Steph. Blancardi Anatomia reformata, sive, Concinna corporis humani dissectio, ad neotericorum mentem adornata ... : accedit ejusdem authoris De balsamatione nova methodus, à nemine antehac similiter descripta

발행: 1695년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Generationi Infervientibus. Sos

a vesicae refleκa veluti in quasdam ea ulas dilatantur. & capsuia δε

postea rursus coarctantur atque angusto exitu in principio 'i' - - vesicularum seminariarum terminantum; quorum finem

haud dissicilius subire, quam per orificia in Urethram exire

semen potest. Hoc sit clare atque distincte cognoscere cupiatis, immittatis solummodo tubulum in vas semen deferens , quod si vel flatu vel liquore aliquo , beneficio Syringae. distendatur, observabitis citius veliculas seminarias distendi , quam quidquam per foramen in urethram e- rumpere. Hinc patet lapsus eorum , qui dicunt vase semen deserentia nullam omnino cum vesiculis seminariis Communionem habere , & toto coelo ab iis differre, ae per duo peculiaria foramina sese eXonerare intra ure thram, distincta ab iis, per quae materia seminalis ex vesiculis erumpit. Exeunt itaque cum vesiculis seminariis uno eodemque foramine vasorum deserentium extremitates in utroque latere ita, ut nullum inter se mutuum commercium ob tineant partes dextrae cum sinistris, mediante quo simul communicare queant: nam quod a testiculo , vesiculaque deYtra prodit semen, diverso in loco exit ab eo, quod a sinistris assivit. Diximus diverso in loco erumpere in Urethram semen, quod a dextris, quam quod a sinistris assivit, idque non

aliam ob causam contingere existimamus, quam ut necessaria adeo hominis generatio eo exactias perageretur, nam

hi si quodam interstitio a se invicem divisae essent partes deκtrae a stinistris, laesa una ex vesiculis quemadmodum ex accurata partium inspectione semper in lithotomia fieri necesse est plerique post lithotomiam steriles existerent, quod cum videret prudentissimus atque sapientissimus re

rum conditor , voluit illas partes a se invicem separare, ut una parte laesa, altera suo munere fungeretur, quemadmodum in oculis, auribus, aliisque partibus necessariis conis tingere observamus.' Locus, ubi haec vasa seminaria toties nominata deter- camnetitis minantur, est in Urethra , fere digito transverso sub collo in urethra. vesicae. Ne autem perpetuo ex illis semen extillet hominesque in seriis occupationibus interturbet, caruncula impedit, quar vasorum illorum os cula obturat, ne urina in

urethram effusa influat in vasa seminaria, ne nobis invi

632쪽

so 6 De Virorum organis

tis semen essendatur. Haec caruncula ab ignaris chirurgia castetere deprehensa cum renisu pro carnositate habetur& causticis erosa a que consumpta perpetuam parit gonor- rhoeam , nullis medicamentis curandam. Haec omnia ut clare atque distincte conspiciantur. aperire debetis anteriorem vesicae partem cum ipsa Urethra,& immittere tubulum in ala semen deserentia utrinque unum iisque uni post alterum adaptare Syringam a Graso

alibi depictam, ut liquor aliquis per illos propelli possit

videbitis statim , ac in dextri lateris vas semen deserens liquorem propellitis, ejusdem lateris Vesiculam distendi: Sc si ulterius liquorem impellatis, videbitis grato admodum spectaculo, eum instar fonticuli eodem in latere fortiter erumpere : & idem observari poterit. si alterius lateris tubulo Syringa affigatur, similique modo procedatur.

Vinici, ia Hesiculae feminaria situm obtinent inter vesicam urina- seminatis. riam & Ιntestinum rectum , ubi membranis quam plurimis ad collum vesicae aliisque partibus circumjacentibus ita an nectuntur, ut quasi in aequilibrio pendere conspiciantur. Mirum itaque non est, uti aliqui a se observatum testantur. ab enematum calidorum in)ectione aliquando seminalem materiam per pudenda effluxisse: quia facile vesiculae a calore vehementiore ita afficiuntur, ut semen ex cavitate sua in Urethram propellant. Constant eX membrana satis tenui K perquam variae Arteriarum, Venarum, Nervorum& dubio procul Vasor im Lymphaticorum ramificationes eX currunt. Figuram quod attinet, nihil invenimus . Gum quo eas magis assina itare possimus, quam cum avium minorum intestino variis modis contorto, nisi quod hinc inde varicum ad instar mirum in modum dilatatae & in internaea vitate rursus con ractae conspicianxur. Longitudinem ordinario habet trium vel quatuor digitorum transversorum . ct in uno saepe latere , quam in altero majorem. Laritudiuvero pollicis transversi obtinent, non tamen ubique aequaliter eXCurrentem, in una enim, quam in altera parte magis coarctantur. Grosiuries est circiter tertia pars digiti transversi : & in una major, in altera vero minor Observatur. Cavitas interior si 40spiciatur, eam variis in locis dilatatam ac coarctatam reperies, non ita tamen, quin inflato principio totum corpus dictum factum intumescat. Usus Vesicularum seminariarum est, Semen recipere & pro futuro coitu reservare : tali enim modo sitae sunt, ut cum via

4n urethram non pateat, necessario semen a Testibus assi

633쪽

Generationi Infervenubra. For

ens earum cavitatem subire teneatur, quemadmodum superius satis lassicienter docuimus. In vesicntis illis semen contineri patet, quoniam iis compressis statim semin in Urethram emuit . item si rasse centur, semen in illis reperies : Homo autem mirum inimo dum appetens conservationem humanae speciei, non sua; dam statas constitutiones aut tempora ei ordinata sunt. suibus uti multa alia bruta tantum coitum appeterent: ieci Omnes tempestates , omnesque hor* aptae ac Opportuna: sunt ad V eneris usum atque ad procreandos liberos: id autem fieri non potest nisi in dictis vesiculis coacervaretur semen nam per longissimos testicul*rum , epididymidum& vasorum deferentium ductus tam eXiguo temporis spaetio quo Veneri incumbit homo tantum seminis, quantum ad generationem necessarium est , transire neutiquam posset hinc provenire existimamus quod canes, qui Vesiculas seminarias non habent. beneficio alicujus eκcrescenti spongiosi circum penis ossiculum tempore coitus intumefactae . in coitu detineantur donec sum ciens quantitast seminis ad generationem necessaria per Vasa deferentia a Testibus assiuat: idem profecto si hominibus contingeret, sane majori cum metu illicitos concubitus peragerent. Ne semen continua abstinentia corrumperetur. forte quaedam vasta lymphatica adsunt, quae idem continuo in sanguinem

reportant.

Ex jam allatis constat, praeter semen quod a Testibus provenit, alterum non dari. nisi illud a Prostatibus assiu-xerit : de qua re ut etiam judicium vestrum ferre possitis .l eatum Nomina , Si tum , Figuram , Magnitudinem atque Vasa, quibus gaudent, suo Ordine ad incudem revocabi

mus.

Pisatae quasi adstantes a veteribus appellatae, nihil aliud p . M. sunt quam corpus spongiosum variis glandulis in farctum . quapropter cum 'salio illud , glandulo in corpus imposterum appellabimus. Maenittidinem habet instar majoris nucis juglandi. minus est in senibus&iis qui Veneri multum non sunt addicti , majus vero in salacioribus statim ante vel post coitum interfectis. illo enim tempore spongiosa hujus corporis pars ita turget seminali quodam liquore ut mirum in modum distendatur: pars ejus interior si simul inspiciatur, multae quasi hydati des in spongiosa ejus cavitate reperientur, sese in ductus illos, qui in Urethram terminantur compressie

exonerantes. Subis

634쪽

so 8 De mirorum organis

Substantiam habent duplicem, Glandulosam scilicet &Spongiosam, quae undique robustissima quadam membra. na involvitur: quae multas fibras carneas a vesica Urinaria provenientes obtinet, primario in hunc finem, ut corpus illud dum necesse est promptius constringatur, ad expellendum humorem in dicto corpore a sanguine separatum :in quem finem autem id fiat postea dicemus. Situm, ad humillimam Vesicae partem , ipsiusque cervicis initium obtinet, per cujus medium transeunt vasorum deserentium & vesicularum seminalium communes ductus, qui ad ejus ingressum coactari attenuarique incipiunt, donec tandem subtilissimis duobus ductibus simul copulatis in Urethram separatim, ut dictum , terminen

tura

Figura Corporis glandulosi ad ovalem proximi accedit, nisi quod in superiori parte . qua vesiculae seminales intrant, instar infundibuli quasi excavetur, & anterius atque posterius parum comprimatur. Vasa si in hoc corpore rite eXaminentur, omnis sere generis adesse patebit: nam praeter Arterias. nas, & Nervos , quorum vasorum ramificationes copiose per externam Corporis glandosi superficiem eXcurrentes atque hinc inde

subintrantes conspiciuntur, in interna ejus cavitate plureS ductus apparent. qui Omnes quotquot sunt ad latera carunculae magnae sese in Urethram exonerant, horum orificia exiguis quibusdam carunculis obturantur, ne materia in Corpore glandoso confecta, eXtra veneris actum continuo

effluat vel Urina per illos ductus in Corpus eorum influat.Fxesis istis carunculis a Gonorrhaea virulenta, in perpetuam simplicem Gonorrhaeam incidunt. Ductus hos ulterius examinare qui curiosi sunt, expresso prius liquore, quem Communiter in se continent, tubulum minorem in illos imponant, & flatu si distendantur , eleganter admodum ramificationes suas ostendent ad quarum latera cavernulae magnitudine seminis sinapi distinctae

conspiciuntur, quae inflatis ductibus simul intumescunt . ita ut prima fronte totam hujus corporis substantiam spongiosam, & ex pluribus vesiculis rotundis oblongis & alia insuper figura donatis constare quis facile judicaret. Vasorum jam descriptorum in Urethram terminantium Numerum quod attinet, in omnibus subjectis non eundem

reperietis, non tamen meminimus nos in homine pauciores

decem invenisse: in canibus vero aliquando nonaginta &' se

637쪽

Generationi Inservientibus O9

lares numeravimus, Per quos materia glutinosia o Gla doso hoc corpore dum comprimeretur, copiose Promana

Quod in hisce ductibus notatu dignum occurrit, est, quod in illis nulla sat communicatio qua mediante eX unon alterum ductum erumpit flatus, quia ita a se invicem di- tinguuntur , ut inflato uno ductu tantum pars aliqua Corsoris Glandosi distendatur, & inflato altero ductu altera ejus pars intumescat, ita ut in tot classes distingui possit Porporis glandosi substantia, quot ductus in eo reper

in tura

l Si singuli Corporis glandosi ductus flatu distendantur li-

Ienturque, totum hoc corpus mirum in modum dilatabi-:ur , quod si ita flatu distentum exsiccetur, omnino spongiosum apparebit, quia glandulae, quae primario circadus superliciem reperiuntur, inter eΣsiccandum evanese unio Glandosi corporis Usus semper multorum fatigavit ingenia, sed ejus usus verus est a sanguine arterioso humorem olatilem seminis instar segregare, qui per ductus propriosi arunculam seu caput gallinaceum cingentes, urethram ubricat, ac in seminis ejaculatione titillationem adsert.

TABULAE XLVI.

FIGURA I.

Exhiber arteriam resticularem, versus resicuti mo Dididymiaem euntem. . Arteria testicularis ab arteriae aortae trunco usque ad testiculum

excurrenS.

S. B. Ramificatio arteriae testicularis ad testiculum properans,prae terquam in hoc subjecto , rarius observata. . Ordinaria arteriae testicularis divaricatio in duos ramos. . D. Ramus arteriae testicularis minor, qui ad Epididymides ex

currit.

2. E. Ramus arteriae testicularis minor , qui superiori testiculi parti implantatur, & per ejus dorsum destendit versus testiculi partem inferiorem, cui annexus est globus minor Epi- didymidis , atque rursus regreditur per testiculi ventrem, ubi in plures ramos dividitur. F. Glois

638쪽

sr o De mirorum strganis

P. Globus Epididymidis major, superiori testiculi parti firmitet

annexus

G. Epididymidis pars media inversa, ut arteriae ramificariones per partem ejus inferiorem excurrentes , conspiciantur. N. Globus Epididymidis minor, inferiori testiculi parti, firmiter adhaerenS. I. Epididymidis finis, sive principium vasis semen deserentis. Κ. Vas semen deferens, antequam ad vesicae urinariae posteriora pervenit, abscissum. L. Testiculus ea ratione collocatus qua vasa ejus optime conspici

untur.

Exhibet Vena testicularis di maricationes ac uniones, mersus testiculum ac Dididymidem euntis. Α. Vena testicularis a venae cavae trunco descendente eleganti modo usque ad Testiculum excurrenS. B. B. Rami Venae testicularis ad omentum & Peritonaeum ten dentes. C. Prima Venae divisio in duos ramos, qui postea rursus vario modo subdividuntur, iterumque uniuntur. Ds D. D. Valvulae Venarum, circa quas venae, dum inflantur, nodosae apparent. E. E. E. Venarum testicularium divisiones ac uniones plurimae, ut sanguis a seminis generatione superfluus, in una ramificatione aetentus, per alteram ad cor rediri possit.

in dorse implantantur.

cam albugineam repenteS.

H. Corpus Testiculi1. Globus Epididymidis major superiori Testiculi parti firmiter an

Κ. Epididymidis pars media Testiculo leviter adhaerens. L. Globus Epididymidis minor inferiori Testiculi parti firmiter an

M. Vas semen deferens in medio fere abscissum.

639쪽

Generationi Inferventibus. IrFIGURA III.

Vaxsemen deferens exhibetur. A. Vasis semen deserentis portio , & in ea cavitas conspicua. B. Serpentini flexus circa finem Epididymidis ex parte soluti. ii C. Ultima Epididymidis solutio. D Serpentini flexus circa medium Epididymidis soluti. Ε. Εjus partis ultima solutio. F. Altera pars circa medium Epididymidis ex parte soluta. g. Husdem partis ultima solutio quapropter videtur totum compus Epididymidis esse tantum unicum vas continuatum, quia sensim Testiculi partem superiorem attingens magis magis

que attenuatur.

H. Globus major sive principium Epididymidis, prope quod vas ejus, in plures ramos dividitur. I. Venter Testiculi. K. Arteria testicularis quae ab inferiori Testiculi parte per ejus vcn-

trem ascendit. L. Venarum testicularium ramificationes.

A. A. A. Tunica Vaginalis Testiculorum ad latera diducta. B. Arteria testicularis, quae antequam ad Testem accedit, de latere in latus sursum, deorsumque volvitur. C. Vasia testicularia tenui quadam membrana adhuc simul eon,

D. D. Arteria testicularis per ventrem Testiculi sursum ascendens. E. Venae testicularis propagines. F. Testiculus caninus cum Epid1dymide semine tur&dus. G. Globus Epididymidis major. H. Globus Epididymidis minor. I. Principum vasis semen deserentis. Κ. Vas semen deserens in cane ante coitum ligatum.

FIGURA V. Caninus testis, eum Dididdi de V sa

640쪽

s az De Virorum organis

B. Vasa testicularia nimis confuso ordine ut in priori figura a sculptore expressa. C. Vaserum testicularium ramificationes ad Epididymides euntes. D. Arteriae testicularis ramus maximus per ventrem Testiculi ex

currens.

E. E. Venarum ramificationes.

F. Testiculus Caninus semine turgiduq. G. Globus Epididymidis major semine turgens. H. Globus Epididymidis minor similiter ob copiam seminis di

stentus.

I. Finis Epididymidis sive principium vasis semen deserentis. Κ. Vas semen deferens similiter ante coitum illa sis vasis testicularibus in inguine canis ligatum, ut vascula seminariassem, ne repleta clarius conspiciantur.

FIGURA VI.

a. Globus Epididymidis major inversus, ut videantur ductus EpiLdidymidis divaricationes earumque progressus. B. Superior pars Testiculi, ex qua vascula seminaria egrediuntur, quae globum Epididymidis majorem constituunt. C. Vasa testiculi abstissa. D. D. D. Vaserum testiculi divaricationes. E. Corpus Testiculi canini.

FIGURA VII.

A. Testiculus caninus transversim dissectus.

locata detinentur.

C. Radix Epididymidis Hichmori dicta.

TABULAE XLVII.

FIGURA I.

A. Vasa testicularia communi tunica inclusa. b. b. Venae testiculares ad latera testiculorum excurrentes. B. Tunica Elrthroides & Erythroides districta C. Arteria per ventrem testiculi ascendens. D. Tunica albuginea Testiculi substantiam undequaque conti

nens.

E. Tunica vaginalis pars retracta. F. M usculi clemasteres deorsum Pendentes .

SEARCH

MENU NAVIGATION