Annales Academici

발행: 1854년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LumVmo regnante, seges exstitit laeta et larga. Quinque his aetatibus literarum et artium aureis, quas historici recensere solent extranei, nos ederiandi, ab iis sero neglecti, addimus sextam, quae in patria nostra ante haec duo floruit saecula. Quinque tum nascebantur in septem his regionibus parvis Universitates, mox pro illo tempore amplae, multaeque praeter eas Scholae doctae egregiae. Eratque non modo doctrinae severae et antiquae, sed etiam litorarum vomacularum, inprimis historiae et poeseos, flos insignis, artiumque, maxime picturae, laus summa. Hanc vero auream aetatem quid adduxit, nisi tempora et loca hactenus solicia, quod belli diutum saevitia imminuta erat, et, quatenus supererat, in regionum harum finibus modo conspiciebatur; quodque reipublicae agistratus id bene sibi habebant persuasum terram armis et sortitudine bellica servitio ereptam, non nisi doctrina, literis, arte, Vera humanitate uinique muni virtute et pietate contra servitutem novam defendi posse. Ergo scholas condiderunt, tanquam lucis, cultis, religionis arces, ut his propugnaculis, magis quam turribus et castellis, terram liberam servarent liberamque et libertate dignam posteris traderent. Sic vero suam tribuentes huic animorum et studiorum munimento laudem et mercedem, non eos seselli eventus orti sunt innumeri, fama et honore dignissimi, immortali gloria etiam nunc ornati, qui patriae libertatem certius vindicarunt, quam centies millia militum et sexcenta castella valuissent. Nam undarunt eam non in caducia aggeribus armisque incertis, sed in ipsis hominum animis, libertatis, quam amabant, patronis et defensoribus invictis. - Haec literarum et libertatis a Ira est aetas aurea. Ita docet historia, veri testis, quantopere tempora et loca apta eliciliterarum studio auxilientur. Idem docet ipsa rei ratio ac natura. Etenim contra temporum et locorum injuriam pugnare quidem possunt homines, sed plerique modo in tempus, non diu neque etiam pugnare multi, sed pauci, sensimque pauciores, ita ut tandem supersint ortasse nulli. His enim animus deficit et spiritus, non modo, quia laudem non accipiunt sine hac etiam bonus virtuti doctus eruditioni studet sed inprimis, quia nihil aequalibus proficere videatur quicquid doceant et moneant arenam Vero Disitigod by

202쪽

192 P. OF STE DE DE GRO OTet saxa arando tandem satigantur et desistunt vel optimi. Luia deest Meunia, vitae domuique sustentandae necessaria; quare a doctrina excolenda in opificium vile, sed lucrosum, sese recipiunt. Fatigati et famelici desperant tandem pene onmes, deficiunt, mundi sequuntur viam servilem. am ut semper pugnem, M pugnent omnes, opus est ut emamus, nos nobis aliisque haud frustra dies noctesque impendere opus est aliquo honoris et plausus stimulo saltem a paucis, sed bonis prosecto opus est alumento pecuniae, librorum instrumentorumque supellectile, quietae et tranquillae vitae favore opus est coninaeres discipulorum cum doctoribus et inter se invicem, quo viva vox vitam instet et spiritum, quo aemulatio excitetur, alatur amicitia opus est, si non locorum splendore et luxu, attamen loco, quo sedeas et vivas et tecum habeas tam res, quam homines, quibus

carere non possis.

Scilicet non sic quidem a temporibus et locis pendet homo, ingenio et voluntate liber, quin aliquamdiu saltem nonnulli ea superare possint, et, invitis rebus omnibus, literarum causam sustentare et adjuvare. At habet ingenii voluntatisque libertatem coelestem homo devinctam in pori terreno, quo hac in vita carere prorsus nequit. Est haec nostra imbecillitas, quam dissimulare et ignorare non possumus. os homines, semine Divino liberi et ad persectionem creati, natura sumus semper excelsi, o ditione Vero his . in terris saepe abjecti. Sumus multi hic quasi pueruli, blanditiis et illecebris, mercede et alumento ad consilium, cui vivimus, assequendum perducendi sumus omnes hic inortales, qui cibo, vestitu domo carere nequeunt. umera modo, qui viri docti exstiterint, temporibus et locis invitisi auci sunt, collati cum his, numero infinitis, qui temporum et locorum avore sunt usi. Sin populos integros contemplaris, nullus est, qui cultus et humanus exstiterit, nisi saecula literis colendis apto, atque scholarum bene instructarum alumento. Quae quum ita sint, nos homines etiam in hoc felici silinurum studio simul et liberi sumus et pendemus ab aliis rebus; si quidem liberi, ut ingenio ac voluntate impedimenta gravissima etiam superare possimus, sic

Ver etiam dependentes, ut superare ea non possimus Semper, non omnes, non multi. Dj0jtigod by

203쪽

O O. 193 Quodsi vero riter melestis, spiritus humani creator, ea suppeditat tempora, teris colendis apta, qualia ante saecula duo et dimidiatum Μajoribus nostris erant, et haec nostra sunt, atque si jam iis temporibus liberi homines, cum atre coelesti operandi cupidi, ea suppeditant literis loca, qualemmajores nostri locum hic, Universitate condenda eiquo templo pro ea aetate amplo et magnifico addendo,, is dedicaverant, quod vero templum in nostri aevi luxu sordidius, porro vetustate collapsum et ruinae proximum cum longe splendidiore hoc commutarunt Materi, tantis,ajoribus digni: -- igitur si eam temporum opportunitatem praebet Deus . . eaque tam apte utuntur homines generosi et sapientes, tum, ut ea adest spiritus et corporis harmonia, ex qua nescio quid pulcri boni, Divini nasci possit, generi humano jucundum ac Deo gratum. Si enim, lavente Deo, haec agunt homines, quod nunc Groniugavi; si 'oceres tam magnificamusis dicant templa, quam hoc est, quod hequentamus; si cives tanto gaudio tributa pendunt et festos celebrant suis sumtibus dies, quanto nunc omnium vultu nitere videmus; si doctrinae et artis pretium ad vitam vere beneque visendam meliorique vitae os pra-- parandos persentire se ostendunt divites pauperes, Viri seminae, senes pueruli si unus apparet onmium animus, sensus unus, studium idem, Academiae suae honorandae et amplificandae: - sane, o aut lapides sumus serrumque, aut sic movemur, Doctores et Discipuli, ut religione sancta nos obstringamus lueris in horum civium salutem sancte servidoque semper colendist Tempus me monet, ut redeam eo, unde divertebam, in Doctores recens creatos publice renunciandos. Nec tamen aberravi. Nam honos, qui haec solennia illustret, his viris destinatus, declarat, quam grato ac pio animo Senatus Academicus novum hoc templum contempletur, a quo studio et

proposito in usum suum id recipiat. Gaudet hoc tempore, quo vivimus, et hoc loco, quo degimus gaudet o novo templo, egregio studiorum doctorum alumento et inestamento. Ideo nulla non solennia apta exeogitavit, gaudium declaratura oque

204쪽

194 P. AEO FSTEBE DE GRO OTtamen ei erat aut ignorantia, aut partium studium, aut arrogantia, ut vel tempori cuidam certo, huic illive inprimis recentissimo, vel loco roniugano soli selix literarum studium et doctrinae copiam attribueret Ergo doctores creavit Viros eruditissimos, qui longis tam aetatis quam locorum intervallis

literas excoluerunt, sic re ipsa declarans, se judice, temporis et spatii finibus nullis adstrictum esse felix literarum studium, ac honorandos, quicunque ubivis honorem merentur. At plures sunt, ut in patria nostra honore tali digni, quam ut omnes Senatui innotuerint, omnesque noti huc evocarentur. Quare vero hi duodecim inter dignos bene multos Senatui nostro digni viderentur, qui ita laudarentur, id etiam paucis accipite. Α Ordine Jureconsultorum Doctor rogatus et a Senatu acceptus est IsAAcus ANNAEus XEOPF, Arahemiensis, qui, stadium Academicum non

secutus, ipse se in patria urbe secit bibliopolam, et amagistratu creatus est diplomatum ac tabularum antiquarum in Gelaia custos. Edidit vero tam alios libros doctos, quam diplomatum Gelaicorum codicem eique -- junctam Gelaiae historiam, ex his puris sontibus haustam. Qua in re agenda eam ostendit juris antiqui publici et seodalis peritiam, ut, qui in

his rebus antecessor est, ADRIANΠ ΠIT, elicissimo secutus esse ab

omnibus censeatur.

Alter, qui uris D in renunciatur, os JΑΝΠ ΗΕ-s RΚ, B TERI filius, Amstelaedamensis, Literarum ac Iuris Candidatus, ordinum Generalium socius, qui ei literarum antiquarum et recentiorum, inprimis Αnglicarum, eique rerum politicarum peritiae intimae jungit modestiam ac pudorem, ut latere quam prodire, nomine non addito, quam nomen professus, scribere plerumque maluerit. eo tamen alare potuit. Quum inlardum scriptionibus nomen addidisset, mox censurarum et mmmentationum vere eruditarum scripis apparuit his, qui e stilo eloganti, doctrina ampla, sensuumque sublimitala ac puritais odorati sunt virum talem tantumque, qui dignissimus esset, ut honore Doclaris ei tribuendo palam ipse coram populo in laudaretur. indicis unus modo rogatus est, qui Chirurgiae Docis renunciaretur,

205쪽

commendare velim, ineptus sim. overunt enim omnes, quanta manus dexteritate atque animi tranquillitate nunc per triginta et quatuor annos praxi cum medicam, tum vero chirurgicam exercuerit. At exteri hoc unum accipiant: nam ad libros doctos in vita occupatissima a viro peritissimo scriptos provocare nequeo hunc B cΗΠIRIUM , quum collega desideratissimus SEMATIA scholis abstinere deberet, non modo dignum esse habitum, qui rogaretur, ut illius scholas chirurgicas susciperet, Verum etiam rogatu honesto benevole respondisse, eique sic satisfecisse, ut institutione facili, apta, docta, utili Omnium exspectationem longe superaret.

Ab Ordine hysicorum et,athematicorum quatuor viris Doctoris titulus

petebatur. In his erat GogEWmus AcKER STRATINGH, quem, commilitonem quondam meum, nunc Doctorem salutare mihi gratissimum est.

Quamquam edicinae octo jam diu fuit; sed fratris, collegae quondam nostri doctissimi, vestigia secutus, multis scriptis sese rerum physicarum etiam ostendit peritissimum. Scripsit enim de aquae vapore in atmosphaera contento, de Flora Gmningana. de naturali regionis Groninganae historia, de patriae totius geologia et geographia naturali, opera vel ab omnibus rerum peritis laudata, vel etiam praemiis aureis mala. Eruditioni vero huic jungit eam humanitatem, ut juvenes in schola oeconomiae ruralis degentes lubenter et diligenter instituat. Abest, qui sequitur FREDERIcΠ ΑΝΤΟΝΙus GuLIELMΠa IQUEL, -- themiensis,medicinae Doctor, rosessor Amstelaetamentis. Hunc juvenem vidimus roniugae ita sese literis et doctrinis, inprimis vero botanicaedantem, ut jam in Groniugae et Midae commentationes ejus botanicae praemio cademiae aureo marentur. Deinde vero tot edidit de Flora Νωerlandio et de botanica universa opuscula et opera, ut nostratibus non modo, sed etiam exteris notissimus sit, tanquam unus in paucis, qui antiquam in erudita plantarum exploratione edorlandiae laudem egregie

sustentet.

Amicus ei et laborum nonnullorum socius est Μ1cΗΑEL DAssAN, Wollanus, medicinae Doctor Hic etiam Academiae nostrae civis jam sic 25.

206쪽

196 P. AEO FSTEBE DE GRO OTeminuit, ut praemio aureo maretur ejus disputatio, non in juvenum palaestra, sed in virorum eruditorum certamine Harlemens oblata. Deinde de geologia et botanica, inprimis de physiologia plantarum tam bene meruit,

ut, utrum magis mireris, nescias, accuratam rerum explorationem, an indefessum iri optimi studium, in ico rinthiae remoto literis colendis

impensum.

n in vico latet, sed in urbe haud ignobili nitet MNRIcos AN BLANKEN, Gansisalanus Gymnasii moliani Lector. Hic nulla usus Academica institutione, sed a doctissimo TER E HK, Wollano, incitatus, mox in mathematicis disciplinis multum profecit. cumine, inventione, eruditione autem jam sic eminet, ut scripta cum de calculo variationis, tum de aequationum resolutione, tum denique de aliis rebus mathematicis et physicis ediderit, quae ipsi inter doctissimos patriae mathematicos locum nobilem assignent. ordo heologorum Doctorem rogavit HERMANNuM FREDERIouM THEODOMMFooKENs, in hac regione natum, nostrae Academiae Hrunnum, nunc in Frisia Euangelii praeconem labris enim de exegesi cum ovi, tum vero Veteris Foederis, inprimis tribus de libro Jobaeo scriptis, sese ita commendaverat, ut honore hoc dignissimus videretur. Rogationem accepit Senatus. Quod quam juste secerit, nunc quidem non Theologis modo patet, sed vobis onmibus, o quum cademiae sata, per dimidium saecvi ho pene elapsum, sic nobis adumbraverit, ut huic usarum sedi sibique honorem, nobis omibus munusculum gratissimum paraverit. Sequitur Effavs BOELEA, Frisius, Euangelii in nostra icinia praeco. De quo jam magna erat exspectatio, quum studiosus in hac Academia Versabatur. Quam confrinavit eventus. on enim multa quidem edidit scripta etsi plura, quam quibus nomen suum praefixit sed haec tantum ostendunt ingenii acumen, tantam rerum variarum peritiam, tam accuratam juris ecclesiastici et juris publici de Ecclesia scientiam, ut omnium judicio dignissimus jam diu esset, qui honore, quo nunc incitur, insigniretur. Tertius e Theologis abest ΑΒ ΗΑMus RursER VAN DE MEFF, Hollandus, qui nunc Midae Euangelium annunciat, hic autem Academiae stadium ingressus et pene emensus est empe examinibus absolutis in Dj0jtigod by

207쪽

eo erat, ut disputatione defendenda, Doctoria honores naninceretur, quum belli Belgici, ante hos viginti annos gesti, causa calarum cum armis con utaret. Huic Viro eruditissimo, ingenii sagacitate et judicii acumine in paucis excellenti, disputationibus exegeticis et dogmaticis, raro quidem annotationis pondere, semper Vero cogitationis maturitate probatis, notissimo, doctoris honores rogare pene nolebat Facultas Theologica, nimia illi secum intercedentis amicitiae ergo Amicitiam vero in causa lare, ut injusta esset Facultas, mox indignum ei isum est. Rogationi lubenter annuit Senatus, calculum palam adjecit quisquis de his rebus judicare potest. Denique ordo hilosophorum et lateratorum duos a Senatu creari optavit

Doctores, quorum alter in societate erudita honoris locum supremum, alter infimum occupat. His abest ANTONIUS RUTGERS, quem virum amicissimum nunc iterum Doctorem proclamare, mihi contingit; nam ante viginti annos ipsum Theologiae Doctorem renunciabam. Erat autem tum in nostra icinia Euangelii praeco, nunc Midae, ubi PALMI successit, est Prosessor. Vir hic, ut ORIGEM ille adamantinus, scholarum tot habendarum saepe sustentavit molem, ut duo vel tres alii in iis pares fuisse videantur.

Inprimis autem bene de literis meruit, quia teris Semiticis, ad quas

docendas vocatus erat, sponte sua uuxit anscriticas, ne in patria nostra, olim reliquis Europae regionibus doctrinae facem praeferente, nunc deesset linguae antiquissimae et ditissimae magister, quam publica auctoritate in universitatibus docendam curant gentes cultae vicinae. Qui vero scholis his omnibus habendis laudem meretur summam, modestior est, quam ut pene ullas in lucem mittat scriptiones eruditissima tamen est ab eo edita Historia emanae. Verum si non ad has multas provocare possum, eruditionis et diligentiae ejus testes possum ad testes vivos discipulos gratos

multos.

Alter novus laterarum Doctor pariter abest ARIO DE AGER, Ludi- magister Roterodamentis Academiae scholas non secutus, praeceptoribusque literarum recentiorum et antiquiorum vel paucis vel nullis usus, uti puerulis, sic sibi exstitit ipse magister, adeo ut intimam linguae emaculae, nec spemendam linguarum recentiorum, et ver etiam Latinae, sibi compararet scientiam . his utens, ut illius historiam et adyta sibi aperiret. Disitigod by

208쪽

198 P. OFSTEBE E GROOT GRATIO. Quod testantur ipsius opera edita bene multa, quibus constat, hunc sua eousque in lingua nostra cognoscenda moessisse Virtute, quo pauci aliorum perveniant sustentati auxilio inti autem inprimis gratum, me hunc virum, societatibus pluribus doctis jam adscriptum, nunc proclamare laterarum Doctorem. Nam quid, cui scholarum inseriorum cura etiam domandata est jucundius mihi accidat, quam has in tanto hujus magistri honore simul honorari pAtque jam salvete, Viri Doctissimi Vobis praesentibus, iisque in vestro

numero, quos abesse dolemus, acceptos honores gratulans, hoc unum addo: Ρorgite ut facitis Omate literas Amate cademiam nostram, vestri amantem lΑd rationis finem propero. At non compellare non possim juvenes

nostros.

Ceratus, Amici, Discipuli, spes et gaudium nostrum comitis in hoc templo splendido et hoc dierum harum gaudi summo, quam magnifice deliteris sentiant Cives et roceres nostri Cemitia in hoc virorum eximiorum honore, quo loco et qua dignitate a Senatu cademico habeantur, qui studio et opera excolunt iteras Cemitis vero etiam in his, quid vel si agere possint, qui neque felici tempore, neque loco opportunorimuntur, quibus nos seu voluit providentia Dei benevola et insignis hominum favor. s, raeceptores, jam inauguravimus templum hoc novum. unc partes praecipuas tradimus Vobis. Vos jam hoc inauguretis diligentia, doctrina, virtute, pietate vestra. ergite et os, ut facitis. Haec vestra inauguratio, cujusvis anni cademici initio repetita, omnium erit optima Τemplum hoc communi vestro et nostro θω dea uo ).

3 Loguntur haec verba supra imaginem templi novi, in nummo, in memoriam hujus templi inaugurati cum.

SEARCH

MENU NAVIGATION