In pulmonum phthiseos tubercularis conditione pathologicam dissertatio inauguralis quam ad medicinae lauream in lyceo magno Patavino solemniter assequendam proponit Joseph Faccini Veronensis

발행: 1838년

분량: 20페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

c 'o

PHΤΗIS EOS TUBERCULARIS

CONDITIONEM PATAM LOGIC AM

IN LYCEO MAGNO PATAVINOsO MNITER ASSEQUENDAM

PROPONIT

IOSEPH FAC CINI

PATAVII

3쪽

TTIIae in loci amplitudine, in hac an a vestra humanitate de iis artibus ac disciplinis discepta iurus, quarum mihi aditum perhumaniter sagacissimeque reclusistis idque ut planum omnibus sit, quantum in iisdem, sin minus ingenio, saltem diligentia profecerim lateor, et ipsa rei gravitate, et virium dese-etu, animum mentemque meam vehementissime commoveri. Ne que haec mihi nunc primum aboritur trepidatio, sed me diu multumque exagitavit quum in

traditarum rerum copia vastissimo quasi quodam oceano reputarem, quid potissimum eligendum esset, quod tantam hanc lucem vestrumque conspectum deceret. Quum tamen animadvertissem iis observationibus multo majorem utilitatem inesse quae intimam morborum indolem ac naturam expendunt, quam iis quae theorica principia statuunt novasque hvpotheses comminiscuntur mihi tandem ea tantummodo inquirenda, et diligentius examinanda proporui, quarum praesidio afflicta hominum salus convalescat, viresque diuturna aegritudine collabefactae

erigautur.

4쪽

Quare inter primos telerrimus et sera herculeus ille morbus mihi obviam venit, qui sub phthiseos nomine millenis in modis homines aggreditur, et necat, media in juventute grassatur, et praecipuum someleiatis sucida mentum ac florem depascitur. Fimium patientia vestra abuterer si cuncta, quae de hoc morbo dicenda sunt, non jam in medium proferre, sed attingere tantummodo vellem. Quamobrem voti compos ero si ea clare evidenterque prinposuero, quae minus haereticas et incertas curationis indicationes demonstrare quandoque posse mihi vi

dentur.

Quum in eorum scriptis qui de phthis egerunt op ram contulissem, terruit me judicium san infaustum ab iis pronunciatum meque horror hujusmodi ad illas aggrediendas indagines impulit, quarum studio saltem mali tanti pervicaciam dignoscere possem. Et

revera aliquantisper sese animus meus erexit tum,

eum in ortali opere ab illustrissimo ederigo trastato haec inveni Amarate dicem Capioacci ai Medici de suo te i demi auri melodi di tra tare litisi e non diret che eua e incurabile. Hujs sententiae vim optime quidem multis ab annis noverat sagacissimus, et praeclarissimus Pros Brera, tili luculenter in suis adnotationibus medico-praticis hisce verbis patefecit a Soleva ricordare resimi mi Precei lore si g. Frank a' suo scolari, di

5쪽

noti ave ma potui guarire u vero tisico. Questa consessione diis gran pratico ci suggeris coquanto si essengiale di determinare Ia diagnos positiva de iistet e di elevars alta perseita cognigione delia sua natura onde seguire una indieaetione illu

m in ala B

Ex hoc sapientissimorum hominum judicio pomihi suboria, alacrius animum transtuli ad causas inquirendas, e quibus deducere valerem cur aliqui pro-gnosi desinite adversam, alii vero ambiguam exposuerint; et, ni fallor, theorematum eorum sandamenta quamvis contraria morbi naturae non obstant. Etenim si phthis eos pulmonaris nomine, uti Burserio mulli sinque aliis placet, indicatur ea totius cor oris lentia consumtis, quae Pulinonum ulcus, assumamque inde ortam febbriculam consequitur, raro ac pedidistielle ars medica ei limites imponere poterit; asto ro si hoc nomine cunctos illos morbos comprehendere velimus, in quibus pulmones variis assectionibus obnoxii sunt phthisim notham urserit constituenti h ns, sive ab illis conditionibus, quae temporis progressu in exulcerationem et tabem, sive veram phthisim transeunt, tunc mihi videtur aliquoties posse sanari. Sed ut optatus iste scopus obtineatur ma-guopere interest persectam morbi conditionem perpendere, quod duobus in principiis undamentum suum habet, scilicet in disquisitione causarun et ita

6쪽

examine esse tuum inde manantium sive intimae morbi conditionis vel causae proximae.

Isti duo sontes maximam postulant medici allentionem ; quibus neglectis reserenda est impersecta inedela per tot annos usitata, quemadmodum certi res nos iacit Baglivius in praxeos medicae capite IX. paragrapho I. Alii enim examen converterunt ad causas tantummodo ex quibus phthisis originem habuit, negligentes, aliam curationem causa exposcere aliam esse methodum, quam saepe saepius requirunt alterationes ita contextus inductae a causis ipsis; nonnulli contra diversos contemplati sunt phthiseos

status atque gradus, omitem nihili facientes, qui eam genuit, ac sustinet, obliti illius principii ablatritantum causa tollitur etiam et effectus, et minime

memores essectuum a diversis causis peractorum aliquoties inter se paucis lineis discrepare, et frequenter talem ac lautam analogiam inter se acquirere, ut distinguinequeant, et prope unum eundemque morbum si

gulis in casibus efficiant. Causae remotae sunt innumerae, et dividuntur sicuti in aliis morbis in praedisponentes et occasionales. Inter primas recensendae sunt constitutio haereditaria aetas juvenilis vitia cordis, et viscerum abdominalin m asthma , animi pathemata, studia nimis intensa, perversus thoracis comprimendi mos, Pectoris mala consormatio vel debilitas, et sic dictus

7쪽

habitus phthisicus, phlogistic processus in substacilia aut in involucris pulmonum sedem habentes, asse-elio calarrhalis, arthritis, heu malis mu8, Ser opitula, Sy philis, scorbutus et similes Inter occasionales potentiae traumaticae in pectus agentes, impetigines sic dictae retropulsae, abusus arsenici, et deutochioru- reii hydrargyri, exhalationes pulvereae aut Iasma. licae, errores diaetetici, scirrhositates, vel cancri glandularum suhaxillarium, et multae aliae quarum omnium examen maximi momenti est, et quo praeler- misso, cura frequenter magis auget, quam mitiget e rum esseclus. Quamvis non raro causarum diagnosis imperfecta evadat, et aliquando earum distincta cognitio haberi nequeat, accidit tamen ut dissicilius sit persectum cognoscere latum a quo pulmones assiciuntur; nam symptomata quae ab una vel altera perturbatione expromuntur, identica saepenumero sunt, et nullam tuler dum, ut jam adnotavimus, eis lucem assertcausarum cognitio. Necessarium nihilosecius est diversas enumerare conditiones pulmones ostendentes

illasque, quantum possibile erit, secernere ut facilior scateat diagnosis, atque aptis remediis sive dynamice, sive hemice aut mechanice agentibus aeger

sublevetur.

Multiplices sunt conditiones palologicae a quibus inibi hi si vexari possunt pulmones atque hinc plithi-

8쪽

sim habemus ulcerotam pituitosam, vomicosam, tuberculosam, calculosam, et similes, quae species omnes necessario distinguendae sunt ut rationalis exsurgat therapeulica methodus. In animo mihi non est de singulis istis disserere, sed de illa tantummodo, quae sub nomine tubercularis indicatur. Varie opinantur scriptores circa tuberculorum naturam et nonnullis inter haec calculos quoque adnumerare placet, quos eosdem nonnulli censent prorsus segregandos. Sed quum mihi videatur vagum admodum ac incertum esse tuberculi nomen et aliquoties nihil aliud esse calculum nisi quod antea tuberculum vocabatur, calculos inter tubercula adnumerari debere non dissentio, atque imo unam ex his varietatibus constituere in quibus tubercularis phthisis distincta esse debet. Quod autem attinet ad tubercula magni interest eorum sedem ac naturam perpendere nam diversae

plane exsurgunt phthiseos species propriis indiciis ac

characteribus notatae juxta harum circumstantiarum diversi latem.

Sedem habere possunt tubercula vel in glandulis circa bronchia eorumqne diramationes positis, aut per universum pulmonum parenchyma sparsis, vel in vesiculis ex quibus pulmo componitur, vel in contextu

celluloso inter vesiculas locato, aut vasa vestiente. Innumerae sunt tuberculorum varietates quae in

9쪽

phillisicorum cadaverum sectionibus inveniuntur; nam a substantia gelatinosa et sbrinosa, ab adiposa,

a steatomatosa, a Scyrrhosa, a StrumOSa, a caseoSa acartilaginea, ab ossea, a calcaria atque a similibus essermari possunt tubercula. Sed discrimen non solum in diversa tuberculorum natura exStat, Verum etiam a tempore pendet, a quo vigent tubercula, et vario processu in iis ipsis ingenito, nec non intextubus tubercula circumambientibus. Si humor aliquis cujuscumque naturae in glandularum contextu aliquam ob causam deponatur, illico eorumdem glandularum functio vel imminutaver turbata remanet, et humores qui per glandulas ipsas transire et se se elaborare debent, juxta naturae leges non amplius percurrunt, quia immo stagnantes novae lymphae coagulationi lavent et hinc ampliora facta tubercula vesicularum respirationi iu- servientium capacitatem coarctant, ut hinc respirationis munera a consueta ratione magis magisque desciscunt, idque eo vehementius increscit quo facilius sanguis per pulmonare systema imperfecte elaboratus malam suscipit conditionem, atque irritans redditus ad viscera perturbanda potius quam nutrienda consert inde novae lases, quae pulmonum omnino suu-ctionem delebunt, praeter symplomatum illorum catervam, quae profluet a natura ac duritie luberculorum, quaeque debito loco ad examen revocabitur.

10쪽

ra Tubere ut in pulmonum vesiculis efformata aeris ingressum in earum cavitates impediunt atque ita superficiei illius extensio imminuitur a qua sanguinis mutatio pendet quamobrem respiratio dissicilior

eveniet eadem ratione qua vesicularunis concreti nibus distentarum numerus augebitur. Concretiones in interna vesicularum superficie coagmentatae sese

extendunt aliquoties extra vesiculas juxta ronchiorum diramationes, et tali pacto essectus illos accelerant qui a prava sanguinis elaboratione evenire solent. Sed in hae tuberculorum specie notandum est arduam

magis esse curam. Nam tubercula non immediato sicut in aliis textubus immiscentur, et connectuntur;

sed peculiaria et quasi disjuncta corpora constituunt, quae non absolute lymphaticorum actioni subij ciuntur et hinc aegre solutio perfici potest. Si inflammationis gratia vel qualibet alia de ausa deponatur lympha in tela cellulari inter veste uias, aut circa vasa, aut in pulmonum superficie posita illic tu herculum surgit, quod primo intuitu atque in ejus uitio directe pulmonis sanctionem non laedit,

sed temporis progressu et tuberculi incremento eis siculae, vasa sanguinea, lymphatica, ac nervi ab extraneorum corporum actione comprimuntur, et ita iris

regulari modo sanguinis circulatio atque Oxrgenalio consequitnr, idemque pro manant essectus quos a tuberculis ici vesiculis positis gigni adnotavimus. At

SEARCH

MENU NAVIGATION