Joach. Vicofortii. Ordinis S. Michaëlis equitis, ... Epistolae ad Gasparum Barlaeum V. CL. cujus responsoriae etiam insertae

발행: 1696년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

in I. VI Collo RTII AD ea revoces licet, ne potiore tractentur conditione quam innocentissima vidua. Exspectatur adhuc cum summo desiderio Angliae Regina una cum conjuge Principis Guillelmi; ita hanc ipse Rex navissimis suis litteris nuncupat. DO- veram ambas adpulisse Heensilii D. jampridem a 6. Februari perscripsit, ita ut

dubitationis non amplius detur locus, Iicet sint qui credant multa posse cadere inter calicem supremaque labra , praecipue quod totum hoc negotium pendeat a tribus inconstantiae symbolis, Foemina, Vento, Partamento. Tu me Tui amantem& amicum constantem crede , & valecum tota familia. Dabam Hagae Comutis primo Quadragesimarum die. I 2. Si quid de adventu Reginae communicandum Nobilissimo Hoosidio credas, id cominus imperti.

162쪽

GRatias tibi maximas ago , Nobilissime Vicosorti , quod cha

tas illas polemicas mihi transmiseris. Legi ea aviditate qua recens advecta o trea solemus vorare. Verum , ignosce fissis , non tanti apud me sunt Fo mae substantiales aut essentiales, ut jam tempestivum putem aperire sententiam. Scis , nec eum me esse , qui Ari-

stotelem inauditum damnare possim, nec eum quoque qui in verba ejus juraverim . Habeo quaedam dicenda ad sententiam doctissimi Cartesii, sed diacam , ubi erit opportunum, & pl ra planiusque locutus fuerit. Statim ab abitu tuo tribus me viduis expedi vi. Excessere omnes adytis. In Tes.. selae ocellum sinistrum scripsi quere tam , vestro hortatu. Ubi legeris ἰda Zulichemi Domino. Placuit Satra: par. Ejus lectionem noli invidere Dc: mino Brasetto , & si res ita feret Domino Caisio. Vale amicorum integerri, G a me

163쪽

G. BAR L. EPISTOLAE. Itypulo , & si desiderio Tuo impraesentiarum non satisfecerim , credes , rogo , me absentiam Tuam impatienterrerre. Vale & salve. plurimum cum viduis , omnibusque qui simi mei amantes, imprimis Nobilissimo Schonhio otificia mea, nisi grave est, deferas. Dabam festinanter, Amstet ami x S. April. ipsis ni selior Floralibus. I 6 2.

Silentium Tuum apud Illustrissimum Thuillerium excusabo. L V.

eo ortius S. P. D. Amstelodamum.

Si peccasse apud Te videar, Amicissi

me Virorum , quod ad ternas Tuas serius respondeam . hoc nomine veniam

mereri mihi persuadeo se quod districtus fui occupationibus, neque per angustiam temporis Tibi satisiacere, nedum G 3 U-

164쪽

himet ipsi licuit. Heri ubi bene potus domum veneram, Leonardo meo in mandatisi dabam, ut per Kemplum Te de itinere Reginae certiorem faceret. Abitura est die Solis proximo a prandio & pernoctura Goudae,

ut secundo Vianae, & tertio Burae. Pulcherrimum erit videre dispositas per campos peditum centurias & cataphractorum legiones, quia nunquam majore pompa commparuere. Mimus erat Te comitari usque

Sylvam Ducis , in cujus sere conspectu lustratio fiet, ut inde me conserrem una cum

D. Crosiccio ad Comitem Eberstentum copiasque Hassiacas. Sed retinet me adhuc Tua circa Pentecostae Festum exspectatio, ne me privem maioribus deliciis. Mulierem, quam commendasti, juvi quantum potui. Zulichpmius noster retulit Principem non lotuisse aliter agere,.quam informationem Praetore Beverovicensi prius habeat. Si illam possit habere favorabilem, sine ullo negotio a Celsitudine sua veniam impetratura est. Vale, Vir amplissime, & salve cum tot familia. Dabam Hagae prid. Kal. Iun. I 642. Accepi ab D. Legato Grotio animadversiones in animadversiones And. Riveti. quas propediem ad Te mittam. Addidit epistolam brevissimam ad Jac. Laurentium.

Di ilige

165쪽

Longiore epistola patientiam Tuam

non morabor, quod brevitas temporis impraesentiarum id vetet. Iam serio ad vos cogitamus , sed cum incerti simus de die , integrum Tibi erit Be-verovicum proficisci. Si sorte ante redutum Tuum Amstelodamum venire liceat, Τe certiorem ilico faciam , ut constitu- to & eodem die in Bamaestrae agro convenire possimus. Illic, ubi biduum dentes fructibus eommodavertinus, deliberabimus porro , quo locorum Te convertes. Ex Ubiquitariorum genere Te esse nolo. Ubique enim esse idem est ac nusquam esse. Sed miror admodum de Ultrajecto, Muyda , Alcmaria Te cogitare, nec mentionem aliquam facere amaenissimi hujus loci. Itane promissorum immemor, quae mihi & uxori , quae tot G q. Cuin

166쪽

, P I. V 3 COPORTI I, AD Curiae Senatoribus aliisque amicis nuper ' dedisti. Cum hodie Amplissimo Fran. coni de itinere Tuo spem fecissem , prae gaudio exultans duo ad minimum pocula pro salute. Tua propinavit. A cesseram eum , ut scirem sententiam , &decretum Curiae in negotio Mariti istius mulieris, quam commendavit Domini Arminii uxor , ubi intellexi non ex volo cessisse. Ne dubita tamen amicos Tuos, qui in Senatu adsident, Tua cauissa nihil non fecisse. Sed viri boni &justitiae Vindices non minus huic quam conscientiae vim ferre voluerunt. . Illorum est culpas ponderare, nostrorum vero asquiescere judiciis. Apud D. Clo Juum omnia laeta fuisse nullus dubito , cum Tu laetitiae dator illic fueris. Nunis quam viduae majore in praelio S honore

fuerunt, quam nostro tempore, ubi tam idoneum virtutum praeconem nactae sint.

Recte secisti quod vander Burchium no strum propemptico prosecutus es , sei

non recte , quod mentionem mei seceris, nisi hoc probari debet laudari a laudato viro. Ad publica: quod attinet, . haberem quae libenter audires, sed cumcurius in procinctu sint ut abeant, ab

167쪽

G. BAR L. EPIs ToLα Is3 rumpenda est epistola. Hoc saltem dieam Ducem Bullionaeum Casaliae detentum ob communicata cum Dessiato, Thuano aliisque pernitiosa consilia. Uxorem autem ocyus Sedanum se contulisse, atque illuc intromisisse quatuor Lothariniagiae Ducis legiones. Qua de caussa Gauli desectionem ad Hispanos veriti confestim cum exercitu illuc provotirunt, quem alterum quem Comes Hartouristius ducit ponὶ sequi dicunt. Pro cem to etiam adfirmatur, Franciscum de Μe- Io magnis itineribus illic contendere , ut auxilia Ducissae serat. Videbimus novas turbas hinc cieri, & sorte ad manus ventum iri. Dabam Hagae Comitis sestinantin

as. Iulii 1642. Salveant a nobis plurimum filii filiaeque

omnes. Uxor quamprimum respondebit.

168쪽

SUmpseram heri calamum, ut ad priores Tuas responderem , cum ecce alateras pari benevolentiae demonstratione plenas a. te accipiebam. Hoc est, amicorum integerrime , ab ossicio devium dulciore stimulo in ordinem redigere.

Distuli tamen responsum in hodiernum diem , ut ab Assessoribus Curiae Hollaniadiae edoctus Tibi de caussa mulieris Be-verovicensis aliquid certi perscribere possem. Hanc ob caussam cum heri λmplissi Dedelium convenissem , roganti an aliquid pronunciatum fuisset, respondit nihil sibi de ea re constare , quippe aliis demandatum fuisse negotium. Accedam nunc D. Franckium vel alium, ut saltem in calae huius epist0lae exitum vel statum rei

169쪽

GiBAR LAEυΜ EPIST. I sset scire queas. Pro Epithalamio , quo Domini Bichcri hymenaea gaudia vel sexos amores prosecutus es, maximas habeo gratias. Mittam Nobilissimis&Αm

' plissimis Viris inlio & Catetio singulis

Tuo nomine exemplar , tertium mihi servabo. Divinare facile potui Te lyter tot Consulares & Patritios Viros Matroisnasque serias Philosophum potius quam Poetam egisse sed3 nescio an tam sublimis materia , de Mycrocosmo & ocu- . lorum musculis pro geniis ingeniisque trium istarum sororum , quibus adsedisti, fuerit ; recte tamen Te fecisse credo , quod ignatas ejusmodi mentes &pectora caeca aliquando sapientiae Tuae radiis illustras. De adventu nostro cir ca seriarum tempus nolo Te dubitare Est animus invisendi Nobilissimum Saatrapam, & in Bamaestram nos conserenis di , hac tamen lege ut Hagam postea una nobiscum revertaris. Neque enim divelli volumus post dierumplurium cominbustionem. De publicis vix scribere ponsum , quae aliunde non acceperis. Μagnus Cardinalis Richelius denuo inis victi animi , insignis constantiae simia α prudentiae & ficilitatis exemplum prae-G 6 buit.

170쪽

aso I. V do FORTI I AD ,huit. Iam e gratia Regis prolapsum &publicae ignominiae omnes expositum credebant , cum ecce aemulum & insensismos, qui ipsi adhaerebant, hostes

Regio mandato in carcere detrusos , &se pristino favori restitutum videt. Fama

est Dessiatum , . quem Mons. le Grandi hactenus vocarunt, in eo cum aliis con

spirasse, ut inducias vel pacem cum Hispanis conderet , . Galliam quidem pacatam redderet l, sed interitum. Carindinali , . Suecisque.& Foederatis caeteriris periculosissimam belli aleam procuis Taret. In Anglia utraque pars ad bellum- , si componit. Regem plurimos sibi addictos habere dicunt, licet Dominus Ioachimi non ita pridem scripserit ad ordines , tot hominum millia, quae nuper ad mandatum Regis in Provincia Eboracensi se stiterunt,operam suam & Regi & Partamento simul obtu- Aec Petierunt Partamentarii per Lega tum Ioachimi ab Ordinibus , ut evectionem armorum , quae Rex in his, Provinciis coemi curat ,- prohibeant. Unde & super negotio isto aliquoties deliberatum , nec, tamen aliquid concessum suit. Plura sunt quae Tibi super

SEARCH

MENU NAVIGATION