Joach. Vicofortii. Ordinis S. Michaëlis equitis, ... Epistolae ad Gasparum Barlaeum V. CL. cujus responsoriae etiam insertae

발행: 1696년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

M I. V I C o F o R T I T A Bmum salvere jubeo. Uxor mea & adfinis Smitsius te quoque ex animo salutant. Iterum vale. Dabam Hamburgi, postridie Kalend. I. ...

Amplissimo Ciarissimoque Viro D. GASPAR OB ARLO Compatri charissimσDachimus a me fori S. P. D.

xius ad te sciribere , sed impedior ab ossiciosa , ne direm importuna amicorum humanitate. De abortu charissimae coniugis, quod scribis , & quae secuta illum Iunt symptomatibus mirificE me Ae uxorem meam assicit. Sperabimus tamen quamdiu hon despent clarissimus Verhoevius ; cujus fides & diligentia in curatione , si recth eum n vi , non 'claudicabit. Quae de publicis mihi narras, magis placent. De rebus nostris bene sperare incipio, postquam foedus

62쪽

C. B A R L AE U M E P ἔ s T. 4 foedus Gallicum tam nobili clade obsignatum est. Videbimus porro , quid Caesar , quid Hispani acturi sunt, quo tantam belli molem quae Belgio incumbit , declinent. Nullum enim est dubium , quin felici hoc successu vires nostrae ut sunt recreatae , ira & hostium attritae inde animos addiderint, hine plurimum . ademerint. . Exspectabimus Propediem , . cum Princeps noster conis iunctis cum Gallo viribus impetum in Brabantiam facturus siti, ut stipendiariam illam reddat, locaque quaedam in potestatem redigat , vel uterque e ercitus muqitissimi alicujus loci obsidioni incumbat. Vos qui propiores estis, de re ipsa no .ed'cere protestis. De classe

Anglica= mira' nobis narrantur. Rumor enim est eam Hiberniam praetervectam , ut Orientalis Indiae navibus occurrat, &Angli a Societate vi extorreant quod hactenus ratione non potuere. Pax inter Caesarem Saxonem creditur conclusa. An Luneburgicus comprehendatur nonis dum liquet. Iniit inducias, ut fideli opera obtineat ab Imperatore , quod

jure alias non potest. Est ipsi lis cum fratre suo qui Hitetigeri aulam habet, &in

63쪽

8 I. Vrco τORTI I AD in gratia apud Caesarem est, ob Ducatum Brunsvicensem, cuius possessionem di sibi obsequio servare posset, indubie ad partes hostium transibit. Interea Hessus arma movet sortiter , licet a Foederatorum subsidiis longissimὸ dissitus. Amplissimo Foppio ab Aitzema tuis verbis salutem dixi , qui illam tibi per me rescribi voluit. Cons Ins hic fama est eum a partibus nostris discessisse, apud me tamen videri volebat de Patria adhuc bene sentire , imo de Gaiorum fortuna di potentia , quae alias ipsi debebat es suspecta, bene sperare. Propediem in

Bataviam nostram cogitat, ubi forte occasio dabitur colloquendi. Nos quidem abitum intra octiduum paramus, ut responsum a te amplius nullum exspectem. Interea Te recte cum tuis valere voveo & salvere cupio. Dabam raptissime

Hamburgi 3, Junii 1633.

Uxor mea & adfines,praesertim Smitsius te&charissimam matremfarnilias ex animo mecum salutant. Ignosces incuriae scriptioms.

64쪽

I. VICOFORTIO G. BARLMUS. AMplissime Vicosorti,

Dum tu aulae vacas , ego illam fastidiose disco spernere. Splendoremissum non sero , noctuis similis, quae tenebras amant & latibula. Quam suave est vel Hugenio missitare versiculos, Vel tibi, vel matronis supra sexum eruditis.

Hac conditione non permutem Divitias operosiores. Est domi meae D. Ove bequius, cui dum domum meam aperio , aperio litibus , in quas adversariorum improbitate pertrahitur. Parum a est , quin fiam causidicus, aut scirensis rabula , adeo auribus meis obstrepunt crediti & debiti vocabula , ut videar δικοιιολιο γ' , juris defensor, &mercurialium controversiarum arbiter. Advocati non semel mihi , & merito, exprobrant rerum istarum imperitiam, quoties obloqui audeo , & interpellare exercitata litibus ora. Fero patienter Verbera haec , & Asini Apulejani exemplo

65쪽

1o I. VICO FORTII A Dexcipio tergore graves ictus. Recitent illi leges Codicis, & edicta Imperatorum. Nihi non obtusum adeo est pectus, quin videam aequi & iniqui discrimen. Μiseret me illorum , de quorum bonis disceptant isti Rhetores. Non eguit ipsorum opera Diogenes , cui de pera& dolio nemo , quo sciam , litem

movit. Nec audies unquam Bari reum

ire in partes , aut litigare pro rostris. Plachi illud Bilbilici V Lis nunquam. Nobilissimo Hugenio trade hos versus inis

geniosissimae Tesselae. Non carent genio , nisi me aut affectus aut coeca admiratio inumbrant. Addidi epigramma meum. Quia ut proverbium habet,

Mulier pudica non it sola. Vale & cito redi. Ita placabis Dominam, mihi placebis. Amstet. I 6. Mart. I 6S6. XX.

66쪽

LAEUS. .

Postquam hinc discessisti, dilectissi

me Vicosorti, discessi tecum. Quae te naves, qui te currus hinc abduxere, una abduxerunt me. Feci cum corpore divortium , & comitatus abeuntem ,

non fui ultra hic , si quod sum ea

parte aestimes , qua se Anaxarchus Philosophus, & Socratici omnes homines censebant. Negant Sapientes animam dividuam esse. Ego te ab lente salsum hoc comperio r nec enim Rotus vivo , sed portiuncula mei , ex quo tu animae meae & praesidium , di duuce decus a nobis abluisti. Scis triplicem esse animae potentiam , eam , qua vivimus cum plantis ; eam , qua sentimus, cum brutis, & eam qua sapi-C 2 mus

67쪽

41 I. VIC FORTII AD Ous cum intelligentiis & divinis mentibus. Nulla harum jam integra mihxsuperest. Vivo languidius , quia tu vitae meae lamentum eras potentissimum , ac vultu, sermonibus, ossicusque pluribus , quae referre non attinet, pro trahebas dies minus subinde laetos , re affatu tuo alebas vitalem flammulam. Diminutos quoque sensus sentio , quia quem videbam , audiebam coram ; c ris dexterae jungebam dexteram perlubenter , nec videre jam , nec audIre , nec tangere conceditur. Et cum animalium sit loco moveri , ego remoto Achate meo pene plantant mal

ium, & spongiae V

nacius domesticae rupi. Resecta est eratione pars , quia tu bonae mentis argumenta objiciebas indies , nec sine- has marcescere intellectus vim , quI dum te absente feriatur nimis , delaclerio tui .carpitur magis. Voluntas, quae omnium animae facultatum maxime est divina & materiae expers, Vix tam sua

vix iam mea est. Periit illa, qu. te distabam , amore , ut in scholis i

ciuuntur , complacentiae , qui cirbonum praesens est. Perut illa , qua

68쪽

C. BAR LAEuΜ EPIST. sue inter honestissimos te , ut non fictae& fucatae honestatis exemplar , amplexabar quotidie. Desii velle iucunditatis & elegantiae omnis patrem & arbitrum. Desii velle usibus publicis & amicorum

natum , Gratiarum & Musarum corculum , in quo & antiquitatis studia ven ramur, & quidquid inter nova sine assectatione excellit, stupemus. Adversus thaec abitionis tuae incommoda remedium non aliud superest , quam ut absentem praesentem fingam. Est animorum nexus inter Iocos dissitos, & coaleseunt illi sejunctis maximE corporibus. Saepius opto , verum illud esse , quod Averroi verum videbatur i Unum esse omnium hominum intellectum, ut tuus meus sit , meus tuus. Saepius Opto , veram esse illorum sententiam , qui corpus idem pluribus locis praesens esse conis tendunt, ob hoc solum , ut tibi jungar propius Saepius me recreat illa cogitatio , terras omnes, si cum extremo coeli margine compares , centum

esse , & quantitatis expers punctulum, ne ulla sensibili diametro secludamur. Saepius cogito avidius expeti, quibus ad tempus carere cogimur, & voto possideri

69쪽

s I. VI co FORTO AD longius remota. Occursat subinde illud, quod proverbio dici solet . amicus alter

idem , ne si duo simus , sejungi nosae dirimi possibile gi. Nec ignoras mi vicosorti , somnia fingere eos qui

amant. Quare ut solatia undique conquiram , fingo me Eurum esse , ut te sequar per nubilat vel Solem , ut quavis i te diei parte intuear vel Lu- . nam , ne de nocte me sagias : veloceanum , ut navigantem insequar vel Tritcnem , ut valetudinis tuae nuncium quaquaversum ad amicos deseram. Quid sexus immemor fingo me Berecynthiam esse , ut dum per turritas urbes. veheris , rerum tuarum sim conscius et vel famam , quae non nisi vera , & fausta omnia de te nunciet. Cum Scepticorum placita volvo , cuperem illud cum ratione asseri , non magis te abiisse , quam non abiisse. Cum Peripateticorum . cuperem illud mihi probari, intellectum fieri illud , quod Oogitat , ut quoties menti objiceris , ab ea arctius tenearis , idem , quod ille est , Ω- .ctus. Cum Pythagoraeorum ; vellem migrare animas etiam vivorum , ut ad

70쪽

G. BAR L. EPISTOLAE. 36 tempus tu a mea , ego a tua capiam Haecceitatem , aut , ut loquar Latinius . formam sngularem. Sed desinam fingere paradoxa , & commentis indulgere. Redditus sum mihi, &divisam misere animulam sensi redintegrare, ubi de tuo in Galliam adventu sum factuS certior. Rediere ilicet vita, sensus, ratio.

Maris & praedonum periculis , per Dei gratiam, subductus pedem jam incolumis fixisti in solo, ubi studios simos tui habes

viros summos maximosque, qui opera Se consiliis tuis uti in felicitatis suae parte habent. Regem vides, quam justi amor Deo , subditis, & Belgis nostris jungit.

Ducem adis, qui Galliarum opibus, viris tute sua, stirpis avitae & tot tantisque m jorum exemplis subnixus. labantem Germaniam novo Marte: suffulci , & si Iutare sidus, turbulento hoc imperii statu , pulsis afflictisque populis affulget. Nos hic

ab entem te prosequuti sumus &prosequimur in dies animo, votis, precibuS, etiam, ut sestive verum dicam, poculis. Inter tot salutes& faventium tibi omina , non potes non esse salvus & sospes. Non est locus morbis, ubi hos proscribunt publica vota.

SEARCH

MENU NAVIGATION