Clarissimum aeternae famae gloriaeque trophoeum. Sive De laudibus Clementis 12. pontificis opt. max. Oratio habita Neapoli ... a Bernardo Cangiano ..

발행: 1740년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

darumque voluptate incendatur . Prosecto eo allato nuntio , quo nil funestius umquam accidit, aut calamitosius, summus repente moeror Universos invasit, nec tam unanimi nisu, tam ardenti omnium

studio aliorum funus ullum , quam CLEMENTIS celebratum umquam fuit; quod quidem Spectatissimis hisce , Deoque Sacris Virginibus potissimum debetur , quae , quanto apparatu licuit, coque ferme amplissimo , uti cernitis, tanto Pontifici justa persolvi curarunt . Equidem sat scio , gravissimum me subire onus , & ejusmodi , quod sustinere vix possim; quandoquidem dicendum mihi est de Viro, cujus eximia suit pietas in Dcum , probitas erga se ipsum, Caritas, atque animi magnitudo erga alios; dicendum de Principe , cujus egregiae rariis maeque dotes ingenitam animi celsitudinem spirant,& ostendunt; postremo dicendum de Pontifice , cuius Dignitas inter homines supra humanum fastigium evehitur, & praeclara item facinora disertissimos quosque defatigare possent . Utinam, ne tot tantarumque rerum laudes minuerentur , aliis pletisque id munus injunctum, quorum oratio expressior esset, & illustrior, quique facilitate styli, beataque illa copia praediti allicerent vestras aurcs, ac demulcerent; nec mihi, qui tenuitatem meam neque dissimulo , quin libentissime prae me fero, honor hic eximius , & prope singularis delatus es.set: Adeone mihi sapere videar, ut quamplurimis

in dicendo concedere recusem p verumtamen an

Continere me , ac silere debuissem p an quidquam est, quod tanti pontificis caussa non debeam p cuique numquam omnino rependam, quantum maxi

ma Diuitigod by Coo se

12쪽

ma ejus in me, non dico beneficia, sed merita postlatant ; ut omnino religioni duxissem , si occasionem hanc elabi passus, laborem hunc detrectassem. Et quamquam cogitem , me apud Vos dicere , VLros nempe praestantissimos ; quorum certe non ram requentiam vereor, quam judicia pertimesco, quae de ingeniorum foetibus gravissima exercetis ; Hoc namque anteactis temporibus fortunate nostra praestat aetas , qua profligatis tenebris clarissimaque illata luce non modo de Scriptoribus Tectius judicatur , sed rerum natura, scientianimque vis, & infirmitas curatissime pensitantur : Illud tamen mihi dicturo animos mirifice addidit , quod frequentia hac, & benignitate vestra factum , ut singulare hoc in me & amoris ', & judicii testimonium agnoscerem . Interea jam vos tacite a me exspectare intelligo , ut rem ipsam aggrediar ; quo certe nihil

mihi potest esse jucundius; siquidem mihi gerendus

mos est vobis , qui nemini umquam magis, quam mihi, &. antehac primum, & nunc denuo tam benigne , tam attente adesse videmini . Et quidem .haeret animus, quo cursum dirigam, unde potissimum exordiar; Quidnam primum, Auditores, quid postremum , quid maximum ex ejus laudibus commemorem λ quid sine gravissimo piaculo praetem mittam λ Exordiar ne ab Inclyta Urbe, in quae sinu Matris auspicato in hanc lucem editus est 3 Florentia, inquam, quae Urbs est Italiae nobilissimata,& antiquissima , locuples divitiis , optimis legibus constituta , in qua situ , magnitudine , aedificiis, picturis, & signis , si Neapolim , Reginamque Umbium Romam excipias , natura cum arte ita cer-B a lavit,

13쪽

tavit, ut una inter omnes pulcritudine sua oculos magis , quam aures admiratione perfundat . His accedit acris coelique temperies , & quod caput est , ingeniorum , Disciplinarumque omnium cubtus , ut omnino deesse putem, quod in omni Lia terarum genere Florentia non tulit : Felicissimam sane Urbem , quae etsi plurimis , optimisque Ecclesiae pastoribus merito exultas laetabunda, cum noVis , tum Veteribus ; parem certe ortu CLEMENTIS, ac caeterorum gloriam splendoremque assecuta es : Nam qui nuperrime Clarissimae Gemti tuae additus est, cum Etruscis Pontificibus, Medicaeis imprimis , CLEMENTEM nostrum committere non dubitem . Initium ne faciam ab ejus Majoribus , quorum sanguinis nobilitas principes Italiae Familias vetusta, proXimaque Cognatione contingit Rinuccinam , Altovitam , Guadagniam, Stroggiam , Aquavivam , aliaS . Corsina namque

Gens Amplissima semper habita est,& vetustissima, Clarissimorum Virorum semper propago ; quorum grandia , & praeclara facinora quid enarrem a pquum Florentiae multis ab hinc seculis monumenta aviti splendoris adhuc exstent. An quemquam esse putem , quem lateant Americus, & Octavius Archiepiscopi Florentinus , & Tharsensis p Eminentissimi S. R. E. Cardinales Petrus ,& Nereus omni doctrina, & virtute ornatissimi digni prosecto, qui nullo non praeconio celebrentur. Fratris praeterea , sororisque Filii , Purpuratorum Par Nobilissimum, Corsinus,& Guadagnus, quorum praecipua laus est, quod maximam apud omnes sapientiae, & praestantis animi opinionem consecuti sint;

14쪽

XIII

eorumque nomen propter egregia facta, singularemque justitiam excipiet, & tuebitur immortalitas. An quisquam est, qui non intelligat, quanti sit apud omnes, quo sit loco , qua gratia , qua auctoritate valeat apud SERENISSIMUM REGEM nostrum CAROLUM Nominatissimus , & Excellentissimus Princeps Corsinus, Fratris item Filius, qui omnes Reipublicae partes optime tenens , apud Siculos INVICTISSIMI REGIS nostri maxima cum laude Vices gerit, ea fide, atque prudentia, ut in illius

Regni administratione tantum illi omnes tribuant, quantum antea fortasse nemini . Praetereo caeteros Consanguineos, & Α fines non modo stemmate , & praecipuis Dignitatum honoribus Insignes; sed etiam morum suavitate Conspicuos: Fulgentissmae tamen Sanctitatis Virum non praetermittam,

S. ANDREAM CORSINUM, Episcopum Faesulanum, omnium seculorum memoria dignissinium , qui sui Generis antiquitatem maxime prodir; quique Certe quatuor ab hinc seculis Corsinac Familiae gloria fuit , patriaeque rarissimum ornamentum. Tu vero, CLEMENS OPTIME, etsi Atavorum semper fueris splendorem , virtutemque aemulatus ; tamen isthaec si cum iis , quae tua omnino sunt, & propria copulentur , adeo singularem Gentis tuae Claritatem supergressus est, ut ad majora quaeque, atque ad Imperium natus linia, factusque videaris , & Sacerdotia, Dignitates, Feuda , Imagines, Titulos, Elogia magnifica, uno Pontificatus fastigio sis complexus . Atenim quoniam vera laus in una virtute posita est, haec hactenus delibasse lassiciat, quae quidem HEROS noste r

15쪽

ser contemtit semper , numquam extulit ; proindeque satius fuerit ea persequi , quantum licet, quae officia humanitatis injungunt . Jam tum enim primordia ejus pueritiae, & progressus, qualis esset futurus, innuerunt ; & quam in eo bene morata puerilis aetas, tam sapiens, ac pius adolevit. Verumcnimvero quis ejus virtutcs, spiritum, vivacitatemque naturae, moresque suavissimos enarret, atque describat In ejus vultu ingenua quaedam hilaritas habitat , sermones pietatis syncerissima sunt indices : & quamquam annis & usu augetur prudentia, crescit etiam ac veluti grandescit animus, iii tenella adhuc aqtate maturi verendique Senis laudes meretur . Deum immortalem quam non spem de se concitavit adhuc adolescens λ quod in eo pietatis genus , quae verborum honestas, quam religiosa prorsus indoles λ Non eum umquam otium, non aequalium nugae, non blanditiae de-lcctarunt . Adultus vero sedula parentum dilige

tia institutus quo acumine fuit , quam liberalis, quam festivus i quantae industriae in excolendis literis , quanti laboris , quam subacti judicii l cujus

specimina dedit Florentiae adhuc degens , quum in Academias plerasque illustriores cooptatus est, puta Florentinam , Apathistarum , imprimis eam cui vulgo factuin a furfure nomen , sublime illud Etruscae Linguae Tribunal. Ubi vero Romam se

Contulit , quae certe una maxime omnium tanti

Viri excelso animo par Theatrum esse poterat, quidquid aggreditur , exitum felicem habcre solet ita, ut post varios Dignitatum honores diu Pontificio AErario praesectus cst ; quo munere post

16쪽

adeptam etiam Purpuram nonnisi longo post tempore se abdicavit; adeo rem feliciter semper gessit, adeo Justitiae partes explevit. Deinde quum nulla sit laus boni Viri , cujus in rebus omnibus Caritas non eluceat, praeclaris conatibus , ausisque numquam excidit : emadmodum enim in irriguo horto, feracive pomario ii tantum flores, aut fructus, olfactu nempe & aspectu flagrantiores, aut suaviores ad decerpendum nos alliciunt; sic quamquam usu, ac specie commendabiles sint virtutes omnes , Mansuetudo, Continentia, animi Demisisio, aliaeque hujusmodi , tamen inter cunctas venustate sua tamquam Regina una nitet Caritas:

Sic porro CLEMENS natura ad largiendum pronus , neque ex eorum numero, qui una utilitatissmbella amorem, odium, fidem, caeterosque animi motus metiri solent, despicatissimos eos omnes ratus, qui nemini umquam adiumento esse solent. Quamobrem ut Caeteram aedium iuarum Amplitudinem taceam , etiam tum quum praesulatum gereret , bibliothecam instructissimam comparavit; mox vero quo reconditissimae antiquariae Supellectilis studio tenebatur , in Vaticanum Senatum adlectus, rarissimos codices, librosque non in aedis silae Ornamentum , & cultum parietum , sed siterarunt, erudiendaeque juventutis cupidine conquisivit . Et quoniam ut imperito Viro nihil durius, ita literis mollescunt hominum pectora, ea mobrem semper idem erga omnes, majores, aequales, inferiores diligit . Quid namque ejus familiaritat dulcius Θ moribus quam affabilis, verbis quam comis , ut non satis urbanus , aut eruditus is habe-

17쪽

retur, cui Corsinae Aedes essent incognitae. In iis quippe interdiu, noctuque conventus habebatur doctissimorum Uirorum ; Conveniebant autem pratetercos nobiles, ingenuique Juvenes complures: Delectissimi iccirco semper viri omnes , qui ei fuerunt a consiliis, a secretis, a gravioribus studiis; atque hoc pacto quemadmodum plerosque vicit splend re Vitae , sic probatiores , atque honestiores mo- lrum suavitate superavit : & quamquam homines

diu non constent, summa tamen universae ejus vitac , singularumque actionum fuit aequalitas ; eximia moderatio , quam in maxima praesertim Dignitate servavit, cujus in incredibili semper ridentis fortunae cursu nullum umquam Verbum, aut durius, aut asperius auditum est . Adhaec quoniam altera virtus alteram sustinet , amiceque Conju-Tant, mira in eo acquanimitas, quum devexa jam aetate, podagra laboraret, sive ea consisteret, sive incresceret, ne dum in pedibus, sed manibus etiam, genibus, & univcrsis artubus adeo afflictabatur, ut

singulis momentis, centenis mortibus enecaretur: Ipse tamen cruciatus omnes , caecitatem imprimis,

gratias identidem Deo agens pro hebetata sibi oculorum acie, semper aequo, patientique animo passus cst. Scilicet is nobiliorum rerum luce perfusus sortiter oculorum orbitatem sustinuit, morbi ingravescentis molestias tulit; demum & perquam pie se ad vitae exitum comparavit. Adeo exploratum est, Auditores , quam madii me intersit , ut juventus mature instituatur , Claro praesertim nati Genere: Litcrae enim iis supra caeteros jucunditatem asserunt , ornatum adjungunt , gloriam , spicndO-

- . . remque

18쪽

remque augent. Omnibus enim in aetatis floreta cita adhibenda est medicina, Nobilibus praesertim quum Virtus vera si nobilitas, tum quod Nobiles caeteris sint exemplo, & saepissime ad Rempublicam admittuntur , gravissimo si inertes , malive sint, humani Generis detrimento. Haec certe langquibus CLEMENS ad Cardinatatus apicem evasit: Ipsi siquidem per virtutes semper ad Honores tu tum fuit iter , aditumque etiam sibi patefecit ad Summam Dignitatem ; atque adeo habetis iam , quod Christianae virtutis Cultores imitemini; Dein

Ceps , ut erat propositum , abunde etiam suppetunt, quae maximis Principibus exemplo esse post sint . Et quidem magna eum praecesserat fama , ' major inventus est ; Debebat is majora aggredi 'nec in parvis consistere , non secus ac si magnum' lumen parvam domum illustret: Verumtamen videte , quaeso, moderationem CLEMENTIS; etsi Augusti eum Patres non inconsultis calculis , nec nisi caelesti asstatu Numinis Pontificem salutare constituant, repugnans tandem ipse Christianis Sacris praeficitur ; scilicet ne Divinae ordinationi resisteret, cessit tandem , non abnuit , non Principatus pondere fractus est , qui quidem quanto praestantior, quod curandis etiam animis praesit, tanto dissicilior est, atque laboriosior, o excelsi animi fortitudinem l Enimvero Clemens s mul atqueia Imperium nactus est, quid habuit non eximium non rarum , quid non cum optimis quibusque Principibus confercndum λ Verba in eo non nisi

culta, gravia, pronunciatio elegans, & venullata,

sententiis . magni ponderis uti solitus , felix firma-

19쪽

que memoria, δέ quod mirum , alter veluti Gratianus Augustus, ut est apud Ausonium , Νemo vi gis quam ipse, aut dicenda pruriutius cogitavit, aut consultius cogitata disposuit , aut duposita maturius expedivit . Atenimvero , Auditores , animus in CLEMENTE quam erectus , quam excelsus; qui quidem munificentia , & liberalitate maxime cerinnitur ; quarum monumenta accipite jam , quae . ubique memorantur: Ravennam advcrsus exundantes amnes, immite Caelum, morbidum aerem custodivit ; In reliqua vero Ditione Pontificia quot vias publicas stravit λ quot aquae ductus, aut pontes instauravit λ quot annuos census constituit quot publicas aedes, Templa, Romae praesertim, Xenodochia, Valetudinaria, Paedotrophia, Monasteria paravit, resecit , ornavit λ Testes tantum ainpello Ariminenses Cives, apud quos multis aure rum millibus Urbanam Arcem vetuitate fatisce tem munivir , ut liberalitatis eximiae eius memor populus Senatusque Ariminenss , ne quid gloriae tam OPTIMI PONTIFICIS deesset, maris moream ei statuam in Foro decreverunt. Testem appello Anconam Urbcm totius Piceni celeberrimam : Haec enim portum quum habuerit facilemadmodum, & sinuolum; quod insigne fuerat opus Τrajani Caesaris , tamen longo jam aevo obstr cium atque praeclusiim Heros noster magnis sumtibus enodit, & aperuit, ut onerariis navibus non Ditionis modo Pontificiae , sed universae etiam Italiae commodo tutius , liberiusque patesceret. Postremo loco Vos appello, Quirites, quibus ejus memoria jucundissima semper erit, qui velut alter aevi

20쪽

aevi nostri Sixtus Urbem illustri ornatu , omnique

aedificiorum genere cumulavit ; ne quid etiam de Sum tuum immensitate dicam, quibus labentem Constantini Arcum reparavit, Templique Constantiniani Frontem excitavit , quae tam magnificae Basilicae responderet. Capitolium vero , quod jam

olim nobiles Statuae plures, & vetera marmora exornabant, magno numero novis ejusmodi, rariuque undique conquisitis, splendore Urbis plurimum

aucto, Advenarum admiratione locupletavit. Quo factum est, ut Roma merito nunc sui ipsius aemula ut cum maxime celebretur , quam jam tum Regum Urbem Cineas appellavit , alii, Caput , Terrarum , Gentiamque Deam, alii Urbiam Principem, Rerum Dominam , Reginamque Pulcherrimam nominarunt. Sed quoniam Principis proprium hoc esse . statuo, aestimare, ac perpendere, quae Populorum

salutem libertatemque respiciunt ; Quod nulli vis insertur, nihil cuipiam eripitur, quid caussae est Justitiae in eo studium ; quod attritae expensis familiae reparentur, quid caussae est Θ Caritatis studium ; quod de ignotis etiam & non petentibus bene meretur, quid caussae est Θ Beneficentiae studium ; quod nec ab ullis sumtibus ardua quaeque

incoepta absterrent umquam aut retardant , quid

caussae est λ Munificentiae studium. Absoluti Isinuimcerte principem , qui primus legibus pares, qui subditos ita regis , ut non te , sed tui caussa metuant ; semper prono erga Nobiles favore, effusa erga pauperes indulgentia, & quae peculiaris magnorum Principum laus est , Cives etsi dignitat dispares, aequales reddis ς Tu Sontium Domitor, C a tu

SEARCH

MENU NAVIGATION