M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6 PROLOGUS

Vol aes pro capite dent: si id faetere non queunt, Domum abeant, vitent ancipiti infortunio: e et hic varientur virgis, et loris domi, Si minus curassint, quom veniant heri domum. Nutrices, pueros infantis minutulos Domi ut procurent, neu quae spectatum afferant, Ne et ipsae sitiant, et pueri pereant fame: Neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.

Matronae tacitae spectent, tacitae rideant, Cariora hic voce sua tinnire temperent. Domum sermones fabulandi conferant,

e et hic viris sint et domi molestiae. Quodque ad ludorum curatores adtinet, Ne palma detur quoiquam artifici injuria,Neve ambitionis caussa eXtrudantur foras, Quo deteriores anteponantur bonis.

Et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui, Dum ludi fiunt, in popinam , pedisequi,

Inruptionem facite ; nunc dum occasio 'st, Nunc dum scribilitae aestuant, occurrite. Haec imperata quae sunt pro imperio histἱico, Bonum hercle factum, Pro se quisque Ut me minerit. Ad argumentum nunc vicissatim volo Remigrare, aeque ut mecum sitis ignarures. Mus nunc regiones, limites, confinia Determinabo: ei rei finitor factus sum ego. Sed nisi molestum 'st, nomen dare vobis volo Comoediai: sin odio 'st, dicam tamen rSiquidem licebit per illos, quibus est in manu.

12쪽

IN POENULUM

V. 53 Carchedonius vocatur hae e Comoedia, Latine Plautus, Patruus Pultiphagonides.

Nomen jam habetis. nunc Tationes Ceteras Accipite: nam argumentum hoc hic censebitur. Locus argumento 'st suum sibi proscentum. Vos juratores estis: quaeso, OPeram date. Carthaginienses fratres patrueles duo Fuere, summo genere et summis divitiis: Eorum alter vivit, alter est emortuuS. Propterea apud vos dico confidentius ,

Quia mihi pollinctor dixit, qui eum PollinXerat. Sed illi seni, qui mortuus est, filius

Unicus qui fuerat, abditivus a Patre, Puer septuennis subripitur Carthagine, Sexennio prius quidem, quam moritur Pater. Quoniam periisse sibi videt gnatum unicum, Comicitur ipse in morbum eX aegritudine. Facit illum heredem fratrem Patruelem suum. Ipse abiit ad Acheruntem sine viatico. Ille qui subripuit puerum, Calydonem avehit. Vendit eum domino hic diviti quoidam sevi, Cupienti liberorum, osori mulierum. iEmit hospitalem is filium inprudens senex Puerum illum, eumque adoptat sibi pro filio: Eumque heredem fecit, quom ipse Obiit diem. Is illic adulescens habitat in illisce aedibus. Revortor rursus denuo Carthaginem: Si quid mandare voltis aut curarier, Argentum nisi qui dederit, nugas egerit. erum qui dederit, magis ma)oIes egerit.

13쪽

PROLOGUS S

V. 83 Sed illi patruo hujus, qui vivit seneX,

Carthaginensi duae fuero, filiae :Altera quinquennis, altera qUadrimula. Cum nutrice una Periere. a Megaribus Eas qui subripuit, in Anactorium devehit, Venditque has omnis, et nUtricem, et Virgines, Praesenti argento , homini, si leno 'st homo ,

Quantum hominum terra sustinet, SaCerrumo. Vosmet nunc facite conjecthinum Ceterum ,

Quid id sit hominis, quoi Lyco nomen Siet. Is ex Anactorio, ubi prius habitaverat, Huc conmigravit in Calydonem haud diu , Sui quaesti caussa. is in illis habitat aedibus.

Earum hic adulescens alteram emictim perit Suam sibi cognatam inprudens, neque Scit, qUae ea Sit; neque eam umquam tetigit: ita eum leno

macerat.

Neque quidquam cum ea secit etiamnum stupri, Neque duxit umquam: neque illo voluit mittere. Quia amare cernit, tangere hominem volt bolo. Illam minorem in concubinatum sibi Volt emere miles quidam, qui illam deperit. Sed pater illarum Poenus, postquam eas Perdidit, Marique terraque usquequaque quaeritat. Ubi quamque in urbem est ingressus, illico omnis meretrices, tibi quisque habitant, invenit: Dat aurum, ducit noctem: rogitat postibi, Unde sit, quoiatis, captane an subrepta Sit, Quo genere gnata, qui Parentes faverint. Ita docte atque astu silias quaerit Suas.

14쪽

Et is omnis linguas scit: sed dissimulat sciens Se scire. Poenus plane est: quid verbis opu 'st Ιs heri huc in portum navi venit VOSPere. Pater harunc idem huic patruus ad ulcscentulo CSt. Jamne hoc tenetis p si tenetis, ducite. Cave dirumpatis: quaeso, sinite transigi Ehemi paene oblitus sum reliquom dicere.

Ille qui adoptavit hunc pro filio sibi, Ιs illi Poeno hujusce patruo hospes fuit. Is hodie huc veniet, reperietque hic silias: Et hunc sui fratris filium, ut quidem didici ego.

Ego ibo, ornabore vos aequo animo noscite. Hic qui hodie veniet, reperiet suas filias, Et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum Valete, adeste. ibo : alius nunc fieri volo. Quod restat, restant alii, qui faciant Palam. Valete, atque adjuvate, ut vos servet Salus.

15쪽

ACTUS PRIMUS.

SAEPE ego res multas tibi mandavi, Milphio, Dubias, egenas, inopiosas consili , Quas tu sapienter , docte , et cordate , et cate Mihi reddidisti opiparas opera tua. Quibus pro benefactis fateor deberi tibi Et libertatem, et multas grates gratias.

MILPHIO.

Scitum 'st, per tempus si obviam it, verbum

vetus.

Nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, Getrae germanae, atque edepol liroe liroe. Nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo Tris facile corios contrivisti bubulos.

' At amans per amorem si quid suci, Milphio, Ignoscere id te mihi aequom 'st.

MILPHIO.

Haud vidi magis.

Et nunc ego amore pereo. sine te Verberem,

Item ut tu mihi fecisti, ob nullam noXiam: Post id locorum tu mihi amanti ignoscito.

16쪽

V. 17

AGORASTOCLES. Si tibi lubido 'st aut voluptati, Sino , Suspende , vinci, Verbera , auctor Sum , Sino. MILPHIO. Si auctoritatem postea defugeris, Ubi dissolutus tu sies, ego PCndeam. AGORASTOCLES.

Egone istuc ausim facere praesertim tibi PQuin si feriri video te, extemplo dolet.

Mihi quidem hercle.

AGORASTOCLES. Immo mihi. MILPHIO. Istuc mavelim.

Sed quid nunc tibi vis P

AGORASTOCLES. Cur ego apud te mentiar PAmo inmodesto. MILPHIO. Meae istuc scapulae sentiunt. AGORASTOCLES. At ego hane vicinam dico Adelphasium meam, Lenonis hujus meretricem majusculam. MILPHIO. Jampridem equidem istuc ex te audivi. AGORASTOCLES.. Disseror Cupidine ejus. sed lenone istoc Lyco, Illius domino, non lutum 'st lutulentius.

17쪽

POENULUS.

V. 31

. . AGORASTOCLES.

Abi dierectUS. MILPHIO. Dic mihi vero serio :Vin' dare malum illi PAGORASTOCLES.Cupio. MILPHIO. Hemi eundem me dato. Utrumque faxo habebit, et nequam et malum. AGOR AsTOCLES. Jocare., MILPHIO.

Vin' tu illam hodie sine damno et dispendio Tuo tuam libertam facere PAGORASTOCLES.

Cupio , Milphio.

Ego faciam, ut facias. sunt tibi intus aurei Trecenti nummi Philippi.

AGORASTOCLES.. SeXcenti quoque. MILPHIO. Satis sunt trecenti.

18쪽

Quid iis facturus P

Totum lenonem tibi cum tota familia Dabo hodie dono.

Quid facturus P

MILPHIO. Iam scies. Tuus Collybiscus nunc in urbe 'st villicus , Eum hic non novit leno. satin' intellegii AGORASTOCLES. Intellego hercle: sed quo evadas, nescio. MILPHIO. Non scis PAGORASTOCLES. Non hercle. MILPHIO.

At ego jam faXO scies. Et dabitur aurum , ut ad lenonem deserat: Dicatque, se peregrinum esse eX alio oppido: Se amare velle, atque obsequi animo suo. Locum sibi velle liberum praeberier, Ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. Leno ad se accipiet auri cupidus illico: Celabit hominem et aurum. AGOR ΛSTOCLES. Consilium Placet.

19쪽

MILPHIO. Rogato, serVos veneritne ad eum tuus.

Ille me censebit quaeri. continuo tibi Nogabit. quid tu dubitas, quin extempulo Dupli tibi auri et hominis fur leno siet pNeque id unde essiciat, habet. ubi in jus venerit, Addicet Praetor familiam totam tibi :Ita decipiemus fovea lenonem Lycum.

AGORASTOCLES. Placet consilium. MILPHIO. Immo etiam , ubi OXPOlivero, Magis hoc tum demum dices: m me etiam rude 'st. AGORASTOCLES.

Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. Aphrodisia hodie sunt.

Scio hoc. AGORASTOCLES. Oculos volo Meos delectare munditiis meretriciis. MILPHIO. Hoc primum agamus, quod consilium cepimus. Abeamus intro, ut Collybiscum villicum Hanc Perdoceamus ut ferat fallaciam. AGORASTOCLES. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen d ibi auscultabo. MILPHIO. Faciam, ut facto gaudeas.

20쪽

15 Inest amoris macula huic homini in Pectore, Sine damno magno quae elui neutiquam Potest. Itaque hic scelestus est homo leno Lycus, Quoi jam infortuni intenta ballista est Probe, Quam ego haud multo post mittam e ballistario. Sed Adelphasium eccam exit, atque Anterastilis lHaec est Prior, quae meum herum dementem facit. Sed evocabo. heusi i foras, Agorastocles, Si vis videre ludos jucundissumos.

Quid istuc tumulti 'st, Milphio p

MILPHIO. Si vis spectare. Idem l amores tuos

O multa tibi Dii dent honat Quom mihi hoc obtulisti tam lepidum specta

culum.

ADELPHASIUM, ANTE RASTILIS. MILPHIO. AGORASTOCLES. ANCILLA.ADELPHASIUM.

E G o TI sibi qui volet vim parare, Navem et mulierem, haec duo conparato.

SEARCH

MENU NAVIGATION