장음표시 사용
31쪽
nire, squoniam quo magis debilitata eo minus distenta fuit arteria): Sed ex contractionum vigore, et frequentia. MEX aucta igitur arteriarum actione, pars aliqua magis rubet, quia diameter earum in quibusdam locis multum augetur : Sanguis ruber nunC adigitur in extremitates suas minutissimas introitum ejus in statu naturali recusantes, et non nisi serum aut humorem saltem limpidum vehentes: Rubet etiam fortasse, quia plus sanguinis in Venas propellitur, quam ab iis facile potest reduci; actione earum non pari ratione,aC arteriarum adaucta. Valde porro probabile videtur ruborem magna saltem eX parte deberi,
vasis lymphaticis sanguine jam turgidis '. Ex his
In peritoniat inflammation, I have demonstrated the lacteals fuit of blood, though in this inflammation there is litile or no swelling ; of course, no extravasation of blood into the cellular membrane. I have seen the ab- sorbenis
32쪽
his quoque causis pars nonnihil tumet; praecipue vero ex lympha in telam cellulosam impulsa, seu potius secreta. Calet praeter modum, quia ut omnia, quae eXhibet animal, phenomena demonstrant) caloris evolutio fere semper in ratione est arteriarum actionis. Paulo dissicilius esse videtur rationem reddere doloris per totum morbi cursum perstantis. StimulorUm namque omnium est partis in quena agunt sensibilitatem imminuere. Sequens ratiophe nomeni mihi probabilior videtur. Conditionervorum cui sensum debent, Citius, aucta arteriarum actione renovatur, quam a stimulo distentionis partium vicinarum infringi aut obtundi potest. Neminem latet amicus qui arteriosum et nervosum systema invicem jungit nexus.
33쪽
DE INFLAMMATIONE.23 INFLAMMATIONIS CURATIO.
INFLAΜMATIONI medetur vel potestates noscentes amovendo, vel effectibus earum OCCurrendo, vel denique partis in quam agunt sensibilitatem et irritabilitatem obtundendo et minuendo. Hi ne omnia, tam interna, quani e Xterna quae parti inflammatae irritationi esse pos uni, diligenter sum-
movenda. Ossa luxata in loca sua restituenda; mo-
tus maXima cura evitandus; sanguis, e vasis parti inflammatae vicinoribus, detrahendus; Calor, aquae frigidissimae, vel etiam Congelatae applicatione deducendus. Aucta secretio, Vel partis ipsius inflammatae, vel, certis in casibus, partium vicinarum, humorum volumen, vasa meCbanice distendens, minuendo, inflammationem certe le-Val, aliqtando etiam omnino tollit. Sic inflammatio, quae, post Coitum impurum, glandem penis, et urethram invadit, gonorrhoeamque instare admonet, pure fluente fere semper subleva-
34쪽
tur; secretione, Contra, puris repressia, gravis saepissime oritur testiculorum inflammatio, cui etiam reditus secretionis optatissimum et efficacissimum remedium. Sic etiam inflammatio pulmonum, tracheae, tonsillarum, et membranae narium, quasi sponte saepe resolvitur, quando auctior muci, salivae, aut halitus, eX arteriis eX-halantibus, vel glandulis, secretio supervenerit. Huic potissimum consilio insistentes aquam Calidam, vel melius fortas aquae vaporem partibus inflammatis admovemus ; et haud raro felici eventu. In meipso, tonsillarum gravem inflammationem, et deglutitionem fere impedientem, brevi saepenumero resolvi, secretionem salivae copiosam ciendo, stimulo aliquo fabacido orificiis ductuum salivariorum admoto.
Dissicilimum fine esset justam et susscientem
reddere rationem, modi, quo vesicatoria, partieXternae Cuivis admota, valeant adversus inflammationem partis internae, et illae quam prori- me sitae. Sed haud improbabile videtur hunc esse Iim
35쪽
27 effectum ex parte saltem deberi secretioni copiosae, non solum partis, in quam directe agunt, sed partis quoque inflammatae, quam vesicatoria ut primum agere inciperint, eXCitant. Exempla mihi haud pauca innotescunt, ubi profusa lachrymatio, quae vesicatoriorum palpebris applicationem insequebatur, omnia symPtomata ophthalmiae brevi levabat; etiam in iis, quos inflammatio lumine prope orbaverat. Catarrho laborans, vesicatorium, a sterno ad
os hyoidem usque extendens, super laryngem applicui, et quam primum essectus suos in Cutem edere inceperat, secretio glandularum ViaSaereas humectantium adeo augebatur, ut, nisi saepius excreassem, respiratio fuisset prorsus impedita.
Inter remedia, quae sensibilitatem morbosam obtundendo, et vasorum auctam actionem Com pescendo inflammationem reprimunt, imprimis
36쪽
recensenda sunt Opium, aether vitriolicus, spiritus Camphoratus, Cerussa acetata, ZinCum vitriolatum, acetum, et aura electrica.
Opium, sive per os devoratum, sive parti aD sectae applicatum, felicissimos in plerisque inflammationibus praestat effectus. ΗUXHAII robusto cuidam pletherico, pleuritide laboranticum dolore in peei ore acutissimo, dyspnea, delirio, et tussi Continua, opii gr. vii. et syrii p. dia acord. 3ii. vel iii. intra horas viginti quatuor, optimo cum successu administravit. Simili prorsus consilio viri merito celeberrimi STOR R et DEH N hoc remedio saepe utebantur. Et ab omnibus fere medicinam facientibus libera propinatur manu, post graviores Chirurgicas operationes ; necnon inflammatione mammarum et tesseticulorum, &c. laborantibus feliciter eXhibetur. Opium vino solutum, et infra palpebras instillatum, quanquam e XCrucians, longe tamen esticacissimum remedium in opthalmia comperi, prae sertim si una cum vesicatoriis palpebris admotis ad mini-
37쪽
administretur.-Virgo 19 annorum nata, Per octo menses, inflammatione utriusque oculi tam violenta laborabat, ut visu prorsus orbata fuerit. Nullatenus disparuit inflammatio scarificatione, venaesectione, sanguisugis, saturninis Cataplasmatibus, regimine antiphlogistico, &c. adhibitis. Repetita vero vesicatoriorum applicatio, ita ut oculos Circumdarent; et paucarum tincturae optiguttarum infra palpebras instillatio; necnon linteorum solutione cerussae acitatae madefaC- torum applicatio, ad dolorem, a tinctura optieXcitatum minuendum), inflammationem fere omnem brevi fugaverunt, eo usque saltem ut dolor omnino remiserat, et aegra visum re CV peraverit intra duarum hebdomadarum spatium. Aderat quoque offuscatio seu opacitas Corneae utriusque, quae pariter vesicatoriis, et opii tinciaturae Cedebat. Aura electrica quoque similes nunquam praestat essectus. Vidi etiam saepius bubones venereos, et in Cipientes, et ad talem conditionem provectos, ut neque
38쪽
neque secessi iri neque in suppurationem evasuri viderentur, brevi discus s. scintillis electricis per semihoraria quotidie ex parte elicitis. Minime necesse est ut nunc dierum Cerussae acetatae, Vel ginci vitriolati virtutes laudarem. Erysipelati, pernioni, et paronychiae, spiritu Camphorato felicissime medetur; et omnibus satis notum est, acetum optimum esse remedium in vulneribus
Duae historiae scrotalis herniae mihi innotes Cunt, in quibus, aether vitriolicus post omnia
vulgo adhibita remedia frustra tentata, et Cum ad Operationem Confugere necesse visum fuit super scrotum et pubem profuse aspersus, gra victimam inflammationem brevi fugavit, Corrugationem quandam procreavit, et adjuncta levi pressione in semihorae spatio, hernia optime reducta fuit. Utraque amico meo F. ΗUGII ESOCCurrit; et prioris narratio in doct. DUNCANI Commentariis reperienda est. Experimen-
39쪽
Experimentis a multis praeclaris viris, sed praecipue a viro in re physiologica apprime Versato, Pios nostro ΜοNRo institutis, perquam Clate demonstratur, optum, aet era, spiritum vini, sive merum sive aqua dilutum, dotibus tam nervorum quam mus Culorum esse exitio. Eodem pollere effectu plumbum, quoCUnque modo piaeparatum, docet paralysis colicam pictonum comitans, aut Certe sequens. Valde igitur probabile mihi videtur haec remedia duplici ratione adversus inflammationem valere Sensibilitatem nempe morbosam obtundendo, et vim illam nervorum qua in arterias agunt, et Contractiones earum intendunt cohibendo ; et ipsarum arteriarum tunicae muscularis irritabilitatem minuendo, talemque ei Conditionem inducendo, ut actioni nervorum, sanguinis, aut alius Cujuslibet stimuli in eandem agentis, minus evadat obnoXia.
Intellectu certe non dissicile est qu1 ratione quies inflammationis curatio faveat. At sum-
40쪽
32 mi praeterea momenti est positio, horigonti ad libellam respondens. Experimenta enim saepius repitita me docuerunt, illam arteriarum ictus multum tardare, quod quidem pro ratione Corporis proceritatis variat. In memetipso observavi hac positione pulsuum frequentiam a 76 ad 6o diminui: In procerioris staturae hominibus disterentiam multo majorem inveni Nonne liceret eodem consilio digitalem purpuream inflammatione praecipue Cerebri, pulmonum, et renum laborantibus administrare ZDoctore FERRIAR. testante, optimo successu inhaemoragiis activis eXhibetur.