장음표시 사용
31쪽
I. VI COPORTII ADtuat. Λ Classe Hispana qua Sanctae Cruacis Μarchio ex Messanensi portu solvit, nihil amplius Galli sibi metuunt , cum
Provinciae ora iam optime contra omnem vim & invasionem sit provisa. Germanorum Legati Parisiis jam discesserant cum omni satisfactione , atque hos articulos ii Rege 'obtinuerant. I. Regem Protestantibus duodecim millia peditum suppeditaturum. II. Quotannis daturum decies centena millia librarum. ΙΙΙ. Oxensternium cum Consilio Formato directionem habiturum. IV. Ducem Vima-riensem exercitus imperium. U. Fequi γum Regis Legatum interventurum in Consilio. VI. Non initum iri pacem, quin Rex comprehendatur. Cretera sunt horribilia secreta. Haec quidem propensissimam Regis voluntatem in Principes& Germaniam demonstrant, & egregioseonatus. Non puta tamen directe aliquid moliturum contra Caesarem. Pro tectionem ultra Rhenum non extendi ex
eo liquet, quod Hanonius Comes, qui se ipsum hoc fine in Galliam transtulit,
eam obtinere non potest. Caeterum copias Regis circa Spiram & Vormatiam
32쪽
G. BARLαυΜ EPIs T. 17 metatas, ut Duci Bernhardo in omni occasione supradicto auxilio praesto sint. Hic quidem res suas ita disponere , ut brevi moveat. Parisios quoque Helvetiorum Faederatorum Legati venerunt, Bernatum scilicet, Tigurensium & Scha hausianorum , subsidia & auxilia imploratum contra Pontificios. Rumor etiam percrebuerat Rhaetos a Gallorum partibus desecisse , atque ob eam causam Candalium Ducem 1 Rege illuc missum, ut in ordinem redigat. Haec fere sunt, quae
te scire volui. Caetera coram. Interea
excusabis tumultuariam scriptionem & me amabis. Vale Vir clarissime & salve cum Uxore. Raptissimὸ 2o. Novemb.
33쪽
Si salvus & incolumis tuis redditus es, gaudeo & gratulor, Nos omnes rectε v demus, & aliquando folles nostros defaecatiore animo curamus Britannicis ostreis, quam non Germani suos, fungis & limacibus. Francosuriensibus quidem viae, ab hostibus ita interclusae sunt, ut quatuor Colonienses nuntii O dine venerint absque illorum litteris. Et si verum est , quod a peregrinantibus refertur, Henchsium ditionis Μoguntiacae oppidum inter Francosurtum & Moguntiam ad Μaenum situm a Caesareanis fuisse interceptum, & cives istos in magnum discrimen adductos video , & res Oxen- sternit eo loco esse , ut alias sedes brevisit quaesiturus. Ex Gallia omnia laeta nunciantur. 18. Novembris Nuptiae trium
Neptum Cardinalis Richelii, quae Duci autetiae, Comiti Guichio, & Puilauren-
34쪽
tio desponsatae fuerant , celebratae fuerunt , & quidem majore pompa & apparatu , quam non Adami & Evae. Unicuique sponsae mensa structa fuit viginti . quatuor hominum capax. Pro quibus singulis apparitoribus vel Agoram omisnumerata fuerunt octo Francorum millia. Nec tamen credo inter exquisitissima fercula recentiores ostreas comparuisse, quam nos non ita pridem devoravimus. Hoc
lepidum & facetum est , quod cum caeteri sponsi octoginta Coronatorum millia pro dote referrent , Guichio Comiti viginti superaddita fuerint, quod sponsam pulchriorem Puylaurentio cesserit. Dux Aurelianensis repudio subscripsisse dicitur, vel secundum alios arbitrio Pontificis totum negotium commisisse. De rebus Germaniae Galli iam serio deliberant , nec tamen constiturum videtur, quousque arma extendi debeant. Sunt
qui judicant non eme transferenda Rhenum , sed saliem loca ista , quae cis
flumen si a tutelae titulo esse conservanda. Creterum Duci Bern hardo Vimariensi exercitus imperium attribuitur, ut 3coxensternio Consiliorum Germanico Sum, quam vocant, directio; quam ta
35쪽
ao I. VICO FORTII A Dmen tractu temporis & sensim Galliae Regis in manus dari video. Cum reverentia illius una cum fortuna fere cadat, atque hujus praecipue accrescat ob ben ficta , quae unusquisque expectat. Sunt iampridem Proceres Tribunitia dignitate ab ipso aucti & ad majora adspirant, quod erit ingens adfectus & benevolentiae vinculum. Vale, Vir A mplissime, & me am re perge. 6. Decembris I 63s. T. ex asse Ioach. a ichesori.
Saluta, si placet, Uxorem & familiam.
I. VICOFORTIO G. BARL EUS. FActum consulto, Amplissime Vico γ
ti, quod dies aliquot sine meo ali quio transire passus fuerim. Dum enim iusta optimo parenti solvis , dum exequias
36쪽
G. BAR LAEUΜ EPI s T. 21quias celebras, mortuum effers, dum recens dolor stupet, & solamina vix adis
mittit , distuli ea styli ossicio designare,
quae in animum tuum simul ac meum c unus namque is ambobus est effunde re decreveram. Amisisti Parentem interris , quem beatior aliquando salutabis inter superos. Deseruit ille mundum hunc ante te , quem intraverat mole te. Ut iam nec de morte , nec de ordine conqueri possis. Satur hujus scenae ad ea loca ivit , ubi eadem semper erit nec mutabilis coelestis scenae facies. Ubi opes caducas & stuxas aete nitate , vitam fragilem immortalitate, famam denique civis boni divinis honoribus commutavit. Decessit hinc vitae tuae olim dux , morum magister , &pietatis inter suos domesticos doctor. Ideoque levior tibi debet esse ejus mors, ex cujus vita fructus percepisti uberrimos. Feliciter excessit, te superstite.& fratribus sororibusque tibi junctissimis, in quibus renascitur indies, &eas vidit gliscere virtutes , quibus Vivus maxime excelluit. Non iam aegrit do tua franget aegrum , non affiget
37쪽
ob dolores tuos , nec mors tua
funerabit senem tui amantissimum. Bene secum actum putavit, quod liberos genuerit sibi , Christo , Virtuti. Sibi in auxilium & oblectamentum, Christo in peculium , Virtuti in exemplum. Vixit , quantum per humanam imbecillitatem licuit, pie, caste, sobrie.
Nec obiit alius, quam vixerat. Quae monita pater quondam dederat filiis , ea moriens avus dedit nepotibus. Usque adeo , ut cum loquentem destitueret
fracta naturae vis, Voces tamen eXtuderit integra religio , quae tunc in sene &pro sene verba fecit . nec de rebus terrenis loqui passa fuit coelo Deoque proximiorem. Quam haec suit suavis, quam pretiosa apud Deum , quam plena Iolatii mors , in qua moriens cum Creatore sermones habuit, & de Redemptore suo loqui maluit, quam de mundi h jus , quae plurimos occupare solent,
quisquiliis. Salutari catastrophe absolvit vitae hujus Actus. Laudabili Epilogo desiit esse facundus ; & postquam de salutis suae momentis perorasset, desiit in pium Dixi. Vix spatii quicquam
38쪽
. G. B A R L IE U Μ Ε P I s T. 23 quam intercessit inter loquentem & morientem. Quia enim ad Deum suum
S patrem ibat, cogitationibus se divinis implevit. Ita mori, mi Vicosorti, estui D omino mori. Ita mori, est novam ac meliorem vitam ordiri. Sic discedendo accessit ad eum , cujus sanguine est redemptus, spiritu sanctificatus, verbo regenitus. Non illum avaritia, non amisbitio , non saeculi praesentis fastus aut sordida voluptas transvorsum rapuit, Iicet ad has mundi phaleras generis humani coeca cupiditas obstupescar. Simpliciatate , candore , religionis sincero studio, occupationibusque honestis se totum involvit. Reliqua mortalis aevi studia impedimenta esse credidit: entis in coeα.los profecturae , & remoras in pietate proficientium. Gratulare potius sic moris tuo , ac beatitudinem e longinquo illi apprecare , cuius praeludia etiam hie in aerumnarum Valle positus in se sensit. Sunt ea , tranquillitas gaudiumque animi , pax cum Deo , gustus desideriumque futurorum bonorum. Vidimus alia quando sedentem, scribentem , vidimus ambulantem. Sed dubium , an vivum
39쪽
an mortuum : an hominem , an umbram hominis. Adeo jam tum cum vita & morte pepigisse videbatur , ut in uno corpore , eoque exsucco pene & exangui , simul habitaret aliquid utriusque. Nunc mortalitate omni exutus , totus Vivit ea parte, qua sapuit, qua credidit, qua honestissime vixit. Cur tot laboribus defuncto invideas quietem l c ur post emensos humanarum calamitatum fluctus aegre seras in portu eum navigare ; & post consectam hominis Christiani militiam rude donari ac bravium reportare ἰ Cur mercari amplius volet , cui lucrum est
Christus. Quid mercari pretiosius, quid digniuε possit , cui merces est Deus. Cui se byssi, amplius & serico implicet , quem iam busο ut est in Apocalypsi ) invesivit A ηus albo ct
mundo. Cur ulli mercator debere cupiat , cui maius debitum remissum in coelis. Cur esse creditor, qui nulla bona ultra in spe habet. Nec opus illi adire vendentium & ementium frequentatam toties Panegyrim , qui jam in beatarum animarum coetum receptus est, ubi nec venditur, nec emitur, nec d betur a
40쪽
G. B A R L AE U M E P I S T. et shetur , sed ex gratia habetur , quicquid habetur. Ea quoque aetate eruptus est tibi , qua vita nostra morbus esse incipit.
Eo senectutis gradu, infra quem plurimi deficimus. Eo morbi genere, qui placidissimus est & doloris expers. Graeci
κούροινειν vocant, Latini marcorem. Eoi montis genere, ut nec acerbam illam nec
crudem dixeris. Ea denique animi alacritate, qua migrare hinc solent viri, Christiani , ac cives boni. Nec decepit Te natura , nam septuagenarium vidisti. Et si diutius vivere concessisset, miseri rum illa ac malorum potius fuisset prorogatio , quam bonorum. Ille quia sutura fidei oculis prospexit, di aeterna an mo complexus suit, vim abstulerat μα- sentibus malis. Hoc cogitandum , quamdiu habueris, non quamdiu habere potueris. In praeteritum tempus potius animum mitte , quam in futurum. αejus te recordatione recrea, cujus uius
fructus tibi fuerit charissimus. Ingrati est, beneficii a Deo accepti finem , injuriam interpretari. Habuisse parentes bonos in bonis maximis est. At carere iis nunquam velle , inhumanum est. Non
