Methodus capituli generalis ordinis minorum S. Francisci habiti Romae in coenobio aracoelitano praesidente sanctissimo patre Innocentio Decimotertio pont. max. Idibus maji M.D. CC. XXIII. Cum ichonographia aulae capitularis

발행: 1729년

분량: 90페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

AM primus supra vigesismum suebat annus, eX quo totius ordinis Minorum S. FR ANCISCI Generalia Comitias post Romana Anno

I Foo. celebrata) coa------- - cta non fuerant; etenim

ea ultra montes juxta morem ordinis apud Coenobium Urbis Victoriae Cantabriae An. ITO 6. celebranda, ob bella, dc dissidia, quae inter Principes per totam fere Europam exarserant, prudenti deliberatione sm. Clemens XI. tunc Sedis Apostolicae Moderator, pluries prorogaVit; haud immerito dubitans de felici Capituli successu, ad quod convenire debebat ingens Vocalium numerus tot variarum Nationum, inter se contendentium ; nunquam tamen Sapiens ille Ponti sex mente revolvere, ac modum inquirere

destitit, quo alicubi Capitulum illud cogeretur. Verum illi hanc lanimi sui sententiam ad effectum perduc ndi, spes non affulserat, donec Op

timus Pontifex mortalem vitam cum immortali commutavit die is . Martii An. IT 2I.

Post ejus obitum unanimi Electorum consensu , & summo Principum , totiusque Christianae Reipublicae gaudio , Pontifex Ma

ximus

12쪽

ximus renunciatus fuit die octava subsequentis

Maji MICHAEL ANGELUS CARDINALIs

DE COMITIBUS ROMANUS, non minus gestis pro Apostolica Sede muneribus, spectati Lsimarunique virtutum cumulo, eximia praesertim prudentia, praefulgens, quam cietusto generos Sanguinis splendore conspicuus. Is ergo Pontifex inter alias gravissimas curas, dissicillimis, ac pertu ibatissimis iis temporibus, pro Ecclesiae regimine opportunas, serio animum appulit ad ineundum modum , quo Generalia Comitia pr fati ordinis, tamdiu protracta, celebraren

tur , mente revolvens rationum momenta ,

quibus ad id promovendum excitari omnino debuerat. Perpendit enim Sapiens pontifex, quam distriete praecipua Apostolici muneris ratio postulet, ut ad ea Pastoralis cura incumbat, perquet Religiosorum piae vitae, divinique Numinis obsequiis, sub Regularis Observantiae norma vacantium, status salubriter dirigatur , rectoque eorum gubernio oppori s ne prospiciatur ; vigilantiae partes efficacius in eos exhibendo, ut in Institutorum suorum Regularium candore Inanu teneantur, ac eorum disciplina nulla ex parte detrimentum pariatur , pro qui- s bus assequendis, optimum esse prassidium Sa

13쪽

pienter advertit, ut Comitia , nedum Provisibcialia, id Generalia in quocumque ordine convocari non omittantur; sicut iisdem rationibus ductus, convocationes hasce primo in Lateranensi

Consilio praescripsit doctrina insignis, ejus Sanguine, & dignitate Praxessor Innocentius III. Illud etiam mente repetebat , non pro sola electione Superiorum haec saluberrima Capitula a Jure pra fixa fuisse , ac ab omnibus Institutoribus ordinum injuncta, & a Sacrosancto Concilio Tridentino pluries inculcata, sed potissimurn ut per ea e claustris extirpentur spinae, dc tribuli vitiorum, ac Virtutum germina plantentur; iis custodiantur Canonicae Institutiones, prava ordinum in rectitudinem, dc aspera in Vias planas, noxia evellendo, & plantando salubria, dirigantur; utque ita hae ordinum spectabiles familiae, pervigili Comitiorum in unum

coalescentium spiritu, Institutorum in omnibus inhaereant vestigiis. Rationes istae, cunctis Ordinibus communes, efficacius urgebant in hoc Minorum In,ituto, longe lateque in toto orbe, ac inter tot diisitas Nationes, etiam Infidelium, propagato, unam supra centum ac quinquaginta Provincias, & quinque Custodias continente, sub quo militant tot aliae. subalternae, ut ita dicam, Religiones : Cum sub uno Mi-

14쪽

tristro Generali, & unico Generali Capitulo sint Observantes, Reformati, Recollecti, Discalceati,& Tertii ordinis, Hispaniae , Galliae, & Lusitani , atque ideo Vocalium, & Fratrum numerus in eo longe sit major, quam in quocumque alio caeterorum ordinum. Hujus 'etenim Religionis fundamentum ab ejus Institutore D.

FRANCISCO in arctissima paupertate jamim fuit, cujus proinde diligenti custodia, quasi muro quodam, salutaribus Constitutionibus ad eam accuratissime servandam communita fuit ; ut selo Deo contenta multiplici filiorum germine latissime effloreret: quo circa sicubi visus est specialis ille paupertatis amor inter Alumnos ipsius intepescere, tum Summi Pontifices, &Concilia Oecumenica Decretalibus, ac Canonibus; tum Generalia ejusdem ordinis Comitia pluribus statutis eum excitandum, de conservandum curarunt, juxta Seraphici Institutoris prae-

ceptum.

Hinc isti Viri Religiosissimi, optimum

ponentes in paupertate principi ui , totius se Lficientiae assequuti sunt complementum : atque ideo in conspectu Ecclesiae , Regumque , ac Principum , fama , & meritis gloriosi redditi sunt , & illustres. Aliquos tamen in qui busdam Coenobiis sensim intepescere , ac a pristi

15쪽

stinis Institutis discedere SS. Domino Nostrasgni flabatur , ea que ipsi haud immerito visa

fuit, inter coeteras, Capituli Convocandi necessaria causa.

Accesserunt praeterea plurium Sanguinis propinquitate, de dignitate Praecessorum domestica exempla , qui hanc Religionem maximo amore, peculiarive patrocinio confoverunt.

Etenim sub Innocentio III. Instituti hujus jacta fuerunt fundamenta: Gregorius IX. & Ale xander IV. adhuc in Cardinalium ordine existentes Protectoris munere Religionem hanc direxerunt ; iidemque ad apicem Apostolatus as sumpti , eximiis gratiis cumularunt, quarum una fuit, quod Generalia ejusdem ordinis Comitia coram se haberi, iisque praeesse dignati sunt. Sanctissimus igitur Dominus noster rationes , dc exempla hujusmodi animo contemplatus, divini cultus , 5c antedictae Religionis boni promovendi , studio flagrans , Capitulum totius ordinis Minorum coram Se in Urbe convoca naura , suaque ipsus praesidentia cohonestandum statuit, ad submovendas quascumque ambages, ob quas protracta fuerat celebratio , & ut omnino, ac celeriter ea eveniret, ac sub oculis Summi Pontificis toti ordini fructuosior esset. Ita sane eventus consilio res

16쪽

pondit, cum celebratum fuerit Capitulum istud in Coenobio Aracoelitano Urbis coram raefato Pontifice die 11. Maji pervigilio Pentecostes

Anni currentis IT 23.

Hujus convocationis, dc celebrationis narrationem instituere , dc evulgaF suscepi, ut in occurrentibus casibus Pontificiae convocationis, & assistentiae in hisce Capitulis, ejus actionis, exemplar reperiatur. Sed censui praemittendum, quis status fuerit, quaeque ratio regiminis in ipso Ordine tot annorum intervallo, quain

dii intermissa sunt ejus Comitia ; deinde qualiter haec indicta sint, quaeque celebrationem praecesserint; ut demum his praenotatis, celebrationis ipsius actum describendum aggrediar. Comitia Generalia ordinis Minorum

quolibet triennio, juxta eorum Statuta, celebranda, per Apostolicas Constitutiones ad sexennium rationabilibus causis protracta fuerunt: ea tamen lege servata, ut alternatim celebi arentur in aliquo ex Coenobiis, una quidem vice ultra Montes, alia Vero citra Montes, atquq eadem alternati vi contineretur electio Ministri Generalis,

qui in Comitiis Cismontanis assumendus esset ex Transmontana famillia, dc e contra in Trans. montanis ex Cis non tana. Eligitur quoque in eodem Capitulo Commissarius Generalis ex fa

milia

17쪽

milia Cismontana , si Minister Generalis sit ex Trans ontana, parique modo ex familia Transmontana , dum Minister Generalis assumitur ex Cismontana. Idem porro Commissarius per Uocales propriae familiae eligitur, cui etiam praeest, sub universali tamen potestate Ministri Generalis, duratque ejus Aunus per triennium, post quod subrogatur alter ejusdem familiae per Definitolium Generale, praesidente Ministro Generali, ad aliud

triennium. Procurator etiam Generalis totius Ordinis in eodem Capitulo deligitur, & is in Curia Romana residet pro negotiis Religre is, qui assii mi debet ex eadem , qua assumptus fuit familia Minister Generalis, ik ejusdem familiae suffragiis. Eligitur pariter in Capitulo a propriae familiat vocalibus Generalis alter Commissarius Curiae nuncupatus, qui ad instar Procuratoris Generalis residens in Urbe, propriae familiae, ex qua non sit Minister Generalis, negotia promovet. Praeter hos in eodem Capitulo, alterum Procuratorem Generalem eligere debet, vocalium suorum sustragiis, familia Reformatorum : dc Anno 17ΟΣ. cultate concessa per praefatum Clementem XI. alium Procuratorem Generalem deligere in Capitulo generali pro familia Recollectorum, ac Discalceatorum praescriptum fuit, iis legibus servatis, quae injunctae sunt per statuta,

18쪽

dc Apostolica decreta, tam quoad modum electi nis, quam quoad personas eligendas, eorumque Nationes alternandas.

In Capitulo Romano celebrato Anno Jubilarit 7oo. Summo Pontifice Innocentio XII. renunciatus fuit Minister Generalis P. Ludovicus de

Turre Ultramontanus, cadente itinc alterna

tionis vice in familiam Transmontanam : & Commissarius Generalis, ex familia Cismontana P. Cherubinus a nardo Reformatorum: itemque juxta methodum superius indicatam, electi fuere Procurator Generalis totius ordinis Hispanus ex familia Ultra montana, Commissarius Generalis Curiae ex Cismontana, S: Procurator Generalis Reformatorum, cum tunc ille pro Recollectis, ac Discalceatis adhuc non fuerit institutus. Obiit intra sexennium, Anno nempe ITO 2. Minister Generalis de Turre , & P. I lde phonsus Blesima Hispanus, ex eadem familia Transmontana a Fratribus, juxta formam Constitutionum, Vicarius Generalis designatus, fuit ad ministerium generale assumptus a laudato Clemente XI. per literas Apostoli eas in forma Bi is, expeditas sub eodem Anno I7ΟΣ. Is porro, Generali Capitulo, ob eas quas retulimus causas, intermisso, ac prorogato, Religionem sibi auctoritate Apostolica traditam rexit usque ad annum 1716. quo

Ultam

19쪽

vitam cum morte commutavit: cui muneri su

rogavit idem Clemens XI. similibus Apostolicis literis, Patrem Josephum Garciam Hispanum , per Religionem Vicarium Generalem ordinis designatum. Aliis hujusmodi literis Apostolicis

p idem Summus Pontifex Commissarium Generalem pro famria Cismontana, Procuratorem Ordinis, Commissarium Generalem Curiae, Procuratores Generales Reformatorum, necnon Recollectorum, Discalceatorum constituit, de post aliquod tempus pro iisdem officiis alios Fratres subrogavit; ut etiam novissime anno I 72I. Sanctissimus Dominus Noster INNOCENTIUS XIII. paucis mensibus a suscepto Pontificatu, ad haec quae diximus munera, per suum Breve alios Fratres designavit, qui in iisdem usque ad Capitulum Generale permansere. Per eam vero occasionem, qua Clemens XI. illa munera sua Apostolica auctoritate conserenda, decreverat, incidit controversia inter Fratres Observantes, dc Reformatos in electione Commissarii Generalis Cismontani. Praebebat ansam disputationi vi ens ius alternativae per Summos Pontifices concesse, ex cujus juris formula, Occurrente ad sexennium in familia Cismontana , Commissarii Generalis electione, pro primo triennio familiae Reformatorum alumnus ad illud

20쪽

munus as umi debebat, dc pro posteriori triennio

v x Observantibus: cumque triennium Dum ab-

sol Visset sodalis Observantium eo ipso anno 17O3. contendebant Reformati ex ipserum familia assumendum esse Commissarium Generalem, ut ejus, quam supra diximus, alternationis ratio servaretur. Verum laudatus Pontifex Clemens, audito Voto Congregationis particularis S. R. E. Cardinalium , statuit, consiti tuendos esse, prout duos Vice-Cornmissarios Generales, unum ex Observantibus, ex Reformatis alterum; ut quisque suas respective familias moderaretur, sicque servatum

fuit in successivis Apostolicis provisionibus dicti

muneris usque ad Capitulum Generale. Hac ratione amplissimus iste ordo Minorum regebatur, donec praelaudatus Pontifex INNOCENTIUS ex rationibus supra relatis apud Seprimo statuit Capituli Generalis celebrationem in Urbe, atque animi magnitudine, ac prudentia iis, quae negotium, & difficultatem ingerebant, feliciter complanatis, tum flagranti Zelo operi manum admovit. Itaque derogans pro ea vice ordinationibus Praecessorum illorum, & Ordinis statutis, quae innuimus, de alternando loco Capituli Generalis, decrevit, ut quod juxta eam alternativam ultra montes apud Civitatem Victoriae in Cantabria, per Religionem de nuncia-

SEARCH

MENU NAVIGATION