장음표시 사용
21쪽
tradendam, emtoP ad certam Pecuniae Rummam . solve udam; Periculum igitur statim ad emtorem pertinet secundum ea, quae Supra Proposuimus. iHic vero notandum est, nonnullast res, quamvis sua natura non sungibiles sint, sed tanquam certa et determinata corpora considerari soleant, ita tamen vendi posse, uti non certi corporis, Sed quantitatis, pondere numero vel mensura determinandae, magis ratio habeatur. Sic grex vendi potcst pretio in singula corpora constituto, ita ut pretium pro isto solvendum a numero ovium, quibus, grex constat, Pendeat. Sic etiam bos vendi potest ita ut non corporis in specie, sed ponderis ratio habeatur in definiendo pretioia
In rebus autem, quae non tanquam certa corpora in Commercio sunt, sed pondere , numero vel mensura constant, iisve ex Parmitum voluntate ussimilantur, distinguendum est, num per aversionem an ad pondus snumerum Vael mensuram vendantur. Etenim
iure Nostro etiam cum Gajo in l. 35 ῆ S:
22쪽
his quae pondere, numero Vel mensura constant, veluti frumento, Vino , oleo , a gento ; modo ea servantur, quae in ceteris, ut simul atque de pretio convenexit, videatur persecta venditio; modo, ut etiamsi depretio convenerit. non tamen aliter videatur Persecta venditio, quam si admensa et
RPPeuin, annumeratave sint.': Prius obtinet si per aversionem venditiosacta sit, quod fieri dicitur, quasi ab ave sis sEu Parum attente rem considerantibus. Gallico sermone an bios, nostro vostat is, quasi qui' pede rem indicat nec rationem babeat quantitatis quam continet. Per ave sionem igitur fit, si etsi res Pondere, numero mensurave Constant, non tamen in definiendo pretio ratio habeatur ponderis, numeri vel mens irae; vel si res ex locotubi sunt determinationcm accipiant et quantaecunque sint, uno semel es simul desinito pretio
, Nec interest, utrum hoc in casu res vendita in contractu dicta lacrit certum Pondus, numerum, vel mensuram eontinere
23쪽
dummodo pretium universaliter definitum sue. rit pro tota quantitate , ex loco , indicatione, aliove modo universaliter doterininata, ita ut nulla alia determinatione res vel pretium indigeat, atque Proinde statim constet, quid sit id ipsum quod venditum sit, et quo Pretio
Si igitur res, de quibus Sermo eSt, Per RVer. sionem vendantur, idem juris est quod in Ceteris rebus, quae tanquam Corta Corpora venduntur; quantitas enim vendita, ex designatione partium , naturam induit corporis in specie determinati. Itaque venditor fit statim debitor rei certae, cuius proinde dominium et periculum ad creditorem sive emtorem tran sit, ita ut rei interitu praeter culpam et ante moram venditor liberetur, et i habeatur comtraetum implevisse, haud aliter, ac si remiam tradidisset, cui consequens est, ut Emtor etsi rem non fuerit nactus , pretium tamen solvere teneatur, quia obligationem a.Sua parte susceptam implere debet. Hinc etiam
legislator, cum in articulo 1585 Cod. Civ. dicat venditionem rerum ad Pondus , nume.
24쪽
rum vel mensuram, non hoc Sensu esse Perseetam , ut periculum pertineat ad emtorem, antequam appensae, annumeratae vel admeninsae suerint, in articulo sequenti expresse sa civit, ut, si eaedem res per RVersionem Venditae sint, emtione habeatur perseeta, etiamsi nondum appensae, annumeratae vel admensae fuerint.
idimus de casu. quo emtio venditio persecta habetur simul atque de Pretio convenerit, si nempe vel certa et definita corpora. vel res
quae Pondere numero mensumve constant. Bed per inersionem endantur, et emtio Praeterea
pure, id est, sine conditione sit contracta; videndum igit, est de casu, quo emtio Ven ditio, etsi de pretio convenerit, non tamen statim perlaeta habetur, ita ut periculum minondum traditae penes venditorem maneat. Hoc autem obtinet Primo. si res qme γω
ere, numero vel mensura constant, non Peraversionem sed ad pondus, numerum ves me suram Venierint, tunc enim, uti Jure Romano,
25쪽
ita et Jure quo utimur Codicis Civilis, non
aliter emtio persecta habetur, quam, si res aP-mmae , annumeratae, vel admensae fuerint 13. Quando autem ad pondus, numerum vel mensuram emtio fieri dicatur, ex iis quae de emtione per aversionem diximus, jam quodammodo constare videtur, sed vel sic tamen hoc Ioco paulo accuratius inquirendum est. Primo autem animadvertendum videtur, hujusmodi venditionem ad pondus, numerum vel mensuram , comprehendere posse aut res, quae non tantum per speciem, sed etiam per locum ubi habentur designatae sunt, v. e. frume tum quod horreo quodam continetur; aut res quae per speciem quidem definitae sunt, sed sine designatione rerum e quibus praestari debent, v. c. frumentum certae qualitatis, sed sine designatione, num venditor tempore venditionis tale frumentum iam possideat, an sibi adhue eomparare debeat. De priori easu hic sermonem esse apparet: in eo enim quaestio tantum moveri potest,
26쪽
num emtio ante appensionem, annumerationem vel admensionem Persecta censeri Possit, ita ut periculum ad emtorem pertineat, cum Posteriori casu res in genere tantum venditae dicantur, adeoque de periculo vix cogitari Possit, quia genus perire non Potae Constat. Quod si igitur quaeramus, quando res ad Pon dus, numerum vel mensuram venditae habeantur , ita ut ante appensionem , annumerationem vel admensionem periculum sit penes venditorem, hoc primo obtinere apparet, Si pretium expresse definitum sit Pro Pondere
numero Vel mensura v. c. si ematur frumentum pretio v. c. 10 1l. in singulos modios, argentum pretio in singulas libras dicto, nec interest, num, Verbi causa, in centractu dicant contrahentes se emere vendere 10 modios e frumento quod horreo quodam continetur, pro 10 si . in singulos modios; an totam, vel certam designatam quantitatem humenti, quod in horreo est, quodque continere dicitur 10 modios, emant vendant pro 10 ss. in singvios modios; priori enim casu certum quidem est
Pretium, sed ut constet, quid sit illud ipsum
27쪽
frumentum quod Venierit, requiritur ut admetiatur; posteriori casu, etsi omne frumentum
venditione comprehendatur, non tamen Constat , quantum sit, et pretium proinde incertum est donec admensione appareat, quot modios contineat frumentum. Utroque igitur casu, cum Pretium expresse Pro Pondere, numero vel mensura definitum sit, emtio venditio ad
Pondus, numerum Vel mensuram contracta,
dicitur. Idem obtinet, etiamsi pretium non expresse in singulas libras, vel in singula corpora, et in mensuram quandam dictum, sed unum semel et simul definitum sit, si non tota quaedam quantitas, quae in certo loco adest, sed pars tantum ex rebus, quae ibi
sunt, Pondere numero veΙ mensura definienda venierit; si, verbi causa, ex doliario pars vini venierit, veluti metretae centum, quo Casu, uti ait Gajus, non interest, unum Pretium omnium metretarum insimul dictum sit, an in singulas eas: pretium enim licet insimul dictum, censetur nihil aliud esse, quam Pretia quibus singulae metretae venierunt, simul sumta ; et, uti supra , admenSione opus est,
28쪽
22 ut defiiniatur, quid sit illud in specie quod
In dietis igitur casibus emtio venditio, uti Jure Romano, ita etiam Jure Nostro secundum artieulum 1585 Codicis Civilis est imperfecta , ita ut periculum ad emtorem non pertineat,
antequam merces BPPensae, annumeratae via admensae fuerint, tum quia nondum constat
de pretio Vel quid, quale vel quantum veni rit, tum quia emtio inita censetur, quasi sub conditione, si res appensae, annumeratae Vestamensae suerint. Sunt tamen qui in casu ubi certa pars v. c. Centum modii frumenti quod in horrco est, veniexit, distinguendum Putant, num frumentum e quo centum modii admetiendi runt, omne perierit an Vero Pro parte; si prius obtineat, periculum emtoris esse assirmant, quia, dicunt, certum est, etiam illud frumentum periisse, quod emtionis erat
Sed cum aliis x pondendum videtur hanc distinctionem a Iegislatore in art. 1585 admis-
29쪽
sam non esse, et ubi lex non distinguit, no trum non est distingueret etsi omne frumentum perierit ita ut objectum emtionis non amplius adsit, nihilominus . cum nondum persecta fuerit, cum conditio non exstiterit, periculum etiam ad emtorem non pertinet.
Aliud juris esset, si quis uno pretio emisset quotam, V. c. dimidiam, partem frumenti quod horreo quodam continetur; hoc in easu ipsa
emtio statim est persecta, omne frumentum fit ex venditione res communis inter emtorem et venditorem, unde sive omne sive pro parte
periit, damnum etiam ab utroque pro rata parte ferendum est; nec emtor Propterea Pretii quidquam retinere potest; res enim , etsi pro dimidia parte, Per aversionem, non ad mensuram emit ii .
Praeter causam imperfectae emtionis, de qua vidimus, alia etiam est, de qua quaedam dicenda sunt.
30쪽
Uti nempe omnis contractus, sic etiam emtiovenditio non tantum Ρure, sed etiam sub co
ditione iniri potest, et quidem sub conditione resolutoria vel sub potestativa. . Utroque casu Iegislator iterum principia , quae de conventionibus in genere constituta sunt applicari jussit. Jam, secundum haec principia conditio, resolutoria non impedit quominus obligatio lstatim effectum habeat, sed, si existit, res irestituuntur in Hiorem statum: vendita igiatur res statim est Periculo emtoris, sed si conditio Postea existit, utriusque et venditoris et emtoris obligatio resolvitur, et proinde Venditor, si pretium nondumJacceperit, illud potere non potest; aut acceptum restituere tenetur otiamsi rem, quia periit, recuperare nequeat; dummodo scrierit casu. Vi conditionis resolutoriae venditor damnum ex rei interitu ferre debet, quia negotium redit ad statum, in quo fuisset, Si contractum nun-
quam iniissent; quod tamen ita accipiendum esse facile intelligitur, ut aliud juris sit, si