장음표시 사용
21쪽
tu bonorum Perfugium, tu Legum Custos, tu Artium Parens, Tu virorum Aestimator, quique demum nihil meditaris mortale , sed omnia immortalia; Tua potentia , largitionibus , auctoritate literae, bonaeque artes, quae pene jacuerant , spiritum sanguinemque resumunt. Quam probati Familiares tui, quam spectati, quibus nihil sanctius , nihil re. ligiosus Roma vidit umquam . In tua Aula nOIL impetus, non assectus, non commendatio dominatur, nihil inconsiderate sit, nihil praepostere, nec nisi uni rationi,& consilio locus relinquitur,&auctoritas; non extolluntur immeriti , non ditantur inertes, .dom, cordatique Viri honestantur ; nihil aggrederis sine discrimine ; In consiliis capiundis
tibi prudentissimos Viros adsciscis ; & qui ubique
locorum , ac temporum esse nequiS , oculos comis
Plures , manus ,& pedes tibi comparasti, nempe optimos Consiliarios , & Magistratus . Quae quum ita
se habeant, PRINCEPS SAPIENTISSIME, num
erit quispiam , cui ipse in exemplum fortitudinis, munificentiae, justitiae, Religionis natus esse non videaris p ubi omnia tibi propia isthaec , Sc pec tiaria fuisse quis neget 8 quandoquidem Verus Princeps merito dicitur quisquis non imperium modo tenet, sed & qui eo recte, sapienterque uti noverit . Quae sane principis laudes cum Pontificiis, quibus enituit, conferri nullo modo possunt; quarum Dignitati mores, non Dignitas moribus fidem adstruit , reverentiamque conciliat . Et quidem quantus est, Deus bone , Maximi Pontificatus apex, quam ineffabilis i Hic nationes omnes in sui admirationem rapit , huic quidquid est Fidelium,
22쪽
ubique submittitur, per hunc Unitas Ecclesiae retinetur, ad hunc utriusque orbis vota Concurrunt, ab ejus responsis & oraculis omnes Catholici, Episcopi, Reges, & Imperatores pendent, ab eo consilia in judiciis, in ambiguis solatia petunt universi. Hunc Cacumeu 9 Verticem humaui Generis Petrus
Damiani, Fastigium Dignitatis , ct Honoris Celsitu
dinem Bernardus, Religionis nostrae fontem Studita , Maximum Fidei Propugnaculum Damascenus , Pomtum tutissimum Catholicae Communionis Hieronymus appellavit . De Pontifice vero quid ipse dicam 8 an cum Arnobio Episcopum Episcoporum appellem an cum Cyrillo Caeli Clavigerum an cum Fulgentio oratorem mearium ovium Christi an Constantini demum, & Hieronymi verbis utar , qui Summum Sacerdotem, Hierarcham nominarunt Θ paucis expediam; ejus Ecclesiae Pontifex hic est, quae Mater , & Caput est omnium Ecclesiarum, quae inter Antistites suae Sedis triginta Fidei Athletas ostentat, qui ob Christiani nominis confessionem Pontificatum suum glorioso Martyrio decorarunt;& duo supra septuaginta, qui insigni sanctimonia.& caelestibus miraculis Christianam Religionem . illustrarunt; quin etiam, quod miremini, Unive salis Ecclesiae Moderator hic est , ejus inquam E clesiae , quam Prophetae , quam Apostoli honorificis adeo titulis exornarunt, eam ubique appellam tes , Civitatem Sanctam, Fructiferam Vineam, Moutem Excelsum, Directam Mani, Columbam Vulcana ,
Sponsam , ct Corpus Christi . Haec igitur Dignitas
maxima in icrris est, in altissimo, ornatissimoque gradu locata, sed maxima item sunt ejus munera, plu-
23쪽
plures curae, solicitudines multae . Et sane CLEMENTEM ab initio Ecclesiae commodum spectasisse exitus declaravit, ubi caetera omnia parum cuin rans , regendi potius , quam fruendi Pontificatus studio exardescere visus est. Nam nemo, opinor,
erit, PONTIFEX OPTIME, qui non cum caetera , tum vel summis laudibus efferat facilitatem il- Iam tuam in audiendis , admittendisque omnibus, quorum interest tecum colloqui aut officii, aut negotii caussa: praesto namque es non perdiuS modo, scd antelucanus etiam & pernox; nec minutissmae etiam plebis quisquilias aspernatus adeuntium desideria , aut libellos continenter excipere non dedignaris : Hinc tot clamores , tot praeconia , quibus etiam abjectissimi quique tibi plaudunt: Quandoquidem, Auditores, Pontificia ejus Caritas , cujus in omnes uberrimi fructus fuerunt , maxime eluxit erga Religiosos, pauperes, Viduas, Orphanos,& literatos Viros , quibus saepe coactam a se pecuniam erogabat, cujus etiam jussu plus semel, ut Egenis opitularetur , plura aureorum millia in singulas Paroecias distributa sunt . Eamobrem sunt qui aegrotant , assiletantur , in calamitate versantur, omnes ad eum accedant, si quid velint, ipse
omnes complectitur , qui nullis non diebus adiri potest , neminem , cujus aequa sit , & honesta postulatio , quique ob lutus genibus ad ejus se pedes proripit, a se vacuum, tristemque dimittit; plebeios sibi multo gratiores advenire testatus , quam si magni fuissent Principes. Illud vero liberalissimum fuit , quod suprema etiam Voluntate jusserit , ut quae pecunia, se e VIVis erepto , superesset , ea
24쪽
clanculum pio illustrique operi impenderetur; quod
continuo curatum est; rem certe tanto pontifice
dignissimam i Jamvero quale in eo consilium suerit , & quantam inde tulerit laudem videamus. Tabulam , quae expressam ejus imaginem refert, inspicite , & ex oris majestate coniicietis vim mentis , atque Consili ; scilicet erecti vividique ingenii dotes in eo vitalis ingenitique caloris defectu non restinguuntur: Ipse enim veteri communique adagio fidem detrahit, quo monemur,1eve ctam haud pulcram ege; cani namque in eo non modo venustatem non minuunt, sed cumulate p tius augent , atque Confirmant . Arduis gerendis negotiis par & idoneus, in omnibus qua industria, qua dexteritate se gessit 8 CLEMENTIS enim Sapientia non semel quae Magnos inter Principes in erata dudum, implexaque videbantur , repen te raro felicitatis exemplo composta adeo sunt, nihil ut adversum timere, nihil contra voluntatem, omnia secunda ex animi sententia sperare liceat;
quibus finitima sunt, quae gessit erga SERENlSSIMUM REGEM nostrum CAROLUM, quo quum
nemo fuerit in Matrem suam Sanctam Romanam Ecclesiam aut praestantioris animi, aut majoris e ga Pontificem reverentiae, eamobrem, favente Numine, in cujus manu sunt omnia, CLEMENS MA-ΣlMUS pro paterno , quo numquam non flagravit erga tantum PRINCIPEM studio , Neapolitanorum Imperium , Dignitatemque Regii Honoris agnovit, atque Apostolica Auctoritate firmavit. O felicem adeo, fortunatamque nostram Urbem , quod iterum a CAROLO I. Andegavensium D
25쪽
ce, aliquot post seculis CAROLUS noster Franeorum Regum Germen hic florescat, MAGNI PROAVI praeclara soboles, Heroum Genus, Regum, ornamentum, naturaeque Miraculum. Illud vero in maxima felicitatis parte putem , quod optatissimus ille dies advenerit, quo nuper MARIA AMALIA SERENISSIMA REGINA nostra, GENEROSISSIMO gravata PIGNORE incredibili nos laetitia cumulavit; de quo plane augurari libet, dignissimum illud fore fausti mino hoc Connubio , cujus omnino Deus Opt. Max. auctor fuit, ut absolutam PRINCIPUM ideam nobis ostenderet , quos morum , & virtutum similitudo conjugavit . Neque vero CLEMENS minor Religionis , quam sapientiae laude fuit . Quanta in eo sinceritas animi,
quanta innocentia, quae quidem in Pontifice candore vestis optime de monuratur ; quemadmodum a leo etiam colore , uti notavit Gregorius Nazi ange- lnus, Augelorum, qui humana forma depinguntur, va- lturalis puritas designatur. Ille siquidem Pontifex vere Maximus , cujus majestatem , non tam Vestes,& Tiarae, quam mores, Virtutesque nobilitant. At CLEMENTI caeterae Pontificiae dotes non defuerunt , ut iis supra Veri fidem munitus , atqui . instructus , nullo non praeconio major videretur.
Optimos quosque Decessores ipse spectavit , haec sproposita ipsi semper exempla fuerunt . Profecto
tantarum rerum Commemoratione Cor exsilit, liquescit animus. Summum in eo erga Templorum
nitorem , Sanctorumque cultum studium , quod iquum ubique , Romae praesertim plurima, tum, illud declarat maxime, Sacellum nempe ab eo et
26쪽
g,ntissimo opere , nec sine magno impendio S AN DREAE CORSINO, Gentili suo augustissime er Etum in Laterana Basilica , quem ut pie semper
coluerat , sic ad eum pie colendum exemplo suo omnes magis magisque confirmavit : Decoram . namque & eximiam ejus Sacelli constructionem, .marmorum delectum , vivas tabulas , spirantia simulacra , auri , argentique Copiam quae aetas non mirabitur Θ quae quidem semper nomini ejus erunt ornamento , ' ipsique immortali. gloriae cedent, ejus semper & pietatis, & memoriae testes
futuri . Quid porro jam dicturi estis , Auditores,
si cogitetis plura nummum millia , quos excitandae suffecit Bibliothecae Fratrum Minorum Arae Caeli λ magnam pecuniarum vim collatam edendis ingentibus, & celebratis operibus Origenis , Hiero-vmi , Ephrem Syri , Annalium denique Seraphici ordinis P. M addim 8 quae talia certe sunt , ut
pene adjungi iis fides nulla videatur : nimirum quantum temporis , quantum laboris , quantum impensae opus fuerunt tantis operibus adderem hic praeterea hujusmodi non pauca , nisi me brevitatis studium moneret . Vigilantia vero Eum , & solicitudo omnium Ecclesiarum adeo exercuit,
ut pluris ab eo una Legum Canonumque Majestas, quam quorumcumque aucta nominibus Dignitas, atque Claritas fieret. Apostolica semper libertate,& constantia usus in iis , quae Ecclesiae Curam respiciunt: Nam quid modo recenseam instaurandae Disciplinae laborem quid emendandorum morum pervigilem curam Θ quid propagandae Religionis studium 8 Eo Regnante, ut Bernardi ad Eu-D ge
27쪽
genium verbis utar, plebes Clericis; Clerici Sareris libas , Sacerdotes Deo subjecti sunt, supra prava v ra , ct dogmata censra Ecclesiastica viget : Adhaec
apud Brutios Collegium ab eo etiam Italoetraecum, dato Antistite, constituitur, ut probe ejus gentis mores informarentur, neque rituum varietate schismata gliscerent: Denique Sanctis honos, cultusque decernitur, Vincentio a Paullo, Francisco de Regis, δε-tianae Falconeriae, O citharisae Fliscae. Sed quote PONTIFEX impulit Religionis ardor Θ anguinsum tibi videtur , Fidei incrementa Urbis moentis, aut Italiae finibus includere; Praeclara enim
te semper opera molitum noverunt Hispani, comstii fuerunt Galli , intellexerunt Germani , non denique te latet orbem Terrarum universum .
Nam non Abissimi modo , Syri , Armeni , C pti , Thibctant, Melchitae, sed Acatholici etiam,
Mahunimedani, Seres, & dissitae IdoIolatrae Nationes, quorum seris moribus, immanique natura& commovemur, & perhorrescimus, abs te missis Sanctissimis Viris , qui veritati testimonium perhiberent , Sacros Ecclesiae ritus , aut Christiana doPn ata induerunt. Ο fervorem Pontificii animi maxime praedicandum i Atqui pene me fugerat, quod . priore fortasse loco dicendum erat: Scilicet quanti CLFMENS Urbem quoque nostram fecerit, te les nobis ipsi sumus: Neminem namque latet, imter tot tantaque benefacta, quibus optime, si quis umquam , de Urbe nostra meritus est, praecipuum illud , quod illustri erga nos beneficentia EMIN.
JOSEpHUM CARD. SPINELLUM , jam tum apud
Omnes non minuS vitae innocentia , quam doctri
28쪽
nae laude, & Generis Amplitudine Clarissimuin istsublimi nostrae Matricis Ecclesiae Throno collocavit; nec quemquam moderandae praest intissimae huic Metropoli fortiorem, aut magis idoneum judicavit: Quod beneficium tanti omnes facimus, ut nemini plus quam CLEMENTI in omni vita simus debituri . Iam vero ne illud excidat , cuius exemplum nullum exstat, aut rarissimum, quis Vestrum magnopere non mirabitur , Nobilissimae virgines, quod CHRISTI in Terris Vicarius, Cath licaeque Ecclesiae Caput non alienum majestate sua duxerit, ut quod antea purpuratus ipse susceperat, patrocinium Collcgii vestri, totiusque adeo Seraphici ordinis retineret; nescio majore ne animi moderatione , an amoris aestu, miranda Certe
utriusque significatione , qua CLEMENS dum via xit , semper sibi placuit ; quin eo nomine de s magnifice sentiens testatum omnibus esse voluit, cor suum a Vobis nulla fortuna, fastigio nullo avelli posse; suumque erga vos amorem tantum fuisse, quantus potuit esse maximus; quandoquidem quis
enumeret mulacra, beneficia, immunitates, privulogia , quibus CLEMENS Seraphicum ordinem
universum , cum primis vero Asceterium hoe vestrum peramanter honestavit Θ usque adeo, ut Pontificio etiam Diplomate, quod profecto fidem om. nem superat , quam demississime sit fassus , se aut nulli, aut vobis Unis, vestrisque precibus acceptas referre pristinas vires, senectam firmam, vitam satis diuturnam , Supremi demum Pontificatus Amplitudinem : Quo vero promerita isthaec perenna-a ent , comitem sibi ascivit Romanae. Purpura D a splen-
29쪽
VA, ut is extincti sui locum occuparet; cujus omnino tanta est animi celsitudo, atque praestantia, ut nihil sit, quominus studium in eo Dignitatis vestrae , vel tuendae, vel cliam augendae summum non esse intelligatis . Quae quum ita sint , Audi rores ornatissimi, ecquid amplius postulatis ρ Agn se ite jam in CLEMENTE praeclarum quoddam Pontificiarum Virtutum exemplar, quae Certe meo, vestroque silentio potius , quam praeconio ullo exornari possunt i Interea dandum quidem fuit tanto HEROI omnium nostram desiderium , honor,& memoria, sed moeror ablegandus, qui sane nos minime decet: Scilicet quaecumque Oriuntur, o casum minantur , & Viro principi cum plebejo, senectuti cum adolescentia communis est mors, di impendens: Deinde quum CLEMENS eo devenerit, ubi nullus est dolori locus, nihil nostro dolore indiget, nec nobis quidquam moestitiae accidere ex eo debet , qui omni moerore , luctuque solutus est; cujus Verendum Caput jam nunc radianti stellarum luce redimitur , cuique Certum jam esse in caelesti Aul a , & definitum locum pietas suadet. Eamobrem agite dum , quotquot atrum funus instaurandum curastis , procul faces abigit , planctus, gemitus amandentur ; quin potius date rosas, lilia spargite , demum feralis haec pompa in festivam , laetamque vertatur . Quod si praeterea res Ecclesiae Gubernatore iam carent, satisque intelligimus, quo statu sint, nimirum acerbiis mO,
aspice quaeso nos , CLEMENS MAXIME , aspice ROMAM , ECCLESIAM aspice ; Tu Duce, Te
30쪽
Vindice, opem a Deo bonorum omnium largitore imploramus, ut obscura nocte hac , qua eclipsim . passi sumus, optarum jubar resplendeat. Vos iccirco demum alloquor, Vos etiam una mecum quam demisse compellat Illustris haec Sapicntum hominum corona , EMINENTISSIMI PATRES , qui
divino afflati Numine confestim in Conclave vos 'intulistis ; Solertissimos , uti estis , in momentosae adeo re vos ostendite , illud modo nobis, atque adeo cunctis , qui Christiano nomine censentur concedite , deligite Synceram Ministrum, Fidelem Dispensatorem Eccles ac Pastorem, CHRISTOQUE Primo,& optimo pontifice dignissimum deligite. Reliquum est, Auditores , ut quum Omnia HEROS noster Hominis , Principis , Pontificis ossicia praestiterit, nemo sit vestrum inter haec
adeo mira tam hebes, tam Vecors, qui non ad honestatem incendatur, quem non rapiant tot exempla virtutum . Caeterum , quoad vixerimus, Dco
Sacris Virginibus Amplissimi hujus Templi, verc-que Regalis Asceterii quamquam referre ipsi pares gratias non possimus , habendae tamen se m pererunt maximae. Quam enim debitam ossiciorum . memoriam non qua esset fortasse CLEMENS, hanc ipsae praestiterunt , & quo numquam non caeteris palniam praeripuisse videantur , hoc modo splendidissimo apparatu , funebrique laudatione CLEMENTI Tutelari suo , parentique Optimo monumentum aere perennius excitarunt: Rem
certe omnium admiratione dignissimam i etsi nee aliter fieri par erat ab iis, quas totius Urbis Avitae , Amplissimaeque Cognationes nobilitant, quarum