장음표시 사용
601쪽
num membrana illico occurrunt bifurcatis hinc inde arteriis appenso nigro S ipis colore insectae glandular: & secto
per longum eodem rene , inter vasorum urinae fasciculos,& innata etiam interstitia innumeras fere easdem observa bis, quae sanguinei S vastis atro liquore turgidis in speciosae arboris formam productis. veluti poma appenduntur : vulgata circumfertur in hujus confirmationem historia, in qua visebatur in re ne lapillos tot particulis constam, quot in rene venularum erant ramuli, quarum particularum lapilli extremum , velut caput marmoris rotundi, & candi di frustulum referebat,uel margaritae majusculae figuram ι& splendorem, quare haec tertia renum parS superius expositis circumscr i pia terminis , glanduli S. VenarUm,&arteriarum rivulis quibus addere poteris fortasse nervos) de tandem eXcretoriis urinae ramulis, constat. Quoniam glandulas in renibus praevia sectione reperiri demonstravimus & ut inferius patebit in urinae excretione praecipuum conferunt munus, ideo circa harum conditio nes leviter immorari expedit. Hae igitur in hac renum ex tima parte locatae pene innumerae sunt, & ut probabiliter censeo, correspondenturinae vasis, quibus coalescit re num moles, quae in singulis quibuscunque fasciculis, quorum ope in omnibus renibus expositae minimae illae divisiones suboriuntur , quadragesimum eXcedunt numerum. Quod ad figuram , ob exiguitatem, & luciditatem, qua maxime pollent, distincta circumscriptio non habetur, videntur tamen rotundae veluti piscium ova & dum per arterias ater humor propellitur. denigrantur, & circum circa diceres habere vasorum extremas propagines instar
serpentium capreolorum incedentes ut coronatae quasi appareant, cum hac tamen conditione, ut praecipua pars, quae arteriae ramo appenditur, denigrescat, residuum vero proprium retineat colorem. Connexionem talem habent cum arteriarum ramis . ut ab interioribus , & quandoque ab exterioribus partibus intro reflexis, & in multiplices surculos propagatis adnascantur & ipsis appendantur , hoc evidenter demonstratur immisso colorato liquore
per arteriam renatem , nam eodem inficiuntur colore glandulae, ac continuatae arteriae, ita ut oculus facillime co- haerentiam ipsarum evidenter attingat. Cum venis etiam , quae arteriarum eXpansionem subs
quuntur, societatem habent glandulae: etenim dum inje-ao atro liquore inflantur venae , licet continuatae glandulae
602쪽
non eodem turgeant humore, eo tamen videtur infantiari color, ut inter glandulas, & extrema venarum infectarum
nihil mediet, est enim probabile injectum per venas vi liquorem , superatis ipsarum valvulis, ad ostia glaudulatum haerere, &dissimilibus ipsarum meatibus excludi. His accedat, glandulas modo albas , & fere diaphanas esse,
modo rubras, quod certe ex arteriarum affuso sanguine contingit: constat autem ab eadem parte ortum trahere venarum radices , in quam desinunt eXtremae arteriae, unde , nunquam sensus hanc continuitatem non attingat, ra tio tamen sussicienter evincit. De nervis, nec forte etiam erit dissicultas: hoc etenim ferre per intima renum communiter observatur, unde ad glandulas cum caeteris vasis, ut in consimilibus conspicitur
deduci probabile est. Aliud etiam quaeri potest, an ureteris portio in sanguineis glandulas attingat, nam pelvis, ut infra patebit, linu tuo fovet venas & arterias utque ad Capillares propagines, quare vereri etiam possumus suis fi- brutis glandulas necti.
Remanet aliud vas urinae excretorium cujus ramis extimam praecipue renum molem constari superius innuimus. Diu laboravit Mal ubius ut oculis evidentem hanc continuationem subjiceret, quam ratio sussicienter attingebat, nam infusi liquores per arterias. etsi glandulas repleant, non tamen urinae vasa penetrantes uu quam observare potuit, quod etiam de venis ei accidit; eadem instituta methodo per ureteres immissus liquor nonnullus tantum pelvis productiones suo colore infecit, nunquam tamen eXcretorium
hoc urinae vas, quod alii fibras dixere & inde glandulas denigrare valuit, quapropter multis incassum tamen) tentatis machinamentis, glandularum, & urinae vasorum conneXionem non intueri potuit; postremo tamen hoc ei tendandum occurrit in animali adhuc vivente. quod saepius in cane molitus est : venas etenim renates vinculo ligavit &simul etiam ureterem , deinde . cum diu supervici siet animal , ex appulso sanguine Ingenter turgentem abstulit re-nem qui per longum in dorso sectus distinctas urinae vasorum seu fibrarum propagine cum glandulis ei exhibuit videndas, inter quas in aliquabus portionibus ubi magis
ab intercepto sanguine rarefacta erat eXtima renum pars,& succellive vasorum urinae magis extendebatur fasciculus, aliqualem connexionem, S continuitatem ei visus est videre, non talem tamen, ut sensus omnino acquiescat:
603쪽
ratio tamen suppetias serre potest, nam , si in hepate, cerebro, aliisque glandulis hoc est perpetuum, ut singuli quique glandularum acini, seu globuli proprium ramum
i eXeretorium, praeter arterias , di venas, promant, idem etiam erit dicendum de hujusmodi glandulosias corporibus : cum autem haec oblonga corpora sint, glandulis saltem contigua, &per se sint determinati humoris eXcretoria, Compressa enim fundunt urinam. ideo probabilissimum videtur intimam cum glandulis hisce conneXionem habere. His accedat, si veram ut probabiliter in confesso apud omnes est) urinae materiam ab arteriis derivari, cum consteteκ superius allatis extrema arteriarum in has copiosissimas glandulas hiare & urinam per renum fibras, velut per Propria eXcretoria vasa eliminari in pelvim , necessario fatendum erit inter haec contiguitatem. & communionem intercedere , alias ab arteriis in pelvim nullus excerneretur secretusolumor. Urime igitur vasa a gibbo,& extremitate renum exorta, superato vasorum areu, recta versus centrum petunt & in quibusdam, velut in fasciculum recollecta, in formam papillae desinunt, ita ut tota fibrarum harum, seu vasculorum compages pyramidum plurium laterum referre videatur; int aliquibus cum in unam tantum continuatam regionem ,& veluti extensam papillam conspirent, a tota reniS peri- Pheria eXOrta urinae vasa versus medium de sanunt, ubi per oblonga quaedam foramina in pelvim exsudat urina a lingulis oscillis vasorum interius hiantium, ut in ovibus, canibus. fetibus, & aliis observatur. Haec pars vasorum concursu, & finibus eκcitatarantiquitus nascenti lunae assimilatur. In consimilibus renibus licet omnia urinae vasa ad medium concurrentia elongatum hoc semiiunare corpus efforment, indeque eructent urinam, ex extenso tamen pelvi collectiones quaedam dictorum vasorum subrotundae eXcitantur, sicut in renibus,qui in papillas dividuntur quae ulterius versus centrum protractae uniuntur, & an descriptum semitimare corpus desinunt: in aliis autem renibus in quorum extima superficie insignes lobuli foveis circumscripti observantur, vel eorum obscura adsunt vestigia, ut in homine urinae vasorum concursus in coalescentis quasi papilias conspiciuntur; quae multiplices sunt, re numero etiam variae, & quamvis in his portiones carnis, seu vasorum uinrime adhaereant pluribus in locis eX panso pelvi. certum tamen est omnia haec vasa in solam papillam tendere, & ne-
604쪽
quaquam hiare in portiones superextensi pelvis. ita ut urinae portio per porulos pelvis , & non per papillas excernatur , quod etiam in homine, accidere certum est, nam eX diligenti, &ispere petita sectione colligitur in humano rene urinae vasa, quae fibras carneas solidas & compactas repraesentant, desinere in evidentes , & distinctas papillas, quae in pelvim protuberantes hiant, & a tot ejusdem tubulis excipiuntur, S ut plurimum ad duodecimum usque numerum ascensu complent: horum vasorum propagines a papilla deductae producuntur velut a centro quodam in renum circumserentiam , & quandoque cum aliis contiguis fibris implicantur, ex quibus concludere possumus omnem urinam per papillas. quae interdum rotundae sunt, linterdum oblongae . excerni & nequaquam per poros in pelvi excitatos, vel per aliud tortuosum corpus & licet lablato pelvi appareant continuatae quaedam protuberantiaeeκ urinae vasis eXcitatae pelvi arcte haerentes certum tamen
est non esse vasorum extrema ora, sed latera in papillam
Tota enarrata hucusque renum portio sua habet sanguinea vasa, quae ab incurvatis ramis propagata, &deorsum protracta hederae instar. urinae vasa amplexantur, & in animalibus adhuc viventibus, ubi renalis vena jam ligata est, ita turgent s anguine, ut major coerciti sanguinis copia hic subsit . quam in caeteris vasculis. Haec autem vasa obliterantur prope finem versus papillare corpus , unde ex horum gracilitate, & vasorum densitate membraneum seu nervosum corpus videtur, & is pius etiam dubitavi, an reflexi pelvis tunica investiatur, cum arctε ejusdem amplexantis sinibus annectatur, in capris autem, cum nullam observem inter pelvim , & urinae vasorum collectionem, hoc nequaquam in singulis perpetuum censeo.
Arteriarum, venarumque ramis totam renum substantiam irrigari apud omnes notum exitit - renates etenim arteriae , di venae cavum renum subintrantes in plures surculos, hosque insignes distributae . extensum ureterem , qui pelvis dicitur, inter adipis molem excurrentes, tande ubi appendices quaedam, quas tubulos dixere, quae circa papillas a pelvi elongantur. versus gibbum , eodemque veluti sacculo contentae in arcum curvantur, aliisque ramii obviam eunt & anastomosi uniuntur, ab hoc arcu versui
renis gibbum , & extremitatem propagantur plures, SPlures propagines , quae& ipsae implicationem quandata
605쪽
reticularem promunt, & inter lobulos, quibus urinae vasorum congeries subdividitur, excurrunt usque ad extimam superficiem , a qua aliqualiter ad latera reflexae tandem interius terminantur & harum speciosam sobolem immissum atramentum perbelle describit: desinunt horum extremi surculi ad glandulas superius descriptas. Et quoniam ab extensi pelvis tubulis, & a vasorum arcu subrotundum quoddam spatium describitur, quod ab urinae vasis in papillare corpus coagmentatis repIetur ideo hinc inde emergunt rami, in arcum sub gabbo ducti mutua anastomosi uniti, quorum descripta spatia ex nonnullorum
Observatione favos reserunt. Horum etiam vasorum propagines ab arcu etiam infra circa urinae vasa feruntur, quae contento sanguine manifestantur. In quibusdam brutis, S praecipue in foetibus, per renis eXteriorem portionem sangia ineum vas e Xcurrere tapiuS Observatur, cujus crebris ramorum flexibus renum minores divisiones in iobulos ambiuntur, & interiores etiam iobulorum rimulae pervaduntur, his tandem desinentibus in glandulas. Inter renum vasa non infimum locum habere Videntur in ιὸν ... Moreret . de quorum quidem eXortu S ultima insertione
litigent alii: illud unum hic adnotabo, quatenus quidem sub pelvis specie per renum corpus cum caeteris vasis disseis
minantur . esse pelvim extensionem ureteris iisdem constantem membranis. Derveisque fibri S , quibus ureter componitur : in brutis in qu jbus urinae vasa in papillare corpus desinunt insignis quaedam ureteris per medium renis quasi ovalis expansio, observatur, quae δ regione hiatus papillarum appendices quasdam tubulosas promit, quae versus gibbum. ulterius protractae latiores redditae, quasi infunditabulum efformantes , quod pro secunda cavitate, vel pro cribro acceptum a plerisque est, admissam intra se unam , vel alteram papillam arcte a melexatur: ab his ulteriores
propagines Promuntur , quae subsequentes contentorum sanguinis vasorum ramificationem, easdem omnino implicationes alveolorum edunt, quas ab arteriis, & venis excitatas divimus: a pelvis etiam appendicibus in arcum productis membrano ae, nisi mavis nerveae fibiae innumerae fere versus gibbum producuntur, cujus eXtremos fines nun aruam attingere potui. In caeteris animalibus 'ut in pecue, cane, Sc. In quibus papillarum loco extensum quoddam corpus semiiunae simile Observatur, pelvis expansiones habet, quae fibrarum fasciculos in hujusmodi conti nu-
606쪽
atum semiiunare corpus desinentes amplexantur: & quoniam eXtrema urinae vasorum ad pelvis cavitatem desinunt , ideo secundae antiquorum cavitates infundibuli formam aemulantes nota 'eprehenduntur sed pelvis istae portiones, velut eXtensa vasa eadem methodo paulo ante descripta per totam renum peripheriam disseminantur. In homine pelvis arctioris est latitudinis totusque continuus est, praeter rotunda foramina, quibus nectitur set admittit papillas urinae vasis conglobatas : aliquando ureter humanus ante ingressum dividitur . veluti sanguineum
vas in plures fistulas, quibus expaniis sit pelvis, a quo propagari tubuli occurrentes recipiunt papillas. Pennatorum ureteris, seu pelvis elegans est forma, etinim per totam renum concavam longitudinem subalbum quoddam eXcurrit vas, a quo hinc inde rami promuntur , qui sensim latiores , tubae instar, facti, innumeras albo rum vasorum collectiones admittunt a peripheria progressas, ita ut haereas, an haec candida vasa a lancinato
pelvi, & veluti exeuntes digiti a divisa manu promantur, an vero hae latiores pelvis portiones sint instar infundibuli. in quod copiosa illa alba urinae vasa urinam exonerent; haec in eXiguum corpus implicatione conglobantur, quod cum renatibus in bove. &ursis lobi proportionem habet. In
Viris aeque ac mulieribus nunquam sunt aequales hoc est nunc esse latiores, nunc angustiores per totum eorum decursum , hinc plerumque dolorum remissio & exacerbatio quandoque in nephriticis . Generatim possumus etiam dicere , uretereS in mulieribus esse latiores, rectiores. breviores , hinc est, quod non tam frequenter ac viri calculo& nephritide laborent. Vasia haec si ve ureteres sunt urinae ductores , quibus urina a glandulosis in renibus acinis segregata, ex pelvi in vesicam desertur. Bini sunt, utrinque unus a renum pelvi
igitur incipiunt, quod porro ad ureteres & pelvim , licet
utrumque renem ut plurimum una tantum gaudere pelvi observamus. non raro tamen bifurcata est vel trifurcata et
sic ureter duplex saepε principium habet. et non raro unus ramus a superiori parte est renis , alter ab inferiori, deinde coeunt ante vesicae ingressum : imo quidem, quod rarum. separatim vesicam intrant. Ab hinc intra peritonaei duplicaturam supra musculos psoas ad collum fere vesicae Pergunt in ea non procul a collo, inter ipsam ejusque
sphincterem a lateribus oblique intra membranas in plantam
607쪽
tantur: in hac insertione Bartholinus valvulam ponit, ne Urina eX vesica ascendat ego hanc nunquam vidi Cana-Ies hi stramineam fistulam in adultis admittunt. Tunicas etiam habent fere ut ventriculus & intestina, nempe duas tendineas . & mediam carnosam . duplicium fibrarum ordine conte Xtam : interior glandulosis etiam acinis obducitur. ΕXterna tunica peritonaeo tam firmiter adhaeret ut non nisi vi ab eo decorticari possit. Vasa omnis generis a partibus vicinis habet & nervos ab intercostalibus. A Renibus & Ureteribus transitum ad Vesicam urinariam risiua κνi- faciemus. In infima abdominis parte intra peritonari du- υμ i plicaturam collocata est, intra cavitatem , quam os sacrum coXae & pubis constituunt. In viris intra intestinum rectum , & pubis os , in mulieribus vero posterius vaginam habet cui annectitur, anterius os pubis. Prout caetera vi DCera variant magnitudine, ita & vesica. Figura oblonge rotunda sere pyri instar est. Vesicam ovillam vidi quali in duas partes divisam : forte quia ui achus fuerit dilatatus. atque sic alteram vesicam mentiens: altera enim vesica fundo verae vesicae cohaerebat interveniente membrana rotunda & tenui . A parte superiori seu fundo sensim coarctatur in collum angustum Fundus non tantum peritonaeo conjungitur . sed & uracho. In is minis vesicae cervix vaginar uteri & vicinis ossibus , quae pelvim constituunt, connectitur, in viris, intestino recto. Ex tunicis tribus compaginata videtur, quarum OXte- Tunica. rior peritonaeo debetur. Media carnosa est , ex duplici fibrarum ordine constans quaedam videntur esse circulares, quae ab aliis instar X decussantur: sed si omnia bene inspexeris nullum ordinem servant. Interior membranacea seu potius tendinea est. Illi tres constituunt musculum rotundum. Ut sc . Vesica se pro renum exigentia constringat ac dilatet. In vivis semper rugosa est. ideoque aliter extra corpus & aliter intra consideranda venit. Interior ca vitas quibusdam glandulosis acinis investita est an ex iis etiam urina segregetur nec non incertum est. Industrius I. Broen M. D. putat in vesica adesse poros foris intro spectantes. Experimentum eXhibent acta philosophica anglicanarscriptor hujus observationis sic loquitur. In utroque Iatere
alicujus canis aperiuram exiguam, qua urereres inveniri Istari, nec non urina ex usica mauu nostra exprimi pos et feri curavi. Hocperacto , aperturas illas resaici, o canem magna aqua copia boue potum, insitu, quantum let ligaturas lice,
608쪽
bat, commodo, per tres fere horai dereliqui posca utroqui aperro foramine , is vesica manu compressa, haud modica ur/naequantitas ex ea profluebat , vidcbanturque ureteres aliquantum rumrntes supra ligaturam. Haec author. Haec sa vera sint:
revera per glandulas minuseulas . vel per poros foris introspectantes urina ista in vesicam stillavit. Foramina habet Iuo pro ureterum insertione, ut supra diXimus, quae a lateribus ipsius cervicis , paulo posteri us vesicae inseruntur. Et tinum quod in urethram desinit, pro Urinar e Xitu. Collum seu cervix vetitae cingitur musculo sphinctere quo ne urina semper extillet, vesicam constringat, Collum viris magis oblongum est quam foeminis. Vasa habet omnis generis. rrerias &venas ab Hypogastricis, vel ab uterinis, quae collo inseruntur, &a collo ad fundum superius mira ramorum inosculatione e X-Currunt : Nerein ab inter costalibus, ex medulla ollis sacri sortiuntur.
Humani lieni, si nam partem exhibet. A. A. A. A. Cava seu sima lienis pars. B. Arteria splenica. C. C. &c. Vena portae. D. D. Vasa lymphatica cum suis valvulis. Ε. Nervi intercostales.
Lienem bovis monstrat. A. A. Substantia lienis cjus tunica propria tecta. B. B. Lienis tunica disiecta & inversia, ut vasorum & fibrarum progressus ac plexus melius ostendantur. C. Venae portae portio. D. Ejus ramus unister, seu ramus splenicus. E. Ramus hic prope lienem apertus, ut valvula ostendatur. F. Arteriae splenicae portio , quae totam lienis substantiam per
G. Nervi per latera arteriae splenicae percurrentes. H. H. H.