Pauli Orosii presbyteri Hispani, Aduersus paganos historiarum libri septem. Vetustorum librorum auxilio a mendis vindicati, & annotationibus ex vtriusque linguae historicis illustrati, opera & studio Franc. Fabritii Marcodurani. Addita nunc demum Lud

발행: 1615년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

561쪽

Pauli Oro A

pulus,qui apud Babyloniam sub regibus seria

utebat,in sanctam Hierusalem recepta Iiberotate redierit, templumque Domini sicut a prophetis praedictum fuerat,reformarit. Preterea intercessisse dixeram inter Babyloniis iam regnum,quod ab Oriente fuerat, ct Romanum,quod ab Occidente consurgens haereditate Orientis enutriebatur,IMacedonicum Africanumque regnum,hoc est, quasi 1 meridie ac septentrione breuiburvicibuspartes tutoris cuiatorisque tenuisse. Orientis re Occidentis regnum Babylonium dc Romanum iure vocitari,neminem unquam dubitasse scio.Macedonicum regnum sub sept trione esse cum ipsa coeli plaga, tum Alexandri Magni arte positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent. Carthaginem vero uniuersiae praecelluisse Africae , ct non solum in Siciliam,Sardiniam, ceterasque adiacen insulas,sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum fimul monimenta urbiumque declarSt.Dictum est etiamvastatae per Medos Babyloniae , ct irruptae perias

Gothos Romae pares admodum annorumn Umeros cucurrisse. Nunc autem his illud adi jcio, quo magis clareat unum esse arbitrucaeculorum,regnorum, Iocorumq; omnium Deum. Regnum Carthaginiense a conditione usque ad euersionem eius, pauIo ampliusquam septingentis annis stetit: qque regnum Maccdonicum 1 Catano usque ad Persen paulo minus quam DC C, utrumque tam era sep ristenariuo ille numerus, quo iudicatur,omniae

562쪽

tiber septimus. sit

terminauit.Roma ipsa etiam quanuis ad actis Dentum Domini nostri Iesu Christi perfecto proueheretur imperio,tamen pauIulum, re ipsa in occursu numeri huius offendit. Nam

Leptingentesimo conditionis suae anno,qua tuordecim vicos eius incertum unde costar- gens flamma consumpsit,nec unquam,ut ait Liuius,maiore incendi o vastata est, adeo,ve post aIiquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum,quq tunc exusta erant,ma snam vim pecuniae ex aerario publico largitus sit.Poteram quoque ostendere, eundem duplicatum numerum mansisse BabyIoniae,

quae post mille quadringentos oc quod excurrit annos , ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione reuocarer,

Illud sane libenter a discio, quia primi illius

regum omnium Nini (qua mitis S pater ea ui Belus obscure primus regnasse referatur illius ergo Nini anno , postquam regnare coe perat, XLIII. natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones,ex cuius semine promissius est Christus deinde nunc primi istius Imperatorum omnium Augusti Cae-iaris (quamuis , pater eius Caesar metatora imperi j potius quam Imperator exstiterit i alius ' inquam Caesaris,posteaquam imperare coepit, emenso propemodum anno XLII. natus es Christus,qui Abraee subNino primo rege fuerat repromissus. Natus est autemVII. Ralend. Ianuarij,quando primum increme ra omnia anni venientis incipiunt. Ita factum est,ut cum Abraham/LIII. anno natus

563쪽

sit,sub fine XLII.natiuitas Christi conueni ret , ut iam non ipse in parte tertij anni , sed

in ipso potius tertius annuS oriretUr. Ut annus, quanti S, quam nouis, quamque inusitatis bonis abundauerit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror , toto terrarum orbe una pax omnium, non cec. satione , sed abolitione bellorum , clausa: Iani gemini portae , extu patis bellorum radicibus,non repressis , census ille primus climaximus fuit , cum in hoc unum Caesaris nomen uniuersa magnarum gentium creatura iurauit,simulque per communionem ceu sus,vnius societatis essecta est.

Christus quando ad hominu alutem natus, quomodostatim vexatus, deingentiRoma fame, simi pace.

a Gitur anno ab urbe condita DCCLII: nais

A tus estChristus,salutarem mundo asserens fidem , vere petra medio rerum posita: ubi Comminueretur, qui offenderet, qui crederet saluaretur et vere ignis ardens quem,qui sequitur,illuminatur; qui tentat,exuritur: i- ipse est Christus,Christianorum caput saluam tor bonorum, malorum punitor, iudex omnium , qui formam subsecuturis verbo dc opere statuens, quo magis doceret patientes in persecutionibus, quas pro vita aetErna exciperent,esse oportere, mox ut virginis pase tu editus,mundoapparuit,apassionibus suis

564쪽

ccepit. Namque eum rex Iudaeae Herodes fimul ut natum comperit,necare decreuit,plurimos unc paruulos , dum unum insectatur, occidit. Hinc malignis improbe incurrentibus digna punitio est.Hinc in quantum tranquille agitur mundus, credentium gratia, in quantum pernitiose inquietatur,bla DPhemantium poena est : securis per omnia Christianis fidelibus,quibus aut aeternae vita; requies in tuto, aut etiam huius in lucro est: quod promptius cum per ordinem referam, ipsis rebus ostendam. Postquam redemptor mundi Dominu3 Iesus Christus venit in terras, C saris censu ciuis Romanus ascriptus est, dism per duodecim,ut dixi,an noS,causae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohibentur. Caium nepotem suum Caesar Augustus ad ordinandas AEgypti Syriaeque pro Uincias misit, qui praeteriens ab AEgypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam in templo Dei tune sancto S celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert, Quod Augustus ubi per eum comperit, prauo usus iudicio, prudenter fecisse laudauit. Itaque anno imperis Caesaris quadragesimo

octavo, adeo dira Romanos fames consecuta est,ut Caesar lanistarum familias, omneSIPeregrinos,seruorum quod ma Ximas copias exceptis medicis S praeceptoribus, trudi urbe praeceperit. Ita peccante principe in sanctum Dei , ct correpto per famem populo,

quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit Deinde.ut verbis Corneli j Taciti lo-

565쪽

pud extremo S terrarum terminos nouq gentes saepe ex usu , ct aliquando cum damn, quaeruntur, usque ad Vespasiani durauit imperium. Hucusque Cornelius. Caeterum retunc capta euersiaque urbe Hiero Iym o-runa, sicut prophetae pra niantiaUeriant, ex

tinctisque Iud is,Titus qui ad cindicandum Domini nostri Iesu Christi Languinem iudicio Dei fuerat ordinatus,victor triumphans cum Vespasiano patre Ianum clausit. Igitur etsi sub extremis Ct saris temporibu S aperitis est Ianus , tamen per m Ulta ex eo tempora, quamuis in procinctu esset exercitus , nulla bella sonuerunt. Vnde etiam Dominus ipse Iesus Christus in Evangelijs, cum temporibus illis in summa tranquillitate uniuersus mundus ageret , cunctasque genteS pax una velaret, ct a discipulis suis interrogatus esset, de conclusione temporum subsequentium , inter cetera sic ait: Audituri autem estis prae- . Ita ct opiniones pr*liorti,videte ne turbemini.Oportet en m haec fieri: sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, & regnum in regnum, re erun t pestilentiae, re fames ct terraemotus per loca .Haec aUtem omnia initia sunt doIorum.Tunc tradent vos ira tribulationem ict occident vos: ct eritis odio omnibus gentibus propter nomen metimis lHoc autem diuina prouidentia docens , dccredentes praemonendo firmauit,

ct incredit Ios praedicendo confudit.

566쪽

De vita es gestis Tiberii Caeseris , quomodoranstum amplexus sit,iseim crudelitate in pluramos.

A Nno ab urbe condita septingentesimo L- XVII. post mortem Augusti Caesaris Ti berius Caesar imperium adeptus es , inaniit-qUe in eo annis viginti de tribus. Hic persemetipsum nulla bella gessit, sed ne per lega tos quidem aliqua grauia, nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium

rumores comprimebantur. Sane quarto

imperij eius anno Germanicus Drusus filius o Caligulae pater , de Germanis , ad quos ab Augusto sene missus fuerat , tritam phalait. Ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte , cum magna de graui modestia reipublicet praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda prouinciis tributa suadentibus scri pserit, Boni pastoris esse tondere pecus,non deglubere. At po stquam passus est Dominus Christus , atque a mortula resurrexit, de discipulos suos ad praedicandum dimisit , Pilatus praeses Paleel inae prouinciae ad Tiberium Imperatorem atque ad senatum retulit de passione re resurrectione CHRISTI, consequentibusque virtutibus , quae vel per ipsiuna palam factae fuerant , vel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant , cicde eo quod certatim crescentes plurimorum fide Deus crederetur. Tiberius cum , Κk a sura

567쪽

st, ' Pauli Orsii

suffragio magni fauoris retulit ad senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo claratu prius ipse decerneret consecrationeChr sti recusauit, edictoque constituit exterminandos esse urbe Christianos: praecipue cum Seianus praefectus Tiberij, suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. Itaque paulatim immutata est illa Tiberi j Caesaris laudatistima modestia, in poenam contradictoris

senatus. Nam regi, quaecunque voluntatefaciebat,voluptas erat atque ex mansuetissimo principe Leuissima bestia exarsit. Nam plurimos senatorum proscripsit , ad momtem coegit. Viginti tibi Patricios viros con siiij causa elegerat; horum vix duos incolumes reliquit, ceteros diuersis causis necavit. Seianum praefectum suum res nouas molientem interfecit. Filios suos Drusum re Germanicum,quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptiuus erat, manifestis veneni signis perdidit. Filios Germanici filii sui interfecit. Referre singillatim facta eius horret animus pudetque, tanta libidinis , crudelitatis rabie efferbuit, ut qui spreuerant Christo rege saluari ,rege Caesare punirentur. Huius tamen imperij anno duodecimo moua cicincredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit. Amphitheatri cauea populo gladiatorium munus spectante collapsa est, Spita

quam

568쪽

quam viginti millia hominum oecidit. Dignum sane posteris tantae correptionis eXemplum,tunc ad spectandas hominum mortes avidos homines conuenisse, quando pro salute hominum prouidenda Deus homo e se voluisset. Deinde anno eiusdem XV II cum Dominus Iesus Christus voluntarie quidem se tradidit passioni, sed impiu Iudaeis

apprehensus, de patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto, saxa in montibus scissa sunt , maximarumque urbiunx Plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. Eadem quoque die ad horam diei sextam sol in toto orbe obscuratias, tetra- qtae nox subito obducta terris est, ct sicut dia

iam est, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Vsqueadeo autem neque Lunam lumini Solis, neque nubes obstitisse manifestum est , ut XIV. eadem ' die Lunam tota coeli regione interiecta,longissime 1 co. spectu Solis abfuisse , ct stellas tunc diurnis Choris, vel potius in illa horrenda nocte toto coelo fulsisse referatur. Quod non solum sanctorum EuangeIiorum tides , sed etiam aliquanti Grq corum libri attestantur Iamhinc post pastionem Domini, quem Iudaei quantum in ipsis fuit persecuti sunt,continuat clades Iudaeorunt, donec exinaniti disiperiique deficiant, incessabiliter strepunt. Tiberius siquidem iuuentutem eorum intUmescet emper speciem sacramenti in prouincias grauioris coeli relegauit, reliquos gentis eiusdem vel similia sectantes urbe submouit,sub poe-

569쪽

na perpetuae seruitutis, nisi obtemperassent. Sane Asiae ciuitates illo terraemotu dirutas, tributo dimisso propria etiam libertate donauit.Hic ambiguis lignis veneni obijt.

C. Caligulae C ris mores ,res crud his facinora.

ANNO ab urbe condita septingentesimo XC. tertius ab Augusto Caius Caligula

coepit regnare, mansitque in imperio an nisnon plenis quatuor, homo an se se omnium flagitiosissimus , ct qui vere dignus Romanis blasphemantibus , ct Iudaeis persecutoribus punitor adhibitus videretur. Hic , ut breuiter magnitudinem crudelitatis eius Exprimam, exclamasse fertur : Vtinam popuIus Romanus unam ceruicem haberet. Saepe etiam de conditione temporum IUorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur. O beata germina temporis Christiani, quantum praeualuistis in rebus humanis , ut etiam crudelitas hominis magis potuerit clades desiderare , quEm inuenire. Ecce de tranquillitate generali feritas ieiuna conqueritur. Furor impius intus Saeva sedens super arma ct centum vinctus ahenis. Post tergum nodis fremit horridus ore cruento. Serui rebelles , --giti ut gladiatores perterruere Romana , euertere Italiam, Siciliam delevere , iam pene uniuerso humano Seneri toto orbe me

570쪽

Liber septimus. Us

tnendi.In diebus autem salutis,hoc est,temporibus Christianis , conuellere quietem non potest vel Caesar infestus. Hic siquidem magno re incredibili apparatu profectus querere hostem viribus ociofis , Germaniam Galliamque percurrens , in ora Oceani circa prospectum Britanniae restitit. Cumque ibi Mino cynobellinum Britannorum regiS filium , qui patre pulsus cum paucis oberrabat , in deditionem recepisset; deliciente belli materia , Romam redij t. ljsdem au tem diebus Iudaei, qui iam tunc ob palSIonem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur ,etapud Alexandriam seditione excitata , profligitati caede , atque urbe Pro pulli,expromendarum querelarum causa Philonem quendam virum sane In primis eruditum , legatum ad Caesarem miserunt. Sed c, ligula cum omnibus hominibus,tum precipue Iudaeis infestissimus, spreta legatione Philonis,omnes Iudaeorum sacras aedes, atque in primis antiquum illud in Hierotio lymis sacrarium profanari sacriticijs gentilium,ac repleri statuis simulachrisque imperauit,seque ibi ut Deum coli praecepit. Pilatus autem praeses,qui sententiam damnati nis in Christum dixerat , postquam plurimas seditiones in Hierosolyrnas excepit, ac

fecit,tantis irrogante Cato angoribus coartatus est,ut sua se transverberans manu ,malorum compendium mortis celeritate quaesierit. Caius Caligula libidinibus suis etiam illud sceleris adiecit,ut sorores suas primum

SEARCH

MENU NAVIGATION