Adpendicula altera ad Numismata Graeca populorum et urbium a Jacobo Gesnero tabulis aeneis repraesentata

발행: 1764년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

ADPENDICULA ALTERA

POPVLORUM ET URBIUM

IACOBO GESNE ROTABULIS AENEIS REΡRAESENTATA.

In Conlegio Regio Therolano

Bibliothecae Garelliana, θ' Rei Antiquaris Docenda

5쪽

LECTOR L

Iq h dissim mihi obvenit occasio rei num

ripe limites proserendi, trium supra Vigintinuinos urbium sine capite regis, Vel imperatoris percussos, neque hactenus ab ullo, quod sciam, descriptos tibi sisto, lector antiquarie, atque hos inter aliquot, quorum urbes nunquam adhuc in moneta aliqua legebantur, depromti sunt cum ex Ilgneriano, tum meo potissimum museo praeter eos, quos ad conjecturas firmandas, & explica

tionem inlustrandam depictos liberalissime subpedi A et lavit

6쪽

LECTORI.

lavit incomparabilis Μarchio Antonius Sa V

Opusculum hoc adpendiculae alterius ad Ges-neri caelatas tabellas nomine alteri huic Ilaymittomo adjeci, ut editionem primi quam maxime aequaret, id tamen diversi hic est, prior illa C. Christiani ita, ut ipse in praefatione singulari ex modestia indicat, conparata erat, ut ab Haymii opere separari posset, id quod mea haec non pat, tur , quae enim adnotationes ad Haymium nimis longas effecissent, ut de numo, quem pro Carrhis insopotamiae Carthaeae restituo, tum de Ponticis, huc trajeci. Adduntur etiam ad calcem numi ignoti exemplo nobilissimi mei discipul Acuebant laborem meum plurimum duo: primum quidem, quia optabam, ut quam citissime fieri posset, felicitatem meam, qua urbes aliquas atque

7쪽

atque has inter Carthaeam, & quosdam Cnossiorum numos ex tenebris primus protraxi, eruditis significarem; alterum erat indicium mihi a Cl. Barthelemy regiae Parisiis gazae praesecto factum, cum singulari liberalitate mihi librum: Remeil de Medaiιια des Rou, qui Honi potnt recore ete publites , ou qm f0πFeu in Aes, qui eodem, quo C. Cristiani, anno Hrisiis prodiverat, misisset, scilicet eosdem, qui ex musm D. Pellerin, hunc enim sub anonymo latere, pene certus sum, reges ediderant, jam in urbium monetis desudare, metuebam nempe, ne in tanto numero, millesimum enim superaturos numos ad nunciabatur, mihi inventionis gloria prae

riperetur.

Hucusque perducta praefatio autumno anni s perioris, quo editio, si per me stetisset, persecta fuisset, conveniebat; Verum tres tomi Parisiis ita

8쪽

6 LECTORI,

absoluti fuerant, ut lapsa hieme iam eXemplum Viennae Viderim, quibus oeulis, quo animo, Opti me conjicies lector beneVOle, erepta erat Carthaea cum Ponticis, atque aliis quibusdam, ut adeo id solum solatii fuerit, me cum eruditis illis Viris eodem tempore eadem Cogitasse, & praeterea, cum Galli autores, ut ViX aliter in tanto numero fieri poterat, perbreVes sint, atque plerumque D

mi indicio contenti, mihi signorum eXplicationem, observationesque alias singulares relictas fuisse, sed de his ad finem adpendiculae pluribus; si fatis meis condolueris, si de gemino solatio etiam fueris gratulatus, te amabo, Vale. R

9쪽

Caput Apollinis laureatum ΑΔ ΜΥ - - THM N.

Adram Mienorum. Cornu copiae inter pileos Dioscurorum. Ex musto meo: Tab. I. N. I. Numi Adramyttei risior minoris oppidi ita enim scribendum esse nomen Volentibus, & inritis grammaticis numismata conprobant) tam rari sunt, ut imperiales seu a Willantio , seu ab Harduino indicatos, Vel postea a eupoli editos in digitis adnumeres: sine imperatoris capite Vero alium productum hae tenuS non noVerim. Ty-pus ipse aversae partis id singulare habet, quod Vel tacentibus geographis, & historicis quemadmodum Phoenicis udi bes, situm suum ad mare, quem in signis imperialium nu- morum frustra quaesiVeris, Dioscurorum religione, & coim secutam inde per conmercia opulentiam luculenter lim dicet.

10쪽

Et sane magnis emporiis se conparare potuisse Adramytteum ex Strabone deducitur, qui, cum docuisset, totam maris oram a Lecto ad Canas , conprehen1b Elait,co, sinum Adramyttenum dictum fuisse, subjicit Iesb. XIII.

Πυρρῆς Βρας Proprie aut m Adra tienum sinum dicunt, qui promontorio, ast insident Gargara, F alio Pyrrha claud itur; ne is quis dimensionem desideret, sequitur ejusdem adcinratissimi geographi Verbis: Πλαlος δε et g ς μίος ἀπο

Latitudo oris inter utrumque promontorium trajectu studiorum CXX. est emetienda. Urbis antiquitas satis inde liquet, quod a Lydis conditam adfirmat idem ibid. pag. 613. non sine praeclaro argumento: Και- rLλαι AUEm καλοῦν-

qui is A δραμυ ίφ, Λυδῶν, cuς φασὶ την πόλιν iactiαίων. Quia eti cmnum Adramytei portae aliqua Lydia nominantur, a Lydis nempe, ut Lma est, oppidi conditoribus. Stephanus etiam ex Aristotelis politicis Adramyten Croesi fratrem conditorem proditila non adsequor, unde Strabo hauserit, Atheniem sum coloniam fuisse, neque duce, neque Olympiade designata; illud Vero mihi prope certum, posterioribus rei publicae temporibus id eVenire debuisse, quamVis enim victo Μardonio Graeci eam oram obtinuissent, non arbitror tamen ita Atheniensibus frequentatum fuisse Adramytteum, ut colonia hujus populi dici potuerit, neque enim in animum inducere possum, Delios insula sua Olympi, dis LXXXIX. anno V. ab Atheniensibus, teste Thucyd, de , & Diodoro Siculo pulsos, illuc aut conmigrare VO luisse di

SEARCH

MENU NAVIGATION