장음표시 사용
41쪽
pit, ac paternis verbis suam in totuin ejus ordinem dilectionem iterum confimans, si liuet gr vissimis curis praepeditum, onus tamen pr siden di Comitiis prompte, & alacriter subiturum. Suppljces postmodum porrexit preces Summo Pontifici Gen;ralis Minister, ac exposita suarum Constitutionum dispositione, juxta quam a Ge'nerali ministerio, aliisque muneribus repellebantur, qui munia Commissarii Generalis, Procuratoris ordinis, Commissarii Generalis de Curia, de Secretarii Generalis Ordinis gesserunt , nisi certo tempore ab hujusmodi ministeriis vacavis seni ; hac inquam exposita constitutionum dispositione, postulabat, quo facilior ad digniorum
electionem aperiretur via, rigorem earum Apostolica indulgentia relaxari, facta Capitulo potestate eligendi ad supremum regimen ordinis, aliaque recensita officia eos, qui quod eorum aliquo nuperrime functi fuerant, a jure passivae electionis ccs erant, praesertim cum exempla si milium dispensationum non deessent. Quibus precibus Sanctitas Sua, audito voto ejus, quam supra dixi- mu', Congre tionis, benigne annuit, ac petitam dispensationem indulsit, expeditis literis Apostolicis in forma Brevis, pro iis ex fatribus, quibus illa opus esset. Post haec cum sexta dies Maji Chi isto in Coe
42쪽
lum ascendenti sic ra appropinquaret, in qua Co- itiorum initium fieri oportebat, Gensralis Mi-ia ister, iterum adito Summo Pontifice, rogavit, ut eadem inchoandi potestatem faceret, simulquem pζrmitteret ea perag quae per Ministrum Generalem, caeterosque Capitulares fieri, constitutiones, & consuetudo jubebant, quod Sanctissimus D. N. benigne permisit, eumdemque Ministrum
Generalem hortatus fuit, ut ad eximiam electionem peragendam vires omnes intenderet, qua ordinis moderamini Vir spectatae virtutis piaeficeretur ad majorem Dei cultum, totiusque ordinis emolumentum ; ac demum prae caeteris notum sieri voluit Fratribus vocalibus, optare se, immo praecipere integram illis in ferendis suffragiis libertatem custodiri. Cum autem Summus Pontifex, eximio quos agrabat Zelo, ea ordinis comitia, scia Praesidentia celebranda, indixisset, ut nonnulla ex omissa b Comitiorum celebratione forsan labefieti a in
quibusdam Provinciis, Regularis disciplinae capita
I restitueret, ut innuit in literis Apostolicis superius transcriptis, & in allocutione ad fratres capi ula res habita, quae mox referetur; mandavit propterea Archiepiscopo Damasceno Sacrae Congregationis Episcoporum, & Regularium Secretario, ut con--cto, eorum capitum, quae dictae Congregationi,
43쪽
& Sanctitati Suae innotuerant, syllabo, illum Ministro Glnerali transmitteret, ut eo in capitul ribus sessionibus lecto, provida adhiberentur remedia, dc opportuna conderentur statuta, quibus integra undequaque, de illibata servari, necnon labefactata restaurari valeret disciplina. Paruit Archiepiseopus Damascenus, directis, ac transmisss litetis Ministro Generali, qui tunc regimine
potiebatur, eidem communicato Pontificio oraculo , quod praeterea successisti Generali Ministro
Dicto interim die Festo Ascensonis Domini
sacro, Sanctitas Sua Patribus vocalibus, ut Uibem, coenobiumque Aracoelitanum adirent, permisit, sublata inhibitione, in literis indictionis Capituli contenta, qua aditus usque ad Sabbatum post Festum Ascensonis praecludebatur, idque permisssum fuit, ne in agris degentes scum finitima coenobia alios comprehendere non valerent) diuturno I nere defatigati Fratres, gravioribus incommodIs premerentur : nam dc pridem eorundem nonnulli, vel egra valetudine, vel ut Ministro GenerIi operam penderent, Sanctissimi indulto fuerant admissi. Duobus ante Pentecostes pervigilium diebus, seria nempe quinta, & sexta, Summus Pontifex
jussit Prospero Mareseseo Archiepiseopo Cesareae
44쪽
suo Auditori domestico, ut ad coenobium Arahorlitanum concederet, ac secreturn s rutinium consuetum perageret suffragiorum, juxta cohaerentem Juri Canonico stylum, tractatum in electionibus requirent , utque testaretur, velle Summum Pontificem omnimodam, plepamque libertatem Patribus vocalibus inviolate 1ervari, quem admodum Ipse multoties Ministro Generali testatus fuerat. Publicatae interim fuerunt literae Apostolica in forma Brevis, qujbus Summus Pontifex ad augendam fidelium devotionem erga Seraphicam Religionem, & pro impetranda divina beneficentia, omnibus, & singulis utriusque Sexus Christi- fidelibus vere poenitentibus, Sc confessis, ac sacra Communione refectis, qui Ecclesiam S. Ma- .riae de Ara Coeli, vel aliquam ex Ecclesiis Fratrum Ordinis hujusmodi die festo Ascensionis Domini nostri Jesu Christi, usque ad diem festum Sanctissimae Trinitatis inclusive, devote visitav aint, ac ad Deum preces effuderint, plenariam s. dul
Pridie vero ejus diei, qua celestanda erana sub sprassidentia summi Pontificis Comitia, Sancti-
tas Sua, communicato oraculo praedicto Archiepiscopo Damasieno Sacre Congregationis Episco- pQrum, S Regularium Secretatio, scrutinii Dis
45쪽
quisitoreouna cum Fratribus ordinis, a vocalibi' ad disquisitionem faciendam seligendis juxta statuta Religionis, constituit, ac uti disquisitores interesse in scrutinio mandavit S. R. E. Cardinales Paululium Sacrae Congregationis Episcoporum, & Regularium Praefectum, Corsinum Ordinis apud Sanctam Sedem Protectorem, Georgium Spinotam, nuncupatum Sanctae Agnetis, Secretarium Status , & de Comitibus ejusdem Sanctissimi, secundum carnem Germanum Fratrem, simulque jussit, ut a capitularis aulae aditu omnes repellerentur; admissis tantum spraeter Vocales, Ludatosque quatuor Cardinales in ex ordine Praesulum, D. Stephano de Comitibus Sanctissi
mi ex Fratre Germano, secundum carnem Nepote, Nicolao iudice Palatii Apostolici, Sinibal do ab Auria Cubiculi Apostolici Pr fectis, Prospero Mare sco ejusdem Sanctissimi Auditore do mel 1 o, Bartholomaeo Ruspulo eidem a libellis, duoras secretis Cubiculariis, totidem Opel lanis
intimis, Caudatario nimirum, ac Crucifero, duobus pariter ex clamerae Adiutoribus, nec non omnibus quinque Caeremoniarum Magistris, cum antedicto Vincentio Petra Secretario Congregationis Episcoporum, & Regularium. Hic numerus sulcere visus fuit ad Pontificiae Majestatis, in ea secreta solemnitate, decus servandum; quin Κ
46쪽
αiam reliqui omnes dimissi sunt pinest Petram,& Marefuscum, ubi ventum est ad scrutinii secreti institutionem , ne regularia gesta panderentur. Enituit autem hisce diebus Joannis Baptistae Gambarutii Sanctitatis Suar antiquioris Caerem Oniarum Magistri, ac Nobilis viri mi eronymi Columna Palatii Apostolici Forerii majoris diligentia, in iis omnibus parandis, quae ad eam peragendam celebritatem putabantur necessaria. Tem
plum ipsum Ara coelitanum locus visus est peridoneus, in quo tam solemnis actio celebraretur, tum quod Pontificiam decebat dignitatem , tum quod commode intra ejus ambitum cum Ministris Pontificiis trecenti circiter Electores comprehendi poterant. Hoc itaque Templum, licet mole sua satis amplum, undique tectum a summo ad imum aulaeis affabre contextis, ac eleganter mutuo dis cretis. Magnus Fornix imminens gradibus ' per quos ascenditur ad majorem Aram, vel natur holo serico Damasceno rubro, taeniis, sive fasciolis aureis interdistincto : sub ejus linedio surgebat Thronus Pontificius, respondebat exadverso major Templi Janua, cujus obductis foribus, in interiori facie appendebatur praestantissimi artificii tabula S. Spiritus descensum repraesentans, ut in eam conjectis oculis, omnes excitarentur ad ipsum
47쪽
Divinum Npiritum invocandum , dum Ecclesi' tunc Aula Capitularis reddita fuit, ab eaque pro inde translat viti fuerat SS. Sacramentum. Praeterea contra Solium Pontificium, septem, vel octo passibus distans in Templi planitie locara ta erat mensa scriptoria, scrutinii usibus apta, ita disposita ; ut ea ad scribendum commode uti possent, nedum Cardinales ad disquisitionem constituti, in scabellis juxta morem coram Summo Pontifice assessuri, verum etiam Fratres disquisitores, quibus nonnisi stantibus adesse licebat. Mensa haec e latere dextero, cui haerebant Cardinales tecta erat holoserico Damasceno rubro, per discreta spatia fasciolis aureis ornato, appositis scriniolis quatuor pro numero Cardinalium, ad chartas servandas opportunis, foliis pro scrutinio, ac atramentariis, thecisque arenariis argen
a sinistro autem , cui adstabant Patres Di quis inres, tegebatur ea mensa scriptoria panno viridis coloris, ibique pro singulis chartae super
impositie sine oriniolis, & vascula tum atramentaria, tum arenaria ex vitro.
In fronte hujus menta juxta angulum, qui dexter erat Ianuam versus, jacebat supra pulvinar, holoserico obvolutum, Codex Missalis apertus in mmedio, ubi Christi Crucifixi impressa imago , in
48쪽
quam intuerentur Electores, cum int*posito jurejurando accederent ad serenda suffragia. Ad alterum autem angulum ejusdem lateris exposita fuerat lignea quaedam arcula , aperta desuper rima, per quam coniiciendae erant schedulae suffragiorum, ac demum in parte extre Aa, quae Solium Pontificis respiciebat, paratum fuerat argenteum Pollubrum, in quod, sinita suffragior urn praestatione, offusis suffragantium schedulis, numeri ratio constaret.
Per Templi longitudinem ex utroque latere, itemque ex utraque parte majoris Januae per latus dispositae erant aequo intervallo dissile, adcommodum ingressum, dc egressum Fratrum, aliae mensae scriptoriae, longitudine, latitudine, & altitudine aequales, quae velatae aulaeis , vel sic olori textura distinctis, jucundam, lac bilemque speclam praeseserebant; in his autem parata fuerant pro numero Fratrum Vocalium , quae opus eran scribendis, obsgnandisque schedulis suffragaerum,
chartae nimirum, & vitrea vascula tum atramentaria, Piam arenaria, cum calamis, sic hostiae rorae.
Hisce ita compositis, die Sabbati, Pentecostes pervigilio, quod contigit die decima quinta Maji, hora nona, omnes Patres Vocales Templum, seu Aulam Capitularem a diverunt, atque Sacro ad S. Spiritus honorem percicto, ad sua singuli loca,
49쪽
juxta ordinem concessere , ducto per Templurigiro; itam medium occuparent locum inter dictas tabulas, dc Templi parietes, eoque dispositi ordine, electionem quatuor Disquisitorum s ut Ordinis Constitutiones jubebant) instituerunt, qui deberent si rutinio, ac schedularum aperitioni praefici, binis ex Cismontana, caeteris ex Transi montana Familia, selectis. Hora deinde decima tertia, Summus Pontifex audito Sacro, e Palatio Quirinali discessit, si ila gestatoria vectus, Praelatis, aliisque ex Ponti,ficia familia, & Sacri Palatii ossicialibus, ac lo ga Nobilium Laicorum equitantium manu, Helveticorum custodia stipatus, subsequentibus le-Vis armaturae, ac cataphractis Militibus; solito itinere Capitolii clivum conscendens, obseratis jam Templi Januis, ad scalas Aracoelitani coenobii Sanctitas Sua pervenit; ubi obviam habuit in genua provolutos Ministrum Generalem, Patresque Dissertos tantum; nam caeteris Vocalibus prohibitum fuerat, ne ex loco Capituli egrederentur, ultrisque per in Iriorem coenobii januam progressus, ut ad Sacrarii forespervenit,obvios habuit quatuor antedictos Cardinales,qui jam ad coenobium, praevia intimatione antecedenti die peracta, hora
statuta convenerant, atque porrecta per Cardinalem Paululium antiquiorem Summo Pontifici
50쪽
Equa lustrali, eis more consueto Ille benedixit; mox Sacrarium ingressus, & in ejus de de Sacellum penetrans, ad Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quod inibi e Templo transatum asservabatur, preces effudit. Post cultum Deo persolutum assumpta fal-da in Sacrario, eadem sella gestatoria, ad Tem plum perexit, sellamque ad Solii gradus relinquens, benedictionem laudatis quatuor Cardinalibus, qui in sua sedilia superius descripta, pervenerant, impertitus est, sic mox Patribus vocalibus , qui coram Ipso in genua procubuerant.
Solium postea conscendens, moet Zeria, &stola indutus, caput camalaucio tectus, exclusis omni
bus a Templo sin quod plures Practati, aliique convolaram) adhibuisque ad januarum custodiam Helvetiis Militibus, Patribus vocalibus sua benedictione surgendi veniam secit. Tunc ad Solium
Pontificium accersitus Vincentius Petra Archie,
piscopus Damascenus Sacrae Congregationi Episcoporum, & Regularium Secretarius,ut decretum nuper conditum , de Vocalium' prohibita subtogatione, perlegeret. Mos enim adiquando fuerat, ut Fratribus vocalibus absentibus, presertim si ex longinquis regionibus, diuturno itinere perterriti, ad comitia convenIre nolui sient, vel non potuis sent, a lii ex citeris Provinciis substituerentur. Ob
