장음표시 사용
21쪽
che inflammatoria; in rheumatismo acuto, in inflammatione testiculorum I vel denique ineunte gonorrhea : Non tamen in illis, sed in his ex emplis tumor et maximus reperitur, et Vasa sun guine turgidiora. Tantuna revera abest quin inflammatio ex debilitate proveniat, ut haec ipsa inflammatio saepe est debilitatis medela. Sic sese rem revera habere, cura partis paralysi affectae, hydroceles. AC. Confirmatur. Eruditus Dominus RussΕΕ, in praelectionibus Clinicis suis chirurgicis, exemplum citat hominis hydrocele laborantis, qui forte fortuna gravem eX- periebatur testium Contusionem, quem inflammatio, et hydroceles Cura eXCipiebant. Experientia Celeber. J. HUNTER docuit, quod, ubi eX- tremitates ossis fracti a debilitate partis puta Coalescere recusant, Cautus earum inter se affrictus inflammationem indeque callum produ
Vusa in quibus levis inflammatio, ab incisiope ad inserendas variolas facta, eXcitata fuerit
22쪽
sunt, ex una dictarum hypothesium, in statu debilitatis. Aucta igitur, ab accessione febris morbillosae, vis a tergo, seCundum eandem hypo-
thesin, copiosius flumen sanguinis in eas prope, Iere deberet, sicque inflammationem adaUgere. Nihil autem tale evenit. EXtant namque exempla in quibus inflammatio variolosa omnino sistibatur quamdiu aeger morbillis laborabat. Praeterea si nihil amplius ad inflammationem producendam requireretur nisi audia vis a tergo, sanguinem in arterias, quarum Vis muscularis imminuta fuerit, projiciens, pustulae morbillosae et variolosae minime in pectore, facie et partibus, Centro CirCulationis quam proXimis, primum erumperent, sed potius in extremitatibus corporis et partibus debilioribus. Facile autem omnia phenomena inflammationis eXplicat, et eorum rationem sussciente in reddit hypothesis, quae aucto vigori arteriarum loci inflammati eandem solet referre. Haud
23쪽
, certe difficile intellectu est qua ratione Vasa majori vi et frequentia contrahentia praeter modum rubeant, et sanguine turgidiora appareant. Arteriae namque unius Cujusque, Contractiones et dilatationes successivae sunt, et alternae ; Rcorde ad eXtremitates suas minutissimas usque progredientes. Distentio igitur cujuslibet partis arteriae, non potest non esse ratione contractionis partium vicinarum ejusdem ; i. e. ut magis lit in aperto argumentum), quo magis in partibus Contractis arteriae, parietes ad axim suam approXiment, eo magis, in partibus dilatatis, ab eadem distabunt. Μ or namque, Rut minor portio sanguinis projicietur in partes dilatatas arteriae prout major, minorve portio sit, quae e partibus contractis eXtrudatur. Sic se rem revera habere luculenter et pulcherrime demonstratur eXperimentis accuratissimi VERsCHUIR. Quae sequuntur ab e X perimento ejus octavo selegi. Arteria in femore canis nudata et irritata, in Contractionem
24쪽
Contractionem liquoties ciebatur. In altero latere eadem arteria per totum suum decursurii denudata et VeΣata, dura, parva, et Contracta deveniebat. Irritatione autem per aliquod tempus intermissa, non ad eo contractae arteriae demum videbantur, sed ictus earum liberiores et fortiores evadebant. Dum abdominis vasa eodem In Cane perquirebat vir doctissimus - oculos statini ad se rapiebat arteria, quae erat emul-
gens sinistra , miro quodam agendi et vibran- di modo agitabatur, omnino Celeritate et Con- tractionum vehementia a reliquis pulsantibus arteriis diversa. Liberavit arteriam illam vibrantem a circumjesta cellulosa ; penitus jam H soluta, perstabat hactenus vehemens ille mo-
tu S ' Quum sectetio a satagitine multo copiosior praebetur
ab emulgentibus, quam ab ullis aliis arteriis, nonne verisimile est, eas, quam alias, majori vi, et frequentia semper agere t Certum namque est caeteras secretiones, aucta actione arterialium secernentium semper augeri; ut in vasis oculi,
in glarulibus salivariis, et in testiculis praecipue videre est.
25쪽
tus: Scalpello autem irritata leniter radendo, et scalpendo, inde videbatur sese duobus in lo- cis violentissim E contrahere. Locus vero inter-
medius ad insignem valde magnitudinem dis- tentus erat, diametro ad minimum duplo am- pliori. Per aliquot minuta hoc phenomenon ita perduravit.' - Post mortem Canis, et strictura et dilatatio evanuebant, ita ut ViX ea rum vestigium superesset.'Ne autem in argumento tam gravi aliorum eXperimentis et observationibus nimis inniti viderer, aut ratiocinationibus utcunque speciosis memet deciperem, sequentia experimenta in stutuebam.
Auriculis externis vivi cuniculi ad cutem tonsis, et probe lotis, Omnes earum venae et arteriae in conspectum veniebant. Irritata levi frictione una ex auriculis, vasa sua extemplo turgescebant, et quasi felicissime injecta apparebant. In altera, nulla frictione adhibita,
26쪽
nulla inflammatio excitabatur. Brevi hic aestus circulationis subsidebat, et vasa ad statum naturalem redibant. Similis alternatio decies, imo frequentius in horae quadrante iterari potest. In auricula inflammata ictus arteriae validi et frequentes digitum explorantis feriebant. Dum in altera auricula, sicut in hac, quamdiu in statu naturali manebat, pulsus aegre Percipiebatur. Hoc experimento clare demonstratur, Tmo, Vim contractilem arteriarum minimo
exhaustam fuisse frictione, ut nonnulli volunt: Nam si fuisset, omnino improbabile est, eandem admoto iterum stimulo) tam cito, et frequenter potuisse redintegrari '.
adu, ' Adeo non est irritabilitas tunicae muscularis arteriae inflammatae imminuta, ut aliquando non nisi in arteria ab in
flammatione prius correpta sese manifestat. ει Tunica
27쪽
2do, Vasa auriculae irritatae, non Cordis actione, a terrore aut dolore animalis incitata, tu
gida facta fuisse, sed propria auina actiones: Nam
si aliter fuisset vasa in altera auricula aeque turgida evadissent. Cutem auriculae ejusdem cuniculi secui recta linea, cursum arteriae comitante, eique quam proxime. Arteria per totum Cursum tam fortiter sese contraXit, Ut area ejus prorsus obluteraretur. Sanguine in eandem post aliquod tempus iterum recepto, arteria in aliis locis ut antea contracta, in aliis autem, et contractionibus intermediis valde distenta, visa fuit. Spasticis contractionibus tum demum relaXatis, mag-DR Tunica externa arteriae semoralis magni adultique canis excisa, et musculari ferro irritata, nulla sequebatur contrac- tio; sed brevi mora, inflammatione jam arteriae tunicae accensa, unaquaeque irritatio pulsus crebriores, iis undante motu interposito excitavit. Dps Nisos, Dissertat. Med. Inauguri
28쪽
na vi et copia sanguinem promovebat, et per ramum ejus minutum divisum foras projiciebat. Sanguine, aqua frigida admota, tandem represso, omnis Cutis incisa, post hinam et dimidiam,
in tumorem supra arteriam se eXtendentem elevata fuit, ita ut Cursum arteriae fere celaret.
Secata iterum cute telam cellulosam arteriam circumdantem humore limpido oppletam inveni, et cellularum partitiones vasculis rubris scatentes. Cutem sic fluido effuso ab arteria pene separatam, ope scalpelli facile summovi, et arteriam per longum tractum prorsus nudavi. Arteria ut antea primo se tota contraxit, ita ut sanguinem petiitus excluderet; deinde autem eidem viam iterum praebebat; et validis De quentibusque contractionibus Cursum ejus promovebat. Arteriae nunc saturatam opii solutionem aqtiosam ope penicilli admovi, et eandem madentem Curabam per diem et dimidium, ut Vim Contractilem tunicae ejus muscularis quam maXime delerem. Primo, arteria se magis contraxit, postea autem paulo dilatatior apparebat,
29쪽
bat. Irritata capiti quam proxime auricula, sanguis iterum in arteriam propellebatur, quam perfluere videbatur quasi per canalem nulla vi vitali preditum : Intermissa irritatione, brevi evanescebat.
Ne autem suspicaretur quanquam solutione nunquam non madidam) aeri eXpositam, praeter modum corrugatam fuisse, et sic ad dilatationem
minus aptam evadisse, arteriae in sequentibus experimentis, Cute eandem obtegente adhuc integra, solutionem applicavi. In auriculis igitur, DK aliorum cuniculorum, postquam, incisione tractum arteriae Comitante, et ab ea non nisi paululum distante, cutem diviseram, quo melius estedius suos in arteriam solutio opii edderet, parti solutionem illiniebam. Gravis statim inflammatio exCitabatur, quae ta men brevi subsidebat, neque in his omnibus e X-emplis, minimum rumoris vestigium reliquit. Tres
30쪽
Tres auricularum in quibus experimentum instituebatur paralysi corripiebantur; omnes vero
exsangues evadebant. Ateriae nequaquam Corrugatae, aut Chemice contractae fuerunt; nam levis irritatio ad unam auricillam facta, extemplo eas sanguine imple
bat ; brevi tamen irritatione intermissa) eva
Ex his experimentis igitur lucide constare videturν Imo, Vim contractilem arteriarum minime eonsumi levioribus illis stimulis quae ruborem, et calorem partis alicujus excitant; quoniam stimulus longe potentior, nempe incisio in cute, arteriae quam proxima, ad hunC effectum non valebat. 2do, Distentionem partis alicujus arteriae non ex debilitate tunicae ejusdem muscularis P Venire,