장음표시 사용
141쪽
F, Um tu, mi Vicosorti, amoenit Itibus praedii tui frueris , ego absentia tui mulctor crudelissime. Quod malum nunc me coquit & versat sub pectore fixum. Quid agam. haec Philosophiae lex & vis est , posse frui,. posse
carere ad tempus amico. Concoquendus mihi fuit & est etiamnum acerbissimus viduitatis dolor r concoquam &hunc. Nec dubito , quin & tibi mole-stnm sit, non accingi ense Vondeliano, quem me tibi esse finxit allegoricus &hyperbolicus poeta. Discam ego & aD suescam ferre abitum tuum , qui ferre deberem obitum. Nec abes prorsus, quem praesentem , . scribentem , jocantem
142쪽
G. BAR L. EPIsTOLAE Ir rem, prandentem , mecum ambulantem
animo circumfero. Nosti illud poetae magnitissem absentem auditque videtque. Si oculis te non assequor , adsequar liteis
ris , quae pro alta mihi erunt, quibus ad te transferar. Scribebat olim Tullius ad Quintum fratrem Asiae proconsulem et Cum tua lego, te audire ; cum ad te scribo . tecum loqui videor. Nescio an Athenis , an alibi suerit Epicurus , cum ad amicum scriberet i Dc fac omnia, tanquam spectet Epicurus. Certe in Campania erat Annaeus Seneca , cum ad Lucilium in Sicilia degentem scribens, eum hortatur , ut secum studeat, secum coenet, secum ambulet. Quod facere nec ille aliter quam animo potuit , nec ego facio. Nonne absentem Balbum moculis gerebat Cicero, quamvis ille in Galliis sub Caesare militaret ' Absentibus Evandro & Pallante, canit de mea
143쪽
- ω - Pallas Evander in ipsis Omnia sunt scutis.
Dicam & ego, Vicosortius hisce haeret adhuc absens oculis. Ruri habitas, sed ad aulam factus. In agris ambulas, sta Principum negotia curas. Viridariis deiectaris , sed aliter, quam Tiberius suis Capreis. Honestas voluptates capis inter ruricolas Melibaros & Damoetas, quod & fecit Scipio Africanus princeps
ille Romanus. Inter arborum quincunces & hortorum quadras & pulvillos incedis , quod di fecit in Tusculaoci suo Arpinast ubi vel Philosophiam meditabatur , vel ob patriae statum laetum tristemque gaudebat vel dolebat. Nec dubito , quin idem hoc facias tu i licet de philosophia suavius cogitare posses, me
praesente , cui ex hoc succo vivendum est.. Amas illic videre armenta greges Sue. . Sed aut male ego calculum posui aut amicum me videre malles , quam cornutas bestias. simia illic gaudes, vel .eercopitheco. Sed cave , ne osculantem te videat conjugem et nam imitari amat in-
144쪽
ingeniosissima bestiola, quidquid videt.
Pavonem forte alis, avem visu pulchram, sed tartarea voce horribilem. Piscinas tuas laudas e laudabo & ego ubi pisces esse licebit. Utinam illae ostrea alerent, uti alebat in vivariis suis in Bajano littore dis Lucullus. Aves cantillantes audis. sed non cantillantem me, sive epos mihi pangere libeat, seu Lesboum digitis tendere barbiton. Nutris gallinas & gallinarum pullos , quorum generatio debetur gallo. Utinam tu pullos aleres tuo de sanguine natos. Hoc futurum spero, . quia columbis illic assiuis , quae tibi pe petuis osculis inspirant mollem per pecω-ra amorem. Sed desinam suavissime nugari & jocari; quia nescio, an supercilium sumpseris ex Curiae utriusque & tot aularum vicinia. Interea me & D: Satrapam expecta , ubi amicis tuis fratribusque litaveris. Vae cerasis tuis, vae pyris . . vae pernis , quanta sumini erit aegritudo, quanta pestis larido , quanta piscibus tempestas , ubi venerit ad te famelicus. Bariseus. Fac me participem rerum novarum , si placet, tribus verbis, praesera
145쪽
hora deditionis Gennepae. Vale, amicorum erectissime & candidissime , &summos viros D. Brasettum . & Bos-wellum saluta. Raptim Amstelod, Io. Iul. 166 Iu G. BARLOEUS.
que , tandem sospes domum veni. Fui , ubi non fueram , vidi, quae non videram , terras tetigi intactas hactenus, locutus fui cum Bructeris , Sicambris, R Drusianae fossae accolis. Steti iis locis, ubi Roma aquilas defixit, ubi Drusus , . ubi Corbulo fossas secere. Legi oram Vahalis, &Tielam, Bommeliam.
146쪽
G. BAR LAEUΜ EPIsm. 13 et Buram lustravi. Ne mirare tardius iter
meum processisse. Accidit mihi, quod Ulyssi di incidi in Circen , in Calypson,
in Polyphetemum , in Laestrigonas, v rum honestiore titulo. Nec defuit ima. . ta a latere, jam virgo , jam viri non in- appetens vidua. Docui hos, num coelum stet immobile , num terra a quod
elementorum quatuor maxime amoribus sit conveniens: utiereaturae omnes aethereae & sublunares amantium sint symbola& characteres et quomodo perdices, . quomodo pisculi amente an amor constet ex punctis indivili bilibus, an contu nuitatem amet: an suavius sit amare , an amari: osculari, an osculum pati : in amoribus aptior sit nobilis, an mercator, an theologus, an philosophus, an γε-ta. Quid decisum sit , non scribam , ne longior sit epistola , quam brevitas commendat, praesertim cum iis scribendum est , quos aula moratur & publica responsa. Literas tuas domi meae omnis di , una cum Elogio Richelii , Hispanismum & Barbarismum redolente. Tu Hagae dum exposcis suppetias obsessetae
urbi, frustra es, mi Vico forti. Nihil F ε dicam t
147쪽
r3α I. V I Cos ORTI I A Ddicam amplius. Aut seipsam defendat oportet , aut aliunde auxilia exspectet, aut, quod auguror, mutabit dominum. Sed quam male rebus suis consuluere
Galli, quod obsidentes obsessi jam sint,
ct recente victoria triumphum canere proinhibeantur. Verum nondum fabulae istius videmus cat strophen. . Nescio an delineationem hanc urbis Ariae videris r tibi illam habe , nisi jam habeas accuratiorem. Me videbis , ubi trans pontumvectae volucres tibi praeda esse/volent &deliciae. Laqueos para , quibus illaquees in sontes. Ego seriarum & otii satur jam Palladi & Phoebo reddor. Tu , virorum 8e amicorum selectissime salve vale, cum thori socia & amicis. Λmstelod. ipsis Cal. Septemb. I I.
148쪽
peditissime, Facessant viduae, & illices istae voces. . quarum me cura nimis diu momordit. Tempus est , ut Sapientiae monitis istam
insipientiam jugulem & quietem mihi imperem , quam oderunt istae. Cum iapud vos sum , in agris , sub Iove frigido , facile obliviscor istius sexus, quam
tamen indigentiae nostrae opitulari voluit prudentissima Natura. Verum cum in publicis, theatris, S amicorum mensis latus forte claudo levibus violabile telis, rem .deo ad ingenium , & sentio me non- dum ejurasse bonam mentem. Quid facias homini nec effaeto nec fatuo t adfatum confugio , & quo illud trahet retrahetque tequemur. Est hoc desperantium saepe solatium t cum prudentia deficie , Dis imputamus rem male gestania Sed quam laetν tua ad nos irem
149쪽
r- J. VI coso RTII AD remigratione. Adventas , priusquam venias, & crastinum illud vehementer amas. Quae nova penultimis litteris
scripsisti , praelegi Domino Satrapae, aliisque. Panegyris magni Richelii sub
prcelo est , magnifico illam characte. re excudet Blaeuvius. Habet effigiem Cardinalis aeri incisam , quam praefi-Fere vellet , cum hoc , quod sub iIunxi , tetiasticho. Cogita una cum amplissimo Brasetto , num digna tanto Principe breviter dixerim , & an probetis praemitti essgiem , nec ne. Etiam frontem Operis insignibus Cardinalis ligno incisis exornare instituit, nisi vos Trebatii dissentiatis. Sed de his dabi. tur occasio differendi , ubi ad nos reversus fueris. Quoties clarum mane senestras intrat , videor mihi videre te ambulantem per hortum , & summo colligentem studio suspensa E laqueis cadavera , & laceros turdorum artus. Interea , dum thori consors caligas pedibus aptat , & verum est illud Maronis e Pone θbit conjux. Optarem Poematio meo inseri posse liberationem aerae. Sed vincit spem me . tus. M yemm hoc: laxatos per unia
150쪽
S. BAR LAEUM EPIs T. T3sversam Galliam carceres & ergastula, ut servorum & perditorum hominum audaricia succurratur obsessis i Fecere hoc R mani , sed conclamatis rebus. Valeamicissime , & uxorem , sororεmque salutationis meae aurula e longinquo involve. Αmstelodami r 4. Octobris, i I.
I. VICO FORTIO G. BAM LAEUS. Q Uid hoc rei est, mi Vicosorti, quod εtam operose & diserte ad me de Sue perinibas ἰ a cujus ego indoIe alienissimus sum. Nulli prodest siIs . nu si mortua : ego mortuus nulli prodero. Non callet vel Rhetoricam vel Poeticam sus: ego utramque medio-