Monadelphiae classis, dissertationes decem

발행: 1785년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

thodo qua , uti in cannabi fieri solet, si bras separavi, magno usui futuras tum filis, tum funibus, operibusque textilibus conficiendis. Et quidem Sid butilon vel prima facie utiliorem se prae Malvaceis omnibus

exhibebat; quippe cuius caules erecti , crassi, alti, ac quatuor fere pedum alti tudinem attingant tribus fere mensibus. Ergo illius aliqua semina terrae vasis inclusae, ut fit in hortis , commisi mense Maio , quae in plantulas octo aut decem pollices altas excrevisse reperi medio Iunio , quas tunc temporis e Vasis in terram liberam posui semipedali spatio inter se distantes atque ut Omnia tentarem alia plurima semina , hac eadem ab invicem distantia , terrae liberae commisi ultimo Junio. Horum colytedones apparuerunt Octavo aut decimo die. At quamquam plantulae optime Vegetaverint, numquam praecedentium altitudinem attige runt : quo certe patet et aequo Serius Seminatas ipsas fuisse , et opportunum eisdem tempus constituendum esse initio Maii, ut uberiores colligantur. Ducentas fere huius speciei plantas colui, triplici ut ita dicam methodo Subiectas. Nam centum circiter saepe exspoliabam inferioribus foliis, flori busque , ut caules haberem rectos, nec ramis interruptos : reliquas omnimoda libertate donavi; et quo plura experirer, harum nonnullas in horto Sparsas , maiorique intervallo disiunctas , inter malvas plantavi, electo in id dedita opera ingrato solo. Omnes initio , secundo quoque die irrigabam , aut citius , si id

terrae siccitas exigebat. Quum Vero duorum pedum altitudinem attigerunt

plantae illae quae sparsae in horto reperiebantur, sui iuris a me derelictae creverunt , irrigatae dumtaxat pluviis, quas copiosas vidimus superioribus Iulio et Augustu. Malvacearum plantas nedum in humidis delectari vidi, sed et repetitis . quin immo copiosis irrigationibus indigere. Nonnullas enim in vasis subtus perforatis conservabam , aqua undique circumdatis , quae humectando radices, plantis tribuebat incredibile robur; si vero periculi gratia, eas aqua privabam trium aut quinque horarum spatio, caules tunc temporis nutabant, folia de pendebant , et claudebantur flores; uno verbo tota planta languebat. Ex quibus certissime evincitur illas terras Malvaceis comvenire , quae flumina , stagna ,

coenosa loca adiacent. In miram altitudinem tandem excreverunt plantae Omnes , eae potissimum quae sparsae erant in horto , maiorique disiunctas intervallo, adeo ut sex,

septem pedum altitudinis has viderim initio Septembris fructibus onustas , ramisque pluribus ornatas ; illas vero quatuor pedibus altas, licet necdum debitam perfectionem attigissent. Verumtamen memor adhuc praematuri frigoris , quod expertus fueram superiori anno 178 , in quo plurimas amisistirpes inopinata glacie IV Octobris, malui parte aliqua fructus privari, quam omnia perdere, si diutius exspectarem. Medio itaque Septembri omnes eradicavi , atque in fasciculos colligatas in stagnum immisi, partem e vestigio, par tem posteaquam tribus diebus solis radiis desiccandas exposuissem. Examinabam saepe num fibrae gluten viride deposuerint, atque a parte lignosa, ut ita dicam, possent separari, quod non nisi quindecim diebus peractum vidi in illis, quae quatuor fere pedum erant longitudinis ; nam reliquae duplum fere

tum pus consumserunt, caules enim crassiores ac duriores evaserant luxurianti

132쪽

ae copiosiori vegetatione. Iam ubi primum fasc culos ex aqua eduxi, sex aut octo caules una sumebam, quos nonnihil in illa agitabam , ut gluten et pelliculam viridem separarem , tumque omnes cortice fibroso in integrum exspoliabam . quem denuo aqua totum , soli exposui per integrum diem , ita tamen ut cuiusque speciei, atque culturae fructum , determinatis signis notatum re

Roboris , altitudinis atque duritiei diversitas, quam in plantis reperi, duobus causis tribuenda est, a dissimili cultura ortis ; libertati scilicet in vegetando , aut partium quarumdam amputationi; et maiori aut minori terrae parti, quam plantae singulae sibi vindicarant: ex illis enim quas in horto sparsas habui, quaeque maiori ab invicem intervallo prae ceteris distabant, duplum fibrarum

numerum eduxi, fibrasque fortiorJs atque longiores. Hae omnes quamquam in longitudinem protrahantur , non tamen recta procedunt, sed undulationes efformando a via sensim recedunt, quam iterum ingrediuntur. Nec corpus unicum essiciunt , sed tegumenta diversa formant atque tenuia , quorum sex distincte numeravi , quae omnia vivente planta cor licem integrum componebant.

Odor exsiccatis fibris est omnino idem ac cannabis , color candidus , at si citas atque rigiditas nimia, quod non parum detrimenti adfert ut in fila atque funiculos illae contorqueantur. Atque si huiusmodi siccitas et rigiditas malva cearum fibris tamquam proprietas essentialis comveniret, parum ex illis utilitatis reportandum putarem quam plurimis artis operibus , ad quae alioquin , inspecta corticis ipsarum fabrica, destinatas esse fibras diceretur. Verumtamen aut multum decipior, aut causam reperi quae siccitatem illam nimiam atque

rigiditatem produxit, quaeque facili negotio in posterum eliminari poterit.

F1bras enim omnes atque ex eisdem composita tegumenta in corpus unum .

glutinis cuiusdam ope coadunari, nullus in fi Ciabitur , qui malvaceas examinaverit : gluten illud ulterius quemadmodum et gummi omnes diutina in aqua maceratione dissolvi, omnibus in confesso est. Ad haec, fibrarum robur magna parte si non omnino a dicto glutine dependent. Quo ergo diutius in aqua macerentur fibrae , et quo magis glutine orbentur necessario; eo roboris atque flexibilitatis iactura maior erit. Ego vero in hac provincia plane hospes, utpote mihi nova , qualis fortasse erit bene multis hominibus, cupiebam fibras candi dissimas habere, atque eo perducere, ut nulla machina , sed manuum dumtaxat auxilio facile separare possem ; quod et fui assequutus. Incommoda ergo siccitas scilicet atque roboris iactura , quae praeter opinionem expertus Sum , nulla erunt mea sententia, si modus debitus in macerandis plantis adhibe rur , qui tentando reperiri debet. Et quamquam in praesentia experimentis demonstrare nequeam , quarorum roboris amiserint plantarum fibrae nimiamaCeratione , at plurimum fuisse , nullus dubito.

Quidquid hucusque dictam est nedum debet intelligi de Sida abutilone ,

veram et etiam de Malvis, crispa praesertim, Mauritiana, Peruviana, et Limensi ;omnes enim eadem methodo colui ac maceravi, omniumque fibras pari modo a parte lignosa separavi. Idque notandum Malvam crispam , quae congenerum pulcherrima certe est, maior m fibrarum copiam prae ceteris continere, plusque glutinis; eiusque fibras et longiores esse et robustiores: quum e contrario

133쪽

Malvis Maurittana, Limens , ac Peruvianae breviores sint fibrae atque minoris roboris , quamquam subtilitate ac mollitie praecedentes superent : Si clarum denique, quas saepius et foliis et floribus exspoliabam , fibras debiliores fuisse

earum fibris , quae omnia conservarunt ornamenta, quibus natura plantas parat vitae, pulchritudini, atque specierum conservationi necessariis. Ex dictis patet et quidem experientia, ex abutilone et Malvis materiam erui cannabinae similem ἡ at poteritne illa cum ista certare Viribus , copia, atque utilitate ξ Quaestiones sunt equidem accurate discutiendae, neque pronuntiandum nisi uberiori experimentorum copia Antequam Vero in eXperimentorum enumerationem descendam , quibus fibrarum Vires examinavi, in memoriam revocari oportet, nec plantas debitam perfectionem attigisse , neque harum fibras gluten conservasse , a quo et roboris magna pars pendet, et proprietas illa ; qua fibrae in fila contorqueri possint facillime. Itaque fibras examinavi , quales inexpertus habui ac temporis angustis coactus, e X quarum Viri bus et utilitate inferri aliquo modo poterit, quantum illae valuissent, si aliter fuerint instituta tentamina. Haec itaque feci: Funiculos duos ex abutilone construxi , quorum alter erat unius lineae diametri, duarum alter ; ex cannabi item pares sumpsi: singulos eo ponderibus OneraVi, quoad omnes rumperentur; trium aut quatuor pedum interposita distantia inter puncta suspensionis et onera. Abutilonis debilior 1 libras sustinuit ;fortior I o. Cannabis vero debilior iO-; fortior vero 36 ; ita ut vires abutilonis et cannabis sint ut et ad 3 respectu funiculorum unius lineae diametri, et respectu fortiorum ut i ad 3. Audieram in Rio-J ANE1Ro rudentes construi ex JERIQUEN, qui, aqua immersi , multo fortiores sunt cannabinis; ubi vero ex aqua extrahuntur atque exsi cantur , et vires amittunt et evadunt omnino inutiles. Hac ergo de causa volui etiam abutilonis robur examinare : quare et abutilonis et cannabis supra dictos

funiculos per integrum diem in aqua demersi; ex qua postea eductos eodem modo atque in siccis feceram usque ad diruptionem oneravi. Abutilonis debi 1ior 8 libras sustinuit; cannabinus 96 : abutilonis fortior i 8 s ; cannabinus 376. Ex quibus constat abutilonis robur in aqua auctum fuisse; minutum

cannabis.

Hoc ultimum experimentum quamquam ab instituto meo non alienum reputem res est enim parum hucusque nota, ne dicam omnino nova), non tamen sufficiens ut iusta ratio stabiliatur inter abutilonis et cannabis vires. idque notandum cannabinos funiculos, utpote ex moliori materia compositos, magis

fuisse tortos quam abutiloneos : quare illius fibrae, quae pro vectibus in fune haberi possunt, aquae additione rigidiores evaserunt atque debiliores. Num haec recte coniecta sint, sapientibus iudicanda relinquo : idque addam cannabinos funes plus materiae continere, atque ponderosiores esse dato diametro, quod fortasse a maiori glutinis copia erit repetendum. Atque haec de viribus. Fibrarum harum usus in praesentiarum determinari nequit : tempus enim atque hominum industria plures deteget. Ego vero funiculos construxi ex abutilone et malva crispa ; quibus peractis ex residuo , quod tanquam inutile reiciendum dictitabat torsor , filum paravi, quod rudioribus linteis construendis

134쪽

peraptum arb tror. Illud etiam suspicor huiusmodi fibras utilitatem minime contemptibilem allaturas esse chartarum fabricis ia) aliisque pluribus, quae

omnia ut dixi aut tempus indigitabit, aut hominum industria reperiet. Ut tandem de utilitate et copia recte iudicetur tentamina sunt iterum insti tuenda, quod utinam plures in reipublica commodum velint una mecum, reno vare atque me tyronem in hac re ac caecutientem dirigeret Par passum numerus sumendus in agro pro cannabi, pro abutilone, atque malva crispa: semina sunt ita terrae committenda , ut par sit quam proxime plantarum numerus in singulis spatiis ad lubitum determinatis , ac tandem ponderanda seorsim fibra rum producta. Tunc enim habita virium ratione, recte poterit iudicari de impensis , ac singularum utilitate. Cannabis, ni fallor , ceteris paribus , ma torem fibrarum copiam dabit atque si terra ferax occupanda sit, cannabis ceteris anteponenda erit. At cannabis in Europa numquam sine cultura magnisque impensis crescit, idque in agris feracibus et idoneis. Si ergo repetitis experimentis aliquando constet, quod ego valde suspicor, Malvas crispam et Mauritianam, ac pr cipue Sidam abutilonem crescere atque debitum perfectionis statum attingere in terris incultis, humiditate praeditis, prope fossas scilicet et stagnantes aquaS, ad rivulorum ripas , pratorumque limina et alibi passim ; quin hae plantae can nabim utilitate ac copia tunc superent, dubitari non poterit: impensae enim Dent perexiguae in seminandis, colligendis ac macerandis plantis, ac tandem in fibris separandiS. Monitum tandem unumquemque Volo , non pro demonstratis me tradere , quae huc usque dicta sunt, sed ut tentamina dumtaxat inchoata, non perfecta.

Quod si ex his nonnihil umquam humano generi utilitatis fluxerit, abunde ma gnum laboris praemium existimabo.

Ex specimine sicco quod inter alia debeo D. Donabey , quaedam sunt co rigenda eorum quae anno superiori dixi, nonnulla etiam ipsis addenda.

FZores erecti. Corolla expansa. Tubus et terminatur staminibus et alia sustinet in superficie prope apicem: Cabx fructifer magnus fere pollicaris. Fructus

quamquam hunc incompletum, aut rectius inchoatum dumtaxat conservarent Specimina , tamen) ovato truncatus , umbilicatus , tomentosus : Capsuia I 2 quamproxime, polyspermae; semina reniformia, an tria Θ Habitat in Peru , in arenosis Provinciae Ηoara. Comparatis itaque recentissimis optimeque comervatis exemplaribus, quae nuperrime advortavit D. Dombey cum illo , quod asservatur apud D. de Iussi u , erroris mei causam detexi; hoc enim Stamina terminalia consereat, cetera amisit. Ad haec quum S. reflexa sit species unica quae praeter Stamina terminalia et alia hiabeat in tubi summa superficie mirandum non est si ex analogia et specimine inspecto ea dixerim , quae libentissime caSligo.

a Peracto opere ex D. Tessier didici huiusmodi fibras chartis conficiendis inserviisse.

135쪽

8 . ANODA TRILOBA Pulcherrima haec planta, quam colui anno proxime elapso, flores habet magnos patentes numerosissimos a mense Augusto usque ad Decemb. ramos inferiores diffusos , plures, tripedales : capitula tandem , antequam corolla prodeat,

apice contorta. 88. TRIGUERA ACERI FOLIA. Legatur SOLANDRA LOBATA et consulatur genus novum cuius descriptio ac tabula post Malachram reperientur.

87. SIDA Vrsic ARIA. Tab. XIV. fg. 3. S. Foliis cordatis, dentatis , subtritobis : fructu inflato : capsulis decem penta

Caulis erectus, fere glaber , nonnihil purpurascens, tripedalis, ramis at

Folia cordata, magna , petiolis breviora , serrato-dentata , acuminata , Subtri ioba, glabra, mollia, subtus albicantia. Stipulae angustae, lineares , initio patulae , postea reflexae. Flores axillares ad latus ramuli, solitarii, initio cernui, postea erecti, longissime pedunculati, pedunculis geniculatis , erectis, petiolo longioribus. CalyX ovato-acuminatus, supra pentagonus , profunde quinque partitus , laci

niis ovato acutis , Carinatis.

Corolla sulphurea, patentissima , magna, ex quinque petatis supra latioribus, obcordatis , altera parte terminali breviore. Stamina filamenta plurima, brevia, in summitate tubi; antherae luteae. Germen globoso sulcatum Styli decem, staminibus longiores: stigmata globosa , albicantia. Fructus subsphaerico-umbilicatus, inflatus: quum ciceris est magnitudinis, et calyce tunc continetur et figuram globosam sistit; quum vero ceresse magnitudinem adquisiviis tunc ad ovatam figuram accedit, estque calyce maior. Capsulae decem , pentaspermae: semina ut in congeneribus. Habitat in Mexico. 2 Florentem habui mensibus Octob. Nov. et Decemb. ex Seminibus communicatis a D. Ollega. S V ΘTres huc usque habemus Sidas fructu in salo , crispiam scilicet, occidentalem et hanc vesiciariam , qua a duabus ceteriS di fert et fructu maiori et capstitis

Observ. Figuram vidi inter ineditas Commersonis, quae asservatur apud D. de Juasleu , quaeque huius vesicariae videtur e idem est habitus , eadem fosiorum Aura , Pedunculorumque situs ac proportio. Corollam vero et cal cem vides duplo minorem in Commersonia. 9o. SIDA ET EROS MICHOS. Trigueros.

S. Foliis cordato rotundis, acuminatis, dentatis, subpeltatis .capsularum villo-Sarum rostris brevibus. Caulis teres , tomentosus , vix sesquipedalis, valde ram OsuS. Folia, quae peltata apparent nec sunt, longe petiolata, carnosa , albidO-tomen- ωSa, Odore saponaceo graviusculo notanda. Stipulae breves, lineares, horizontales.

136쪽

plores axillares, solitarii, pedunculati; pedunculis petiolo longioribus , folio

brevioribus , geniculatis; ante florescentiam pendulis, recurvis : fructiferis vero ad geniculum patentibus , a geniculo ascendentibus.

Calyx quato pentagonus, laciniis ovato acutis. Corolla patentissima, plana , calyce multo maior, saturate flavg. Stamina et antherae ut in congeneribus. Germen subrotundum. Stili Is-2I. Stigmata globosa. Fructus calyce maior , subrotundo-Oblongus, Ventricosus. Capsulae tot quot styli, vix rostratae, trispernas . Habitat in Perti Isi 8 V. Siccam communicatam a D. de Trigueros , cuius eStetiam supra dicta descriptio. Floret mensibus August. et Septemb. Figuram dabo tibi primum vivam examinare liceat, quod fortasse fiet anno proxi mo , tuncque et aliaS novaS species addam quas in hibernaculo conservo nondum

fori S. 9 I. SIDA EXSTIPULARI s. Commerson. Tab. XIV. f. r. S. Foliis cordatis, acutis, subtomentosis, exstipulatis: pedunculis axillaribus 'solitariis, unifloris, petiolo brevioribus. Com. herb. et manuSc.

Caulis altus, erectus, tere S, tomentOSuS.

Folia cordata, apice peracuta, marginibus obsolete crenata aut repanda, utrin que tomentosa , subtus incana , longissime petiolata. Stipulae nullae.

Flores axillares , solitarii, pedunculati, pedunculis petiolo duplo aut triplo brevioribus, geniculatis. Calyx basi obtuse quinque-angulatus, supra semiquinque fidus ; laciniis lanceo latis, aCutis , patulis. Corolla lutea, immaculata, patens, sesquipollicaris, petatis inaequaliter rotundatis. Tubus basi latus, pentagonus, stamina in apice tantum sustinens numerosa ἰsetacea. Antherae parvae, Subrotundae, luteae.

Germen globosum. Stylus semimultifidus, dixit Commersonitis : stigmata plura.

Fructus tomentosus, calyce paulo maior, subcylindricus, supra nonnihil cavus. Capsulae subtriginta monospermae. Habitat in Insula Bourbon , ubi eam observavit, ac delineandam curavit Com mersonius. Iconem nondum editam vidi apud D. de Iussieu plantam vero sic cam apud ipsum et apud D, Thouin. Obs. Hac species ordine sonenda rat post Sidam Occidentalem 32 s atquapost USas SequeΠS. I. SIDA SYLVATICA.

S. Caule arbores cente : foliis tomentosis, cordatis, longissime acuminatis rpedunculis binis, axillaribus, unifloris : capsulis monospermis. Caulis arborescens, valde ramosus, ramis pubescentibus, decem pedalis. Folia petiolata, petiolis sensim versus apicem brevioribus, cordata; longissime

acuminata , obsolete dentata , tomentosa : inferiora latiora ; superiora an gustiora. Stipulae lanceolatae, erectae.

Flores axillares : pedunculi bini in singulis axillis superioribus , petiolo lonsiores, erecti, uniflori, seniculati.

137쪽

Calyx oblongus, quinque angulatus, laciniis lato-acutis, acumine terminatis

Corolla saturate sulphurea , calyce dupla. . Stamina: filamenta numerosa in summitate tubi: antherae reniformes. Germen globosum, tonaentosum ; styli numerosi, tubo longiores. Stigmata globOSa. Fructus intra calycem, globoso- umbilicatus, tomentosus. Capsulae 3O-36 Coi preSSae, muticae, monoSpermae. Semina basi acuta. Habitat in sFlvis prope stamen Mar non in Perv. V. S. commun catam et DrDombo.

ObS. Fructus, qtiem examinavi, vix ciceris magnitudinem adaequabat, qui necdum perfectionem adquisiverat, et cadice etiat minor e in Stasu tamen perfecto miaiorem hoc futurum esSe arbitror. An haec species sit eadem cum ista quae in R. h. P. colitur nomine S. Dianthema 'Omnia Sane congruuΠt, at Stagiaria py mea est Si cum hac nostra Peruviana comparetur: fructus item S. Dianthema numquam vidi. Obs. Hti ius et sequentis figurae desiderantur in tabulis , quia exscissa iam erant quum eas obbe vavi; dabo tamen cum Secundia muniiSSa.

93. SIDA CALYΡTRATA. S. Catile herbaceo glabro : foliis cordatis, ovato lanceolatis, oblongili, dentatis : floribus solitariis : seminibus calypiratis. Caeulis teres , erectus , plusquam tripedalis, ramis erectis. Folia distantia , petiolata, petiolis longiora, cordata, oblongo - acum nata . dentata. Stipulae capillares erectae.

Flores axillares , solitarii, longissime pedunculati, pedunculis capillaribus erectis, geniculatis, unissoris. Calyx globosus , laciniis lato-acutis. Corolla saturate sulphurea, calyce dupla, patens , petatis emarginatis, latere

altero breviore. Stamina : filamenta plura in summitate tubi brevissimi : antherae subrotundae. Germen globosum, sulcatum. Stigmata decem. FructuS subrotundo compressus , decem sulcatus, calyce paulo maior. Capsulae decem monOSpermae. Semen subovatum compressum in fundo capsulae prope omnium aXem, calyptra coopertum : haec est arcuata , lanceolata, flava, den tiCulis utrimque prominentibus instructa , capsula dehiscente patens , Semeiaque tegenS. Habitat in arenosis circa Limam S 8 V. S. communicatam a D. Domb . Obs. Quemadmodum Dillenius cal tram dixit plumulam , quae semen utique tegit in S. Occidentali, et ego pariter sic nomino foliolum semen tegenS in hac

Ordine collocanda est S. cal trata post S. glomeratam Π'. a.

138쪽

MALVAS COMPLECTENS

CAARAcTER COMMUNIS MALVAE , MALOPAE , LAVATERAE , ALTHAEAE,

MALACHRAE.

Calyx duplex persistens : interior quinquefidus t exterior polyphyllus , aut multifidus.

Petala quinque , basi connexa et adnata staminum tubo. Stamina numerosa, inferne coalita in tubum, ad cuius superficiem et apicem infixa. Germen unicum , superum : Stylus unicus : stigmata plura. Fructus multicapsularis; capsulis mono , aut polyspermis, saepius unito laribus, plerumque in orbem dispositis. Caulis herbaceus aut frutescens, ramis alternis : folia alterna , stipulacea.

MALVAE CHARACTER PROPRIUS.

Calyx exterior triphyllus, aliquando diphyllus, raro tetraphyllus aut unifo siuSωGermen depressum , aliquando globosum : capsulae octo aut plures , numero stigmatum aequales, in orbem dispositae: in plurimis uniloculares , moi spermae , in paucis polyspermae, aut etiam biloculares. Malvae ubique passim reperiuntur : delectantur in locis humidis , ac plurima praebent commoda tum ossicinalia tum oeconomica: illa , utpote nota omnibbus , silentio praetermitto ; de his in opusculi decursu.

SECTIO PRIMA CAPSULAE POLYSPERMAE

g. I. Capsulae biloculares, locutis monosPermis. 4. MALVA CAROLINIANA. Lin. Tab. XV. f. I.)M. Caule repente radicante : foliis radicalibus, crenatis, indivisis ; superioribus multifidis; fructu cristato. M. Catile repente, foliis multifidis. Lin. Spec. Planta nq. ΤΟ.

Abutilon repens, Alceae foliis, flore helvulo. Dill. Eth s. Tab. Α, f. q. Abutilon Carolinianum repens, Alceae foliis gilvo flore. Mant. Cent. 3 4, T.

139쪽

Radix perpendicularis, fibrosa.

Caulis teres , repens, radicans ad singula folia inseriora, ramosus, pilosus tripedalis , et ultra. Folia cordata, dentata : quae radici propiora , latiora sunt et parum incisa i reliqua eo minora , atque profundius divisa, quo extremitati magis appropinquant. Stipulae OVaw-acutae. Flores solitarii, axillares , pedunculati: pedunculis petiolo brevioribus. Calyx exterior ex tribus foliolis lato lanceolatis , quibus quartum paulo in se rius saepe adiungitur: interior maior, hirsutus , laciniis acutis. Corolla ex quinque petatis rubris, unguibus saturatioribus, patentibus, subrotundis , calyce paulo maioribus. Stamina fere sexdecim incarnata: antherae subglobosar : tubus brevis. Germen globoso-conicum, villosum : stylus brevis, rubescens: stigmata sub-2 , capitata Fructus calyce maior, subtus hemisphaericus, supra planus, ciliatus, ex 2 capsulis compositus. Capsalae bicornes , corniculis ad peripheriam fructus, extus dehiscentes, pilosae. Semina nigra, glabra , reniformia. Labitat in Carolina S. Habui florentem a mense Iulio tisque ad Octob. Coti tur in R. h. P. 93. MALVA PRos TRATA. Tab. XVI. f. θ.)M. Caule humi fuso, anguloso: foliis palmato multifidis : ssoribus solitariis :fructu glabro. M. Laciniata floribus. rubris, humi fusa. Commers. herb. Caulis humi fusus, angulosus , pilosus . bipedalis. Folia longe petiolata, palmata, - partita, lobis dentatis. Stipular ovato

acutae.

Flores ut in praecedenti, pedunculis petiolo subaequalibus. Reliqua ut in praecedenti, at fructus glaber.

Habitat in pascuis , fossis , et viis circa Monte Video. Floret mense Novembri ObServata a Comm. anno I 767. V. S. communicatam a D. Thouin. Obs. Valde innis praecedenti, an solum parietas ρ Foliorum Aura ac fructuum glabrities impedimento sunt ut in unam speciem confundantur. g. II. Capsula uniloculares , Polyspermar.

96. MALVA ELEGANs. Tab. XVI. f. I. M. Caule tomentoso; foliis pinnati fidis, tomentosis, crispis , subtus albis :fructu globoso : capsulis tri Spermis. Caulis teres, lanuginosus, ramosus , frutescens Θ spica laxa terminatus. Folia pinnatifida, pinnulis crenatis, crispis, tomentosis: subtus lanugine albis. Stipulae ovato-lanceolata , parVae. Flores in summitate caulis et ramulorum solitarii, axillares, breviter pedunculati.

140쪽

Calyx exterior ex tribus foliolis lanceolatis : interior duplo maior , sem quin-

qu fidus, ambo canescenteS.Corolla flavo rubescens , calyce paulo maior. Stamina numeroSa i antherae ....

Germen globosum : stylus cylindricus: Stigmata numerosa. Fructus globosus, lanatus, ex capsulis fere a 4 compositus. Capsulae compressae, tris permae: semina reniformia , marginata, rubescentia. Hahitat ad Captit bona Spel , unde advortavit eam D. Sonnerat. V. S. apud DD. de Assieti et de Lamar k.

97. MALVA ABUTILOIDES. I in. Tab. XVI. f. Σ M. Caule malvarum maximo frutescente ; foliis angulatis, planis, tomentosis i pedunculo axillari , multi floro M. Foliis lobatis, villosis; caule erecto; calycibus brevissimis; capsulis globosis , striatis ; loculis polyspermibus. Lin. oec. pl. n'. 23. Cbutilon Altharoides flore carneo, fructu globoso. Dill. elth. T. I , f. I. Aaulis arbore cens decem et amplius pedes aItus , erectus, crasSuS, Viliosus, ramis paucis. Folia longe petiolata , subplana, crassa , incano tomento tota ObSita , crenato dentata , 3 -7 angulata, angulis acutis. Stipulae .... Flores in pedunculo erecto, axillari, multis oro ; flos quilibet pedunculatas. Calyx exterior ex tribus laciniis : interior semi quinque fidus. Corolla ex petatis quinque carneis, striatis, obcordatis, patesstibus. Stamina brevia : antherae nigricanteS. Germen globosum : Stigmata reflexa. Fructus Calyce maior, globosus, striatus, tenuiter villosus, ex capsulis pluriamis , polyspermis compositus. Obs. I. In Aura Dilunit, ex cujus opere haec desumsi, semina sunt duo , reni- formia. Babitat in Providentia , Bahama. D. II. CL Linnaeus dixit hanc speciem a ceteris distingui pericarpis globosis poly-SpermibuS : at plures nunc cognoscimus, quarum fructus eadem Mura gaudet; nonnullas etiam, quibus capsula Sunt postve et , inter eas CARO LINIANAM , ab ipso examinatam , quamquam nihil dixerit de hac re , notatu digna. III. Num Mulva Abtit iloides lin.flii diversa sit a praece enti a firmare non a deo , quamquam Zferentias aliquas videam : I v. Coresta in nostra Carnea ,

in illa Lin. filii alba folia in hac parva , non ita in nostra z facies L nique

illius est Malva Capensis, a qua nostria recedit. Ut vero lector POSsit recte ise dicare ex Supplemento Lin. p. 3O7 , sequentia adiungam.

Malva Abutiloides fruticosa, incana , foliis profunde lobatis, sinuatisque. Folia parva, cordata, tr1 vel quinquelobata: lobis incisis, intermedio productiore.

Flores in racemis terminalibu Smagni. iCalyx inferior lanceolatuS.Corolla alba.

SEARCH

MENU NAVIGATION