장음표시 사용
121쪽
De Μalva, Serra, Malope , Lavatera , Alcea , Althaea
Sidae mantissa , et tentamina de Malvarum atque Abutilonis fibris in usus
AUCTORE ANTONIO IOSEPHO CAVANILLES HISPANO-VALENTINO
APUD FRANCISCUM A Μ B. DIDO T. M. DCC. LXXXVI.
CUM AΡPROBATIONE ET PRIVILEGIO REGIAE SCIENΤIARUM ACADEMIAE.
123쪽
De Mal a , Senna, Malope, Lavatera, Alcea, Alth a
OUUM superiore anno de Sida, eiusque affinibus disseruerim , meamque opellam benigne, immo grato animo acceptam praeter opinionem viderim ;plantarum classem persequi institui, quas Linnaeus inter monadelphas collo cavit. Inter innumeras autem stirpes , quibus huius classis character quadrat, Sex earum genera illustrare in ' praesentia suscepi; nimirum Malvam , Malopem, Lavateram , Althaeam , Alaeam , Malachram , in quibus examinandis , atque delineandis in zet tabulis , ad huius dissertationis calcem subiectis,
Ut vero lector possit de hoc opusculo rectius iudicare , operae pretium duxi quid in ea elaborando fecerim praemittere , quidque notatu dignum ob
Generum perfectio , atque specierum accurata descriptio numquam obtinebitur , nisi hae omnes , quoad fieri possit, vivae examinentur. Iccirco omnium ferme semina undequaque conquisivi, suppeditante in primis honestissimo mihique carissimo D. Thouin. Quum vero plantae perfectionis statum attigere , singularum ramulum elegi, meaque ipsius manu quanta potui dili gentia in tabulis delineavi, sic tamen perspicuitati consulens , ut tres dumta Xat, aut quatuor unaquaeque tabula complecteretur. Porro fructificationis parteS omnes accurate depinxi, profecto ut nihil onnisisse mihi videar eorum quae Bolanicus desiderare possit. Quas autem plantas desiccatas depinxi, non prius feci quam selectissima herbaria DD. de Jussieu, de Lamarch et Thouindiligenter perlustrarem, quibus gratias reddo maximas, nec ipsorum in me benevolentiam, atque in Bolanicam praeclara merita, tacitus umquam praeteribos MALVARUM vero fructus, calycesque, ac reliquas fructificationis partes examinando , nonnulla reperi, quae observationum nomine hic adiungam. Id. Calyx interior semper est monophyllus, ac parte superiori pentagonus semi-qumque partitus sa): exterior numquam interiore maior, una excepta
Idem observatur in reliquis generibus.
124쪽
Malva stipulacea , at triphyllus br), quamquam in aliquibus speciebus ex duobus dumtaxat foliolis componatur : uterque tamen calyx persistens est bὶ.2δ. Petala sunt malvis quinque sc), basi angustiora, atque inferiori tubiparti adhaerentia
An rectius diceretur in omnibus columniferis eiusdem esse substantiae pe- tala, tubum , stamina λ Equidem sic existimo haec tria unum idemque for mare corpus, cuius centrum, ut ita dicam, es z tubus, qui germen tegens parte inferiore in petata extenditur, ac terminatur; parte vero Superiori, stylum Vaginans, plura exserit filamonia antherisera. 3 R. Malvarum tubus dὶ pluribus scatet fila mentis per superficiem conicam Sparsis , nedum terminalibus , cuius oppositum observatur in fidis e). R. Fructus est fere semper Orbiculari compressus , aliquando Sphaericus, nonnumquam etiam hemisphaericus f)ι3'. Capsulae sunt semper plusquam septem g) in orbem circa columnam positae h), quae inter capsulas saepissime prominet acumine terminata. 6R. Capsularum figura est ut plurimum subrotundo triquetra , coriaciutis
quandoque 'instructa : superficies vero angulum acutum eΠOrmantes , quae fructus interiora constituunt, sunt pellieulae, quandoque ita tenues, ut eXSicca tione ac tractu temporis Saepe evaneScant, si non omnino, aliqua Saltem earum parte : adeo ut pars extima capsulae, quae durior est ceteris, arillum concavum
sistat. Unde fortasse viri doctissimi , quum . de malvarum fructu disseruere , arillos pro capsulis usurparunt '. Stylus est simplex , ac in tot lacinias. ac stigmata partitus, quot sunt Cap
8δ Capsulae sunt aut monospermae, idque saepissime , aut polysperio e. Quatuor observavi species , quarum capsulae erant polyspermae , harumque
capsulas monosperanas requirunt an hoc genere , calycemque duplicem , quo rum exteriorem triphylium , quamquam malvam Carolinianam , in omnibus hortis cultam, viderint, quae astera est ex duobus, quibus capsulae sunt bi loculares.
a In reliquis generibus Variat b In omnibus genetibus. ο) Idem in ceteriS. d) Idem in reliquis.
e) Sidam reflexam excipe. Consulatur Mantissa n' 79. In Lavatera, Alcea, atque Althara, fructus est semper orbiculati- compressus; in Malope ac Malachra globosus. g) Idem observatur in reliquis generibus , Malachrae excepto, cuius fructuS componitur ex q inque capsulis h: idem in ceteris, si Malope excipiatur, quae capsulas habet in capitulum glomeratas. i.) Malachra excipiatur. λὶ In reliquis generibus semper vidi capsulas monospermaS. lin Genera plantarum n9 yI6 , edit. Francos uiti ad Moenum I 7 78. m) Flora Pedemontana.
125쪽
et dispermae: Hi, aliique sat magno numero MALVAE generis characterem ponunt in capsulis monos permis, et duobus calycibus, quorum exterior triphyllus. Si tenendum id foret, i quot mihi taliva genera essent constituenda λ Unum scilicet eas complecteretur species, quibus capsul e sunt uniloculares, polysper-mae : Secundum eas , quibus capsulta sunt biloculares et polyspernate : tertium illas, quae calycem exteriorem habent diphylium : quartum denique malvas reliquas, in quibus capsulae observarentur monospermae et uniloculares, calyxque exterior triphyllus. Tanta generum varietate memoriae, simplicitati, fortassis etiam veritati bellum indiceretur Quod si quis confudisse me dicat , quae diversa esse, natura ipsa monstraret , Suo sensu abundet, totque genera constituat, quot Velit: ego vero unum dumtaxat ex omnibus agnosco MALVAE nomine , quod in duas sectiones dis tribuam. Harum prima malvas complectetur, quarum fructus ex capsulis componitur polyspermis i secunda reliquas . Hanc rursus in duas sectiunculas separo: prima malvas sistet, quarum calyx exterior est diphyllas; secunda vero eas omnes , in qua dictus calyx ex tribus foliolis componitur; quae quoi fiam numerosior est ceteris , facilitati Consulens in duas iterum partes divido: quarum prima eas species complectetur , quarum calycis exterioris foliolla sunt fetae capillares, aut angustissimae; secunda denique reliquas, in quibus calycis exterioris foliola sunt ovata. qui lanceolata. Quo fiet ut vel tyrones ipsi malvas revocent ad sectiones debitas , ubi species separare facile possint ex varia foliorum figura tum etiam ex horum ac caulis tomento , aut laevitate i florum numero iac situ , Pedunculorum denique proportione. MALVIs subtexui plantulam , nuperrime acceptam a Cl. Viro D. Iosepho: Banks , cui grates reddo maXimas atque publicum meae gratitudinis testimo nium. Illa ergo quamquam seu Ctibus maturiS destituta, sat notarum mihi prae buit , quibus ab omn1bus huc usque notis Ieneribus seiungerem. Quamquam vero qupedam adhuc desiderentur, quae perfectiora specimina certe sistent, Bolanicis communico, SERRAE nomine. Duplici calyce persistenti gaudent eius
sores : exteriori foliaceo, magno , triphyllo i interiore minimo , monophyllo , Semi-quinque partito. Stylus est ipsis unicus , apice quinquefidus, laciniis oblongis stigmati feris. Tribus item , qui parte superiori stamina decem sustinet, inferiori germeen tegit, atque in petata quinque magna partitur , malvacearum
more. Membranulae tandem qUaedam reperiuntur parvae circa germen , quod in fructum abiit ovat tam , tomentosum , semina continens decem reniformia. An vero fructus sint capsulae plures , aut unica multi loculaus Θ Observandum ulterius, quemadmodum numerus , forma , situs et membranarum exsistentia.
ΜΑΕopEM post hanc et MALVAM collocavi, quamquam illius fructus nec minimam habeat amnitatem cum Malvae fructu; scio enim ordine naturali, ex fructibus unice desumendo , post Palavam , Malopem latam erandam esse , . quemadmodum Lavateram post Mal m. Et quamquam universce monadet phiae genera illustranda susceperim , liceat nunc mihi de unoquoque indis tinctim agere ; debitum enim Ordinem , mea saltem Sententtia, tunc dabo , quum omnia perlustraverim , nova addiderim , ac Vetera ObserVationibus cas tigata , novis Eliam aucta speciebus, in corpus unum redegerim. MALOPEs ergo
126쪽
genus, quod unica absolvebatur specie , tres in posterum annumerabit cura amici mei D. Candidi Mariae de Trigueros, qui duas alias in Boetica detexit, mihique humanissime communicavit ex sua Flora Carmonensi decerptas , quae in lucem publicana aliquando, prodibit. MALOPE a MALVA differt, quemad modum et Palinam dixi a Sida distingui solo fructu, non ex capsulis in orbem
positis, sed in Capitulum conglomeratis. Calyce etiam exteriore magis ad Gossypium, quam ad Malvam accedit : ceterum ut in prima dissertatione scripsi, non a calyce potissimum desumenda sunt genera, sed a fructu, utpote qui finis est intentus a natura in regno vegetabili. LAVATERAE genus MALOPEM sequitur. Illud , fateor , vix auctum prodo ;quinimmo sex tantum species delineavi, quum non plures perfectas viderim , quatuor reliquas describo, ac delineatas dabo , quum aut vivas examinabo, aut exsiccatas, ita tamen ut characteres specificos certos ipsae sistant; aliter enim in detrimentum potius Bolanicae, quam in eiusdem profectum insuda rem. Genus hoc non alio differt a MALVA, quam calyce exteriori monophyllo , magno , trifido. Flores sunt ut plurimum pulcherrimi, trimestris praesertim ,
ALTHAEA post LAVATERAM reperietur. In illo uno genere contuli Alceas atque Althaeas Linnaei, nec immerito, mea quidem sententia. Fructus enim est omnino idem in omnibus , ex capsulis pluribus compositus in orbem positis. Si vero in Alceis maior est semper capsularum numerus, Si margine membranaceo' circumdatas h s vidimus; i num hoc unum suffecerit ut pauperrima genera conservemus Θ Calycem exteriorem, quem sexfidum in Alceis, novem-
fidum in Althais dixit Cl. Linnaeus, inconstantem reperi; in Alceis tere semper observavi 7-8-fidum, aliquando sexfidum: in Althius vero nonnumquam octofidum et in Althaea hirsuta, quae vulgatissima est in Hispania, septemfidum
vidit Trigueros. Hac ergo de causa ad Althaeas omnes refero', quarum novem delineavi; harum tres, Acaulem, Sinensem, et Narbonensem, ut noVas, certe nunc primum incisas trado. MALACHRA tandem claudit hoc anno malvacearum agmen. Praecedentibus
ergo hoc genus adiungo, tametsi pauperrimum quod inter illa et hibiscos me dium reputem , viamque adeo mihi sternat ad novum opusculum, quod de Η1BisCo, RUIZIA , DOMBEYA , ASSONIA, atque PAVONIA a) , paro. Ut vero
clarius pateant ea quae MALACHRAE cum HIBISCO communia Sunt, necessarium duxi Bolanicis communicare quae in examinandis' quadraginta circiter Hibiscorum speciebus observavi, quasque iam habeo delineatas.
f ibisci genup huc usque dignoscendum dixerunt in Bolanica Principes per duplicem calycem , quorum exterior sit polyphyllus, per stylum simplicem
a) Ruilia , Domboa , Assonia , Pavonia, genera sunt nova, quae in Commersonis Herbario reperi, quaeque honorare volui nominibus trium hominum qui maximum iter Peruvianum et Chilense ingenti gloria perfecerunt, et quanti, qui historiam naturalem ornat, atque amplificat suis operibus. Hi ergo sunt D. Iosephus Dom9ey Gallus., atque DD. Hippolytus Ruig, Iosephus Pavon et Ignatius de Asso Hispani. Qui vero dictorum generum characteres videre cupiat, Prospectum perlegat quem pro sequenti disSertatione ad huius calcem apposui,
quaeque, Deo favente, in lucem publicam quamprimum prodibit.
127쪽
apice quinquefidum, et per capsulam unicam quinquelocularem, loculis polyspermis. Sane complures vidi species, quibus isti characteres conveniunt; atin nonnullis, undecim scilicet,quinque capsulas numeravi monospermas et stigmata octo aut decem. Quod in duas partes Hibiscos dividit,rectius genera. Etenim sola capsularum diversitas Commersonium induxit ut novum genus COLUMELLAE formaret ex unica planta , quam reperit in Insula Bourbon ad Caseorum vulgo planitiem; et B. Chr. Voget item , ut aliud efficeret MALACHE nomine ex altera , quam desiccatam vidit atque pulcherrime pinxit, nec tamen accurate ut ex speciminibus quae vidi comprobabo: quod quidem libentius ipsi fecissent, si quod ego reperi et ipsi vidissent; videlicet stigmatum humerum, fructum indignare , et vidissim ex fructu ,. una Scilicet aut quinque capsulis , stigmatum numerum erui constander posSe. Probe itaque notandum atque alte reponendum, quod quum stigmata quinque in Hibiscorum floribus appareant, pro fructu sequitur capsula unica quinque locularis sa) localis polyspermis , raro mon permis b) : quum vero octo aut decem , uno verbo plus quam quinque tanc fractus erit ex capsulis quinque monospermis compositus. Neque vero hanc meam observationem pro lege trado generali, quum pulcherrimi vastissimique huius generis species omnes nondum examinaverim. At illud certissimum semper erit, dari plurimas , in quibus calyx sit duplex, Stigmata plusquam quinque, et fructus ex quinque capsulis monospermis com positus. Qua una Observatione illorum opinio cadit qui stigmata putant cap- Sularum numerum metiri in Columniferis. Quum ergo MALACHRAE sint stigmata decem pace Cl. Linnaei qui quinque dixit, fortasse typographi vitio et capsulae quinque monosperinae ne dicam amplius de calyce medio in Malachris radiata et bracteata , haec erunt huic generi cum Hibiscorum parte communia , a quibus involucro calyci formi re cedunt et floribus capitatis. Num vero hoc satis esse videatur , his praesertim qui fructu, ut ita dictam , obvallantur , ut genera .conStruant, non auSim pro
Huic operi praefixi mantissam de Sidis, quinque additis novis speciebus:
superioris anni plures observationibus illustravi ac quaedam emendavi circa Sidas reflexam et exstipularem. Ordine teperietur ante Malvas mantissa, ut propius ad congeneres plantas singulae accedant. Dissertationes enim omnes , quas typis dabo decursu temporis , unum idemque corpuS cum hac et praecedenti debent efformare. Hac ergo de causa tabulis ita numeros adfixi, ut quae prima est huius operis, decima-quarta reperiatur , quo facillime Sidarum tredecim adiungentur novae viginti- duo. Tentamina in hac mantissa scripsi, quae in Malvis pluribus ac Sida abutilone feci, ex quarum fibris materiam eduxi aptam tum funibus construendis , tum et pluribus textoriae artis operibus.
a) Unicam vidi Hibiscorum speciem cui capsula sit 8-Io-locularis. J Tres habeo huius generis species, quibus capsulae loculamenta sunt monoSperma.
128쪽
a. sa) S1DA. PLUMos A. Consulatur pars octava post Malachram bracteatam. a . SIDA ANGUsΤI FOLIA. Duos colui frutices alterius alterum fortasse varietatem in uno folia sunt duplo breviora et angustiora, quam in alio: colui tamen in eodem solo; et ex ipsorum seminibuS noVae plantae constantes sunt
o. SI DA PALMATA. Haec species, quae ab omnibus huc usque notis differt et foliorum figura et stipularum defectu, folia habet palmata 7-9- angulata , digitationibus profundis , dentatis , utraque extremitate angustati S, mediolatioribus , subpinnatis. Quatuor item inferiora et prima selia sunt pagina inferiore saturate violacea; superiore laeto viridia : in reliquis foliis reperi tur macula in apice petioli, quae ipsum ambiens in tot denticulos violaceos
partitur quot sunt nervi. Colui anno proxime elapso ex seminibus Mexica nis floruit mensibus Novemb. et Decemb. in hibernaculo, et in altitudinem fere humanam excrevit. Capsulae sunt nitidae, nigricantes , communiter octo.
In specimine sicco, quod nuperrime mihi donavit D. Dombey, maculae non apparent; in reliquis omnino cum meis et illud convenit. At probe notandum huiusmodi speciem , quamquam eadem sit, quam in prima dissertatione descripsi, multum cultura in Europa variasse anno praesertim I 8 : foliorum enim digitationes, aut potius anguli, fuerunt 3 , 3 ,7 nec ita profundiores ; color item violaceus defuit. s. SI DA .ALBA. Fruticulus est vulgatissimus in Insulis Canariis, semperque virens , ubi biennis est et ultra : The vulgo nominatur, ex eo scilicet quod nonnulli in dictis insulis eius foliis utantur loCo the Orientalis , quae hoc
modo parantur. Forcipe aut quovis instrumento separantur a frutice folia , quae papyro mundo recepta, exsiccanda locantur in parte aliqua solis radiis impervia : ut vero ad perfectam siccitatem illa reducantur , lamina ferrea, parce prius calefacta, huc illucque fertur supra folia, charta cooperta, donec illa siccissima appareant , tuncque in vasis mundis inodoris servanda ad usum reconduntur. Canarii, quos colui probatae fidei homines, referunt dicta folia saporis esse nonnihil amari at gratissimi, earumque vires Sudo riseras. Exeat plar Canariense communicavit D. Iosephus Viera et Clavij a. 47. SIDA RHOMBi FOLIA. Huius folia , quae primo anno rhomboideam figuram
a) Numeri iniciales usque ad 81 ad primam Dissertationem de Sida referendi sunt. sistunt,
129쪽
sistunt , ad ovato-oblongam sequentibus accedunt: corticis fibrae separatae omnino sunt inutiles, ut experientia comprobavi. 9. SiDA CAPEN sis. Addi potest synonymum Plukenetii alio. 23 Phyt. T. 24o,s 3 . Althaea maderaspatana meloehra angustis foliis, fructu ex aliis foliorum,
pediculo curto. 66. SIDA AsIATICA. Pro corolia petata parum exerta legatur: corolla paten'tissima.
67. SI DA ExsTIPULARIS. Anno superiori duas diversissimas species hoc numero in unam coniunxi: quae itaque ibi diximus delenda sunt, atque eius loco reponenda :67. SIDA MOLLIssIMA. Tab. XIV , fg. I. S. Caute erecto tomentoso : foliis cordatis, orbiculato-acuminatis, dentatis, mollissimis; floribus solitariis; calyce fructifero decagono magno. CauliS teres, tomentosus, ut et tota planta , -- S pedalis ramosissimus. In
Peru ad decem pedes excrescit.
Folia magna, longissime petiolata , cordata, lobo altero alium tegente ali qua sui parte , mollissima, ac ita tenuia , ut vix quidquam habere putes quum inter digitos ea premas. Stipulae erectae , longae, capillares, villosae, cito decidentOS. Flores axillares, solitarii, peduneulati : pedunculis erectis geniculatis, pol lice paulo longioribus. Calyx pentagono-acuminatus angulis quinque compressis : fructifer basi decagonus, angulis obtusis, alternis brevioribus, qui ex laciniarum c
Corolla sulphurea , patentissima ex quinque petatis parvis, obcordatis, ca lyce paulo longioribus.
Stamina numerosa in summitate tubi: anthetae subrotundae. Germen globoso-sulcatum: styli undecim : stigmara capitata. Fructus Vix calyce maior , ovatO-truncatus, apice angustior , Umbilicatus. Capsulae undecim villosae , trispermae, apice breviter birrostratae, quum dehiscunt.
Habitat in Pera iuxta stivium Maragnonprope vivas. O , v. Floruit apud mea mense Augusto usque ad Decembr. Colitur in R. h. P. ex seminibus olim missis a D. Dombe γ , qui exemplar Peruvianum mihi communicavit. Obs. Sada exstipularis reperietur inter novas Fecies ad calcem huiuS mantissa. 73. SIDA ABUTILON. TENTAMINA DE ABνTILONIS ATQUE MALVARUM FIBRIS IN USUs GCONOMICOS PRAEPARANDIS. Nonnullas plantas ab Hispanis meis noveram in varios artium Vitae usus,
haud ubique compertos adhiberi. Ex AGAVE AMERICANA , qua sepes fiunt,
130쪽
ipsimet agrorum cultores si bras separant, et Variis tingant coloribus, ex eisque funes, lora pulcherrima, aliaque id genus parant. STIPA TENACIss1M A in compluribus Hispaniae provinciis obVia, quaeque Vernacule Esparto nominatur , multam commodi et divitiarum affert. Funes ex huius graminis foliis conficiuntur , qui cum cannabinis certant, in aqua praesertim immersis: item storeae affabre contextae, quibus pavimenta per hiemem frigori depellendo sternuntur: calceamenta denique rusticana Opera textoria, aliaque innumera domesticis agri Colarum praesertim usibus perutilia. CAAM GEROPS HUMi Lis dici non potest quantum utilitatis Valentinis meis afferat. Magna enim huius pars, ea scilicettertae infossa; quaeque radicibus incumbit, est edulis ; utpote quae substantia est firma , albicans, dulcis, pollicenY et amplius crassa, ac trium pol icum plerumque diametri: flores item dum teneri sunt et spathis semipedalibus inclusi, saporis sunt haud iniucundi : sed folia sunt praecipue, quae utilitatem suppedi tant. Haec enim materia sunt cophinis, storeis , scopis , funiculis, quibus conficiendis occupantur pueri, mulieres, ipsi etiam viri hibernis noctibus. MOR Us etiam, praeter divitiarum agmen quod frondibus suis format sa), teneris ramis novam nendo materiam subtilissimam praebet, quod variis experimentis nuperrime in Catalaunia demonstrarunt DD. Melchior Guardia et Antonius Dou.
ALTHAEAE denique OFFICINALIS cortex , ut alia praeteream , aqua maceratussia exhibet subtilia , mollia, fortia , candida, ex quibus et tinctis et rite para ris eiusmodi opera texores faciunt, quibus vel ipsi magnates primarii in Regis conspectum prodeant. Praebuit olim exemplum Excel. Marchio Villas rancae, dignissimum sane quod omnes imitentur in artium honorem et profectum. His ergo exemplis excitatus, eorumque etiam industria qui ex Hibisco , Donabera , Urena , Urtica, Trium feta b) in utraque India funes conficiunt, Subiit animum experiri num et malvae in usus oeconomicos hic in Europa adhiberi possent. Eam in rem plurima coepi tentamina in fidis et malvis, sed feliciore successu in Sida abutilone et Malva crispa , ex quibus praecipue materiam habui artibus vitae in primis utilem. Quocirca operae pretium facturum me putavi, si nonnihil hoc loco adiungerem de ipsarum cultura, deque me
a In regno dumtaxat Valentino serici productum annuum est 3o,oOo, Ooo librarum vulgo Pesetas, quae idem omnino sunt ac livres totimois. Consulantur observations fur Parniae pagne de ia nocivelis Euoclopedie , anno 3784 a me editae pro patria vindicanda. bin Norunt omnes quotquot Indiae Orientalis atque Americae regiones pes lustrarunt, plurimas ibi plantas crescere quarum corticies funibus construendis inserviunt Verumtamen quum omnes illae calidissimam regionem exigant, atque hic in Europa non fere alibi eas videamus , quam in hibernaculis, idque multis impensis, tamquam inutiles reiciendae sunt in nostro Solo , ad easque animus converti debet, quae facile hic crescunt, et sine impensis ut ita dicam; quales sunt Malvaceti plurimae tum indigenae, tum exoticae , at numquam arboreS. Opu Sculum hoc erat absolutum, quum accepi aD Antonio Laurentio de Iussieu Sidam abuti lonem in China coli aeque ac cannabim , atque ex ipsa funes fieri, qui minoris vaeneunt, testante imprimis Patre d'Incarville. Utinam et hic dixisset et plantarum altitudinem et duri
tiem, et quanto tempore illic in qua detineantur, ut fibrae commode ac utiliter separari possint l