrinae copiam continenter augeremus, meliora inveniremus et ingenium nostrum in dies excoleremus, ludibrio essemus iis, quos instituere nos oportet.

Quodsi tabemaculum vitae in disciplinarum studiis ponere, aliis prodesse potuero, vestrae munificientiae, Viri Amplissimi, id me debere ex animo profitebor 'bis vitae meae elicitatem debebo, quum me honorifico munere ornaveritis, quo nihil lateor, mihi optatius vel fuit, vel hodie est. Quod munus ut honorificum est accipere, sic honorificentius est digne probeque gerere atque equidem munere, quo me decorastis, ita iungi studebo, ut quum jam in praesenti dignus judice fide vestra, in posterum cum benevolentia vestra favorem amicitiamque mereri videaritam ad os me converto, Viri latissimi, jam Collegae me aestumatis-8imi, quondam, pro parte saltem, per longius breviusve temporis spatium Praeceptores uarissimi Credite me cum reverentia quadam dulce mihi illud Collegae nomen in . Accipite quaeso cum benevolentia recens collegio vestro adscriptum Quid Benevolentiam erga me vestram invocem pHaeteritorum me immemorem jure dixissetis, si os mihi propitio esse

vellem, deque suturis vota sacerem. aneat precor idem vester erga me animus benevolentia ista dignum me gerere assidue, credite, conabor.

Gratus me animus cogit inprimis os alloqui, Viri Clarissimi, qui quondam mihi dilecti raeceptores fuistis, et in quorum me numerum jam relatum video. Saluberrimos fructus, quos ex institutione vestra discipulus pereepi, collega non sum obliturus, sed pluris, si fieri poterit, aestimaturus sum mihi vestro discipulo et multa quotidis addiscere cupienti auxilium Vestrum ne denegete Utinam semper os, Viri Clarissimi, benignos non tantum Collegas sed etiam raeceptores inveniam t

SEARCH

MENU NAVIGATION